monumenta.ch > Cassiodorus > 2
Cassiodorus, Chronicon, PRAEFATIO. <<<     >>> REGES LATINI.

Cassiodorus, Chronicon, REGES ASSYRII.

1 Ninus itaque regnavit apud Assyrios annis 52. Huius imperii anno 43 natus est Abraham. Is etiam condidit Niniven.
2 Semiramis uxor Nini regnavit annos 42. Haec Babyloniae muros instaurasse memoratur, non quod condiderit.
3 Ninias filius Nini et Semiramidis regnavit annis 38.
4 Arius regnavit annis 30.
5 Arelius regnavit annis 40.
6 Xerxes, qui et Baleus [ed. Niv. et Orry., Balaneus], regnavit annis 30.
7 Armametres regnavit annis 38.
8 Bolechus [Cusp., Belochus] regnavit annis 35.
9 Baleus regnavit annis 52.
10 Altadas regnavit annis 32.
11 Huius temporibus fuit Prometheus vir sapiens.
12 Mamithus regnavit annis 30.
13 Manchaleus [Cusp., Magelaus] regnavit annis 30.
14 Huius temporibus Atlas frater Promethei praecipuus astrologus habetur.
15 Spherus [ed. Niv. et Onuph., Iphereus] regnavit annis 20.
16 Mamylus regnavit annis 30.
17 Sparetus regnavit annis 40.
18 Huius temporibus a Cecrope rege Athenae sunt conditae.
19 Ascades [Cusp., Astacades] regnavit annis 40.
20 Huius temporibus Moyses in monte Sina divinam suscepit legem.
21 Amynthes regnavit annis 45.
22 Huius temporibus Iesus successor Moysis terram Palaestinorum Iudaeae genti distribuit.
23 Belochus regnavit annis 25.
24 Bellepares [Cusp., Belopares] regnavit annis 30.
25 Lamprides regnavit annis 32.
26 Sosares regnavit annis 20.
27 Huius temporibus equus velocissimus Pegasus invenitur.
28 Lampares regnavit annis 30.
29 Panias regnavit annis 45.
30 Sosarmus regnavit annis 19.
31 Huius temporibus Argonautarum navigatio et Orpheus Thrax musicus opinabilis habetur.
32 Mithreus regnavit annis 27.
33 Huius temporibus Hercules athleticam exercuit, et Priamus apud Ilium regnat.
34 Per hos igitur reges Assyriorum colliguntur anni 852.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Chronicon, PRAEFATIO. <<<     >>> REGES LATINI.
monumenta.ch > Cassiodorus > 2