monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 2, VI. <<<    

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 2, CAPUT VII.

1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit in Capharnaum. Hic intelligendum est, cum implesset quidem omnia verba sua in aures plebis, intrasse Christum Capharnaum, hoc est, quia non antequam haec verba terminasset, intravit, sed non esse expressum post quantum temporis intervallum, cum istos sermones terminasset, intraverit Capharnaum.
2 Ipso quippe intervallo leprosus ille mundatus est, quem loco suo Matthaeus interponit, iste autem antea praeoccupat.
3 Centurionis autem cuiusdam servus male habens, erat moriturus, qui illi erat pretiosus. Quaerit forte aliquis, vel pius ut inveniat, vel impius ut reprehendat: qua ratione evangelista servum, qui non mortuus, sed sanatus subinfertur, dixerit esse moriturum. Cui breviter respondendum quia revera erat moriturus, si non domini sui fide deprecantis, et Christi pietate miserentis fuisset redditus vitae. Sic et Ezechias rex iuxta quemdam naturae humanae modum erat moriturus, cum veracis prophetae verbis audivit: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives [IV Reg. XX]; sed occulto divinae providentiae iudicio, quae omnia in mensura et numero et pondere disposuit, quindecim adhuc annorum vitam lacrymis precibusque nacturus.
4 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum, rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius. Superna dispensatione factum est ut seniores Iudaeorum mitterentur ad Dominum, hisque astantibus, qui languerat, sanaretur, quo inexcusabiles forent, si, credente viro gentili, non crederent. Verum quaeritur quomodo conveniat quod Lucas Centurionem nuntios misisse, Matthaeus autem ipsum accessisse narrat ad Dominum.
5 Sed pie quaerentibus facile patet quod Matthaeus brevitatis causa dixerit ipsum accessisse, cuius desiderium et voluntas ad Dominum veraciter, aliis licet deferentibus, est perlata, mystice etiam nobis commendans hoc quod scriptum est: Accedite ad eum, et illuminamini [Psal. XXXIII]. Nam quia fidem Centurionis, qua vere acceditur ad Iesum, ipse ita laudavit, ut diceret: Non inveni tantam fidem in Israel [Matth. VIII], ipsum potius accessisse ad Christum dicere voluit prudens evangelista, quam illos per quos verba sua miserat.
6 Porro autem Lucas ideo totum quemadmodum gestum sit aperuit, ut ex hoc intelligere cogeremur quemadmodum accessisse dixerit alius, qui mentiri non potuit. Sicut enim illa mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, quamvis fimbriam vestimenti eius tenuerit, magis tamen quia credidit, tetigit Dominum, quam illae turbae, a quibus premebatur, ita et centurio, quo magis credidit, eo magis accessit ad Dominum.
7 Diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. Qui aedificatam sibi a centurione narrant synagogam, evidenter ostendunt quia sicut nos Ecclesiam, sic etiam illi synagogam, non conventum solummodo fidelium, sed et locum, quo conveniebant, sint appellare soliti, iuxta quod et supra docuimus.
8 Iesus autem ibat cum illis. Magna Domini sublimitas, qui solo verbo curare valebat, sed non minor humilitas, qui servum dignatus est visitare languentem. Nam quasi potens et benignus et rogatus salvare pergebat, et itineris medio rogatus dicto salvavit, ne videlicet ob impotentiam virium, et non ob humilitatis exemplum corporaliter ire putaretur. Alibi ad sanandum reguli filium venire voluit, ne divitias honorasse videretur.
9 Hic, ne conditionem sprevisse servilem, ad centurionis famulum mox ire consensit.
10 Et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens: Domine, noli vexari. Non enim dignus sum ut sub tectum meum intres. Propter vitae gentilis conscientiam, gravari se magis dignatione putavit Domini, quam iuvari, nec posse habere hospitem Christum, cuius et si fide praeditus, nondum tamen erat sacramentis imbutus.
11 Sed quia quae nostra infirmitas non praesumit, divina gratia dare novit; et alius centurio, qui, sicut et iste, credentem ex gentibus populum praefigurat, magnae fidei et iustitiae merito Spiritus sancti donum, priusquam baptizaretur, accepit, et iste necdum catechizatus, et fidem suam laudari a Domino, et famulum salvari promeruit.
12 De quo pulchre per allegoriam dicitur quia Iesus non longe aberat a domo, tametsi sub tectum suum invitare non auderet, quia prope timentibus eum salutare ipsius. Et qui naturali lege recte utitur, quo bona, quae novit, operatur, eo illi, qui vere bonus est, appropiat. At qui errori gentilitatis etiam crimina iunxerunt, his aptari potest, quod confluentibus ad se turbis alibi Dominus ait: Quidam enim ex his de longe venerunt.
13 Propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te. Et nos, qui de gentibus credimus, non ipsi ad Dominum venire possumus, quem nunc in carne videre nequaquam valemus, sed quicunque passiones nostrae servitutis agnovimus, ad residentem in dextera Patris iam per fidem accedere debemus, iam seniores Iudaeorum mittere, hoc est, summos Ecclesiae viros, qui nos ad Dominum praecesserunt, suppliciter obsecrando patronos acquirere, qui nobis testimonium reddentes, quod diligamus Ecclesiam, et quantum in nobis est, aedificare curemus, pro nostris apud Dominum nostrorumque peccatis intercedant.
14 Sed dic verbo, et sanabitur puer meus. Magna fides centurionis, qua verbi opus in Christo confitetur, et nostrae sanationis accommoda mysteriis, qui et si noveramus secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus [II Cor. V].
15 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites. Hominem se et potestati, vel tribuni, vel praesidis subditum dicit, imperare tamen posse minoribus, ut subaudiatur eum multo magis, qui Deus sit, et super omnia potens, innumeram virtutis angelicae, quae ad imperata obtemperet, habere militiam.
16 Et dico huic: Vade, et vadit, et alio: Veni, et venit, servo meo: Fac hoc, et facit. Vult ostendere Dominum quoque non per adventum tantum corporis, sed per angelorum ministeria posse implere quod vellet. Repellendae enim erant vel infirmitates corporum, vel fortitudines contrariae, quibus homo ad debilitatem saepe conceditur, et verbo Domini et ministeriis angelorum. Aliter. Milites et servi, qui centurioni obediunt, virtutes sunt naturales.
17 Quarum non minimam copiam multi ad Dominum venientes, secum deferunt. De quibus in Cornelii centurionis laude dicitur: Quia erat vir iustus, et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper [Act. X].
18 Quo audito Iesus, miratus est. Miratus est, quod vidit centurionem suam intelligere maiestatem. Sed quis in illo fecerat ipsam fidem vel intelligentiam, nisi ipse, qui eam mirabatur? Quod si et alius eam fecisset, quid miraretur, qui praescius erat? Notandum ergo quia quod miratur Dominus, nobis mirandum esse significat, quibus adhuc opus est sic moneri.
19 Omnes enim tales motus, cum de Deo dicuntur, non perturbati animi signa sunt, sed docentis magistri.
20 Et conversus, sequentibus se turbis dixit: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni. Non de omnibus retro patriarchis et prophetis, sed de praesentis aevi loquitur hominibus. Quibus ideo centurionis fides antefertur, quia illi legis prophetarumque monitis edocti, hic autem nemine docente, sponte credidit.
21 Et reversi, qui missi fuerant domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum. Probatur fides domini, et servi sanitas roboratur. Potest ergo meritum Domini etiam famulis suffragari, non solum fidei merito, sed etiam studio disciplinae. Plenius sane haec explicat Matthaeus quod dicente Domino centurioni: Vade, et sicut credidisti fiat tibi [Matth. VIII], sanatus sit puer ex illa hora.
22 Sed beato Lucae moris est quae plena viderit ab aliis evangelistis exposita breviare, vel etiam de industria praeterire; quae vero ab eis omissa, vel breviter cognoverit attacta, dilucidare solertius. Mystice, ut dixi, centurio, cuius fides Israeli praefertur, electos nimirum ex gentibus ostendit, qui quasi centenario milite stipati, virtutum spiritalium sunt perfectione sublimes, nilque a domino terrenum, sed sola aeternae salutis gaudia sibi suisque requirunt.
23 Numerus enim centenarius, qui de laeva transfertur ad dexteram, in coelestis vitae significatione poni consuevit. Unde est quod arca Noe centum annis fabricatur, Abraham centenarius filium promissionis accepit; sevit Isaac, et invenit in ipso anno centuplum; atrium tabernaculi centum cubitos longum est; in centesimo psalmo misericordia et iudicium Domino cantatur, et caetera huiusmodi. Talis ergo meriti viri pro his necesse est Domino supplicent, qui adhuc spiritui servitutis in timore premuntur, quatenus eis paulatim ad sublimiora provectis, perfecta dilectio foras mittat timorem [I Ioan. IV].
24 Et factum est deinceps, ibat in civitatem, quae vocatur Naim. Naim civitas est Galilaeae in secundo milliario Thabor montis contra meridiem iuxta Hendor, qui est vicus grandis in quarto milliario eiusdem montis ad meridiem.
25 Et ibant cum illo discipuli eius, et turba copiosa. Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae. Defunctus hic, qui extra portam civitatis multis est intuentibus elatus, significat hominem lethali criminum funere soporatum, eamdemque insuper animae mortem, non cordis adhuc cubili tegentem, sed ad multorum notitiam per locutionis operisve indicium, quasi per suae civitatis ostia propalantem.
26 Qui bene filius unicus matris suae fuisse perhibent, quia licet e multis collecta personis, una sit perfecta et immaculata virgo, mater Ecclesia, singuli quique tamen fidelium universalis se Ecclesiae filios rectissime fatentur. Nam et electus quilibet, quando ad fidem imbuitur, filius est. Quando alios imbuit, mater. An non materno erga parvulos agebat affectu, qui ait: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis?
27 Portam civitatis qua defunctus efferebatur, puto aliquem de sensibus esse corporeis. Qui enim seminat inter fratres discordias, qui iniquitatem in excelsum loquitur, per oris portam extrahitur mortuus. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam [Matth. V], per oculorum portam suae mortis indicia profert.
28 Qui fabulis otiosis, obscenisve carminibus, vel detractionibus, aurem libenter aperit, hanc animae suae portam mortis efficit, caeterosque qui non servat sensus, mortis sibi ipse reddit aditus. Obsecro, Domine Iesu, cuncta meae civitatis portas iustitiae facias, ut ingressus in eas confitear nomini tuo [Psal. CXVII], tuaeque maiestati, cum ministris coelestibus eam crebrius invisenti, non fetor elati cadaveris occurrat, sed occupet salus muros illius, et portas eius laudatio.
29 Et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. Viduam esse Ecclesiam, omnis anima, quae sponsi Dominique sui se morte redemptam meminit, agnoscit. Divino autem nutu, multa Dominum turba, multa vidua comitabatur, ut viso tanto miraculo, multi testes, multi Dei fierent laudatores.
30 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Desiste, inquit, quasi mortuum flere quem mox vivum resurgere videbis. Ubi mystice Novati dogma confunditur, qui de sua munditia superbe gloriatus, humilem poenitentium mundationem evacuare conatur, veramque matrem Ecclesiam, renatorum suorum spiritali exstinctione plorantem, spe vitae redonandae negat consolari debere.
31 Et pulchre evangelista, Dominum prius misericordia motum esse super matrem, ac sic filium suscitare testatur, ut in uno nobis exemplum imitandae pietatis ostenderet; in altero, fidem mirandae potestatis astrueret.
32 Et accessit, et tetigit loculum. Hi autem qui portabant steterunt. Loculus, in quo mortuus effertur, male secura desperati peccatoris conscientia est. Qui vero sepeliendum portant, vel immunda desideria, quae hominem rapiunt in interitum, vel lenocinia blandientium sunt venenata sociorum, quae peccata nimirum dum favoribus tollunt, accumulant, peccantesque contemptu, quasi aggere terrae obruunt.
33 De quibus alibi dicitur: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos [Matth. VIII]. Mortuos quippe mortui sepeliunt, cum peccatores quique sui similes alios nocivo favore demulcent, congestaque pessimae adulationis mole, ne qua aliquando spe resurgendi potiantur, opprimunt. Domino ergo loculum tangenti funeris baiuli steterunt, quia formidine superni iudicii attacta conscientia et carnalium saepe affluentiam voluptatum, et iniuste laudantium turbam coercens, ad se ipsam revertitur, vocantique ad vitam festina respondet Salvatori.
34 Unde recte sequitur:
35 Et ait: Adolescens, tibi dico, surge. Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui, et dedit illum matri suae. Residet quippe qui erat mortuus, cum interna compunctione reviviscit peccator. Incipit loqui, cum reducis indicia vitae cunctis, qui peccatum luxerant, ostendit. Redditur matri, cum per sacerdotalis decreta iudicii communioni sociatur Ecclesiae.
36 Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis. Quanto desperatior animae mors ad vitam revocatur, tanto plures eodem corriguntur exemplo. Vide David prophetam, vide apostolum Petrum. Quorum quo gradus altior, eo casus gravior. Quo autem gravior casus, eo pietas erigentis gratior.
37 Quo vero gratior in eis Domini pietas apparuit, eo certior cunctis poenitentibus spes salutis apparuit, ut iure omnes qui audiunt dicant:
38 Quia Deus visitavit plebem suam. Non tantummodo verbum suum semel incorporando, sed etiam nostra hoc, ut suscitari debeamus, semper in corda mittendo.
39 Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. Non simplici corde, ut opinor, sed invidia stimulato, discipuli Ioannis ei Christi virtutes et miracula narrant. Nam et alibi ita apud eum questi esse produntur: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, et ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum [Ioan. III]. Quibus tunc respondit Ioannes: Quia non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo, etc.
40 Quibus et se purum hominem, et Christum Dei esse Filium, manifeste declarat. Verum quia mansit invidia, livorque, nequibat expelli, quid pro eis corrigendis optimus magister adhuc egerit, attende.
41 Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes, et misit eos ad Dominum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Videlicet, ut per hanc saltem occasionem, videndo signa quae faciebat, crederent in eum, et, magistro interrogante, sibi discerent. Ergo non ait, Tu es, qui venisti, sed tu es, qui venturus es?
42 Et est sensus: Manda mihi, quia interficiendus ab Herode, et ad inferna descensurus sum, utrum te et in inferis debeam nuntiare, qui nuntiavi superis, an non conveniat Filio Dei, ut gustet mortem, et alium ad haec sacramenta missurus es.
43 In ipsa autem hora curavit multos a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum. Ioannes interrogaverat per discipulos: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? Christus signa demonstrat, non ad ea respondens quae interrogatus fuerat, sed ad scandalum nuntiorum.
44 Euntes (inquit) renuntiate Ioanni quae vidistis et audistis, quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, et, quod his non minus est, pauperes evangelizantur. Vel pauperes spiritu, vel certe opibus pauperes, ut nulla inter nobiles et ignobiles, inter divites et egenos, in praedicatione distantia sit.
45 Haec magistri rigorem, haec praeceptoris comprobant veritatem, quando omnis apud eum, qui salvari potest, aequalis est. Quod autem ait:
46 Et beatus est quicunque non fuerit scandalizatus in me. Et nuntios Ioannis, qui eum esse Christum non crediderant, a perfidiae scandalo castigat, et eidem Ioanni quod quaerebat exponit, quia Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis [Psal. LXVII]. Visis enim tot signis, tantisque virtutibus, non scandalizari quisque potuit, sed admirari.
47 Sed infidelium mens grave in illo scandalum pertulit, cum eum et post tot miracula morientem vidit. Quid est ergo dicere: Beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me, nisi aperta voce, abiectionem mortis suae humilitatemque signare? Ac si patenter dicat: Mira quidem facio, sed abiecta perpeti non dedignor. Quia ergo moriendo te subsequor, cavendum valde est hominibus, ne in me mortem despiciant, qui signa venerantur.
48 Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas. Quia turba circumstans interrogationis mysterium nesciebat, et putabat Ioannem dubitare de Christo, quem ipse monstraverat, ut intelligerent, Ioannem non sibi interrogasse, sed discipulis suis, dignis eum laudibus accumulat.
49 Quid existis in desertum? videre arundinem vento moveri? Quod videlicet non asserendo, sed negando intulit. Arundinem quippe mox, ut aura contigerit, in partem flectit. Et quid per arundinem, nisi carnalis animus designatur, qui mox favore vel detractione tangitur, in partem quamlibet inclinatur? Si enim ab humano ore aura favoris flaverit, hilarescit, extollitur, totumque se quasi ad gratiam inflectit. Sed si inde ventus detractionis eruperit, unde laudis aura veniebat, mox hunc quasi partem alteram ad vim furoris inclinat.
50 Sed arundo vento agitata Ioannes non erat, quia hunc nec blandum gratia, nec cuiuslibet ira asperum faciebat, nec prospera hunc erigere, nec adversa noverant inclinare.
51 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestimentis indutum: ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. Camelorum etenim pilis vestitus Ioannes ille fuisse describitur. Non ergo coelesti, inquit, sed terreno regno militant hi qui pro Deo perpeti aspera fugiunt, sed, solis exterioribus dediti, praesentis vitae mollitiem et delectationem quaerunt.
52 Nemo ergo existimet in luxu atque studio vestium peccatum deesse, quia si hoc culpa non esset, nullo modo Ioannem Dominus de vestimenti sui asperitate laudasset. Quamvis hoc, quod Ioannes non esse vestitus mollibus dicitur, per significationem intelligi aliter potest. Mollibus enim vestitus non fuit, quia vitam peccantium non blandimentis fovit, sed vigore asperae invectionis increpavit dicens: Genimina viperarum, quis vobis demonstravit fugere a ventura ira [Luc. III]?
53 Sed quid existis videre? prophetam? utique dico vobis, et plus quam prophetam. Prophetae quippe ministerium est ventura dicere, non etiam demonstrare. Ioannes ergo plus quam propheta est, quia eum quem praecurrendo prophetaverat, etiam ostendendo nuntiabat.
54 Hic est de quo scriptum est, Ecce, mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Quod Graece angelus, hoc Latine nuntius dicitur. Recte ergo, qui nuntiare supernum iudicem mittitur, angelus vocatur, ut dignitatem servet in nomine quam explet operatione. Altum quidem nomen est, sed vita nomine inferior non est.
55 Sed et omnes qui sacerdotii nomine censentur, angeli vocantur, propheta attestante, qui ait: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est [Malach. II]. Nec non etiam unusquisque fidelium, in quantum sufficit, in quantum gratiae supernae aspirationis accipit, si a pravitate proximum revocat, si exhortari ad bene operandum curat, si aeternum regnum vel supplicium erranti denuntiat, cum verba sanctae annuntiationis impendit, profecto angelus existit.
56 Dico enim vobis: Maior inter natos mulierum propheta Ioanne Baptista nemo est. Inter mulierum, inquit, natos. His ergo praefertur hominibus qui de mulieribus nati sunt et de concubitu viri, et non ei qui est natus ex Virgine et Spiritu sancto. Quanquam in sententia non caeteris prophetis et patriarchis, cunctisque hominibus Ioannem praetulit, sed Ioanni caeteros exaequavit.
57 Non enim statim sequitur ut si alii maiores eo non sunt, ille maior aliorum sit, verum ut aequalitatem habeat cum caeteris sanctis.
58 Qui autem minor est in regno Dei, maior est illo. Haec sententia duobus modis potest intelligi. Aut enim regnum Dei appellavit, quod nondum accepimus, et in quo nondum sumus, unde in fine dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum [Matth. XXV]; et quot ibi sunt sancti angeli, quilibet in eis minor, maior est utique quolibet sancto et iusto, portante corpus, quod corrumpitur et aggravat animam [Sap. IX]. Aut si regnum Dei intelligi voluit huius temporis Ecclesiam, cuius filii sunt omnes ab institutione generis humani usque, quotquot iusti et sancti esse potuerunt, profecto seipsum Dominus significavit, quod nascendi tempore minor erat Ioanne, maior autem divinitatis aeternitate, et dominica potestate.
59 Proinde secundum priorem expositionem, ita distinguitur: Qui autem minor est in regno Dei. Ac deinde subinfertur, maior est illo. Secundum posteriorem, ita: Qui autem minor est, ac deinde subinfertur, in regno Dei, maior est illo.
60 Et omnis populus audiens et publicani, iustificaverunt Deum baptizati baptismo Ioannis. Iustificatur Deus ipse per baptismum, dum se homines peccata propria confitendo iustificant, sicut scriptum est: Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris. Et iustificatur in eo, quia non per contumaciam refutatur, sed per iustitiam Dei munus agnoscitur.
61 Iustus enim Dominus, et iustitias dilexit [Psalm. X]. In eo ergo iustificatio Dei est, si non ad indignos et noxios, sed ad innocentes per ablutionem factos videatur et iustos sua munera transtulisse. David quoque dicit: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas dum iudicaris [Psalm. L]. Ergo is qui peccat, et confitetur Deo peccatum, iustificat Deum, cedens ei vincenti, et ab eo gratiam sperans.
62 In baptismate igitur iustificatur Deus, in quo est et confessio et venia peccatorum.
63 Pharisaei autem et legis periti, consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizari ab eo. Quod dicit in semetipsos, vel contra semetipsos, significat quia qui gratiam Dei respuit, contra semetipsum facit, vel a semetipsos missum Dei consilium stulti et ingrati vituperantur noluisse recipere.
64 Consilium ergo Dei est, quo per passionem et mortem Domini Iesu mundum salvare decrevit. Sed hoc Pharisaei et legis periti spreverunt, respuentes secretum et salubre mysterium, cuius auspicia in Ioannis praedicatione baptismoque praecesserunt, sed tamen eidem consilio nesciendo ac nolendo servientes, iuxta quod eis apostolus Petrus de Domino loquens, ait: Hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum affligentes, interemistis [Act. II].
65 Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt? Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis. Lamentavimus, et non plorastis. Generatio Iudaeorum comparatur pueris sedentibus in foro, quia doctores olim prophetas accipiebat.
66 De quibus dicitur: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem [Psal. VIII]. Et alibi, Declaratio sermonum tuorum illuminat me, et intellectum dat parvulis [Psal. CXVIII], id est, humilibus spiritu. Forum autem dominicum, vel synagoga, vel ipsa est Ierusalem, in qua praeceptorum coelestium iura condebantur.
67 Ubi ad invicem isti pueri, sive iuxta Matthaeum ad coaequales suos loquebantur, quia generis gentisque suae populis patria quotidie voce solebant exprobrare, quod nec Psalmis primo Davidicis, nec threnis postea correpti voluerint annuere propheticis. Quoties victoria de hoste vel futura praecinebatur, vel facta recolebatur, nec ad virtutis opera consentiebant assurgere.
68 Nam saltationis verbo non histrionicis motibus sinuati corporis rotatus, sed impigri devotio cordis, et religiosa membrorum designatur agilitas. Quoties excidia vel facta ab hoste, vel fienda prophetarum lamenta resonabant, et nec sic auditores ad poenitentiae remedia confugere curabant. Canit Psalmista: Exsultate Deo adiutori nostro, iubilate Deo Iacob, sumite psalmum, et date tympanum [Psal. LXXX], et caetera. Sed quid sequitur?
69 Et non audivit populus vocem meam, et Israel non intendit mihi [Ibid.]. Clamat propheta: Haec dicit Dominus: Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et in fletu, et in planctu, et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra [Ioel. II]. Et iterum: Ventrem meum, ventrem meum doleo, sensus cordis mei conturbati sunt in me.
70 Non tacebo, quia vocem buccinae audivit anima mea, clamorem praelii [Ierem. IV]. Et paulo post: Quia stultus populus meus me non cognovit, filii insipientes sunt, et vecordes [Ibid.].
71 Venit enim Ioannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Daemonium habet. Venit Filius hominis, manducans et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. Sicut (inquit) tunc, sic neque et nunc utramque salutis viam recipietis. Nam quod ait, Lamentavimus, et non plorastis, ad Ioannem pertinet, cuius abstinentia a cibis et potu luctum poenitentiae significabat.
72 Quod autem ait: Cantavimus tibiis, et non saltastis, ad ipsum Dominum, qui utendo cum caeteris cibo et potu, laetitiam regni figurabat. At illi nec humiliari cum Ioanne, nec cum Christo gaudere voluerunt, dicente illum daemonium habere, istum voracem et ebriosum, et amicum publicanorum et peccatorum. Quod autem subiungit:
73 Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis, ostendit filios sapientiae intelligere nec in abstinendo, nec in manducando esse iustitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam, et temperantia per abundantiam non se corrumpendi, atque opportune sumendi, vel non sumendi ea quorum non usus, sed concupiscentia reprehendenda est.
74 Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax, et gaudium. Et quia solent homines multum gaudere de carnalibus epulis, addidit, In Spiritu sancto. Aliter. Iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis, id est, Dei dispensatio, atque doctrina, quae superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Iacob. IV], iuste fecisse, a fidelibus suis comprobata est.
75 Ex quorum numero sunt et illi, de quibus supra dicitur: Et omnis populus audiens, et publicani iustificaverunt Deum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

csg85.169

Beda, In Lucae Evang. Expositio, 2, VI. <<<    
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7

© 2006 - 2021 Monumenta Informatik