monumenta.ch > Beda Venerabilis > 4
    >>> V.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 2, CAPUT IV.

1 Et ingressus est Iesus in virtute spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo; et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. Virtutem spiritus, signa miraculorum dicit. Sicut et alibi Iudaei admirantes. Unde (inquiunt) huic sapientia haec et virtus [Matth. XIII]? Sapientiam, videlicet, ad doctrinam, virtutem vero ad opera referentes. Quae utraque pariter et in hoc loco iunguntur, dum Iesus et in virtute spiritus ingressus esse, et in synagogis eorum docuisse perhibetur.
2 Unde merito et magnificatus a praesentibus, et per absentes quosque fama vulgatus asseveratur. Quod non utique nisi praesentibus factorum dictorumve fieri posset indiciis. Sed horum tempus et ordinem in Ioannis (ut dictum est) Evangelio, quisquis quaesierit inveniet. Cuius ut caetera praetermittens, unum solummodo testimonium ponam.
3 Cum venisset, inquit, in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum vidissent omnia quae fecit in Ierosolymis in die festo [Ioan. IV]. Notandum sane, quod primo Iesum virtutem spiritus demonstrasse, et post doctrinae gratiam ministrasse, primo de virtutibus famam egressam, et sic doctrinam magnificatam esse commemorat. Iuxta ordinem, videlicet, quem et in Actibus apostolorum breviter commendare curavit: Quae coepit Iesus facere et docere [Act. I]. Prius enim facere, et postea posuit docere, ne quis doctor auditoribus suis quae nondum factis ipse patravit, imperare praesumat.
4 Et venit Nazareth ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in Synagogam. Synagoga Graece, Latine dicitur congregatio, quo nomine non solum affluentium turbarum conventum, sed et domum, qua ad audiendum dicendumve Dei verbum conveniebant Iudaei, appellare solebant. Unde Dominus ad Annam pontificem: Ego semper, inquit, docui in synagoga, et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt. Sicut et nos Ecclesias fidelium, et loca et choros vocitamus.
5 Verum differt inter Synagogam quae congregatio, et Ecclesiam quae convocatio interpretatur, quod veteris Testamenti populus utroque vocabulo, Novi autem tantum Ecclesia nuncupatur. Quia videlicet et pecora, et inanimae quaeque res congregari in unum possunt, convocari autem non nisi ratione utentia possunt. Ideoque novae gratiae populum quasi maiori dignitate praeditum, rectius convocatum in unitatem fidei, quam congregatum dicere, id est, Ecclesiam, quam Synagogam nominare, apostolicis scriptoribus et doctoribus visum est.
6 Confluebant autem die Sabbati in synagogis, ut, iuxta quod Dominus praecepit: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus [Psal. XLV], feriatis mundi negotiis, ad meditanda legis monita quieto corde residerent. Cuius eo die devotionis agendae hactenus in Ecclesia perdurat indicium, quae ad memoriam priscae religionis canticum Deuteronomii, in quo universus veteris populi status, quid videlicet offenso, quid propitio Deo meruerit, continetur, nonnullis in locis Sabbato dicere consuevit.
7 Alioquin esset praeposterum ut prioribus septimanae diebus prophetarum dictis carminibus, Moysi ultimum diceretur. Intravit ergo Iesus die Sabbati in synagogam, ut ritum legis Mosaicae cumulo gratiae coelestis adimpleret.
8 Et surrexit legere, et traditus est illi liber prophetae Isaiae. Indicium quidem humillimae dispensationis est, qua Deus inter homines ministrare, non ministrari venerat, quod etiam lectoris suscipere non dedignatur officium. Sed altiore providentia Lucas a lectione et explanatione prophetae gesta Domini scripturus inchoavit, quia scilicet omnis prophetiae Scriptura ad ipsum usque pertingens, per ipsum nobis aperienda, et in ipso constiterit adimplenda. Unde et utrumque hoc in Evangelii sui fine manifestius explicat, cum posito prius dicto Salvatoris: Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis de me [Luc. XXIV]; mox et ipse subiunxit: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas [Ibid.]. Surrexit igitur legere Iesus, ut quos nova signorum operatione non converterat, vel propheticae lectionis attestatione corrigeret.
9 Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat. Pulchre librum prophetae clausum accipit, sed revolutum legit, quia mysterium Incarnationis suae prophetarum voce praescriptum, et prius suscepit exhibendum, et post intelligendum mortalibus aperuit.
10 Spiritus Domini super me, propter quod unxit me evangelizare pauperibus, etc. Loquens supra de vocatione gentium et Ecclesiae confirmatione per prophetam Salvator, cum inter caetera diceret: Ego Dominus, in tempore eius subito faciam istud [Isai. LX], confestim hoc, quod hic lectum est, intulit: Spiritus Domini super me.
11 Non quod Dominus Deus habeat Dominum Deum, sed quod iuxta dispensationem carnis assumptae dicat ea quae humilia sunt. Ad quem Psalmista iam dixerat: Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis [Psal. XLIV]. Quando enim consortes nominantur, naturam carnis intellige, qua Deus consortes substantiae suae nos habet.
12 Et quia erat unctio spiritalis, et nequaquam humani corporis, ut fuit in sacerdotibus Iudaeorum, idcirco prae consortibus, id est, caeteris sanctis unctus esse memoratur. Cuius unctio illo expleta est tempore, quando baptizatus est in Iordane, et Spiritus sanctus in specie columbae descendit super eum, et mansit in illo.
13 Unctus est igitur oleo spiritalis et virtute coelesti, ut paupertatem conditionis humanae thesauro resurrectionis rigaret aeterno, captivitatem mentis auferret, caecitatem illuminaret animorum. Beati, inquiens, pauperes, quia vestrum est regnum Dei [Luc. VI]. Et iterum: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis [Ioan. LXXXV]. Et iterum: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae [Ibid.].
14 Dimittere confractos in remissionem. Praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis. Sacrificium, inquit, Deo, spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit [Psal. L]. Atque ideo missum sive unctum se dicit, ad medendum confractis, sive contritis corde; iuxta quod et Psalmista de illo: Qui sanat, inquit, contritos corde, et alligat contritiones eorum [Psal. CXLVI]. Vel certe dimittere confractos in remissionem eos qui legis pondere gravi atque importabili fuerant depressi relevare, atque in remissionem venit gratiae spiritalis admittere. Et hoc ipsum est praedicare annum Domini acceptum. Tunc enim verus Iubilaei, id est, libertatis annus aderat tempus, videlicet, Ecclesiae, quo in corpore versata peregrinatur a Domino.
15 De quo Psalmista canit: Benedices coronam anni benignitatis tuae [Psal. LXIV]. Neque enim ille, quo Dominus praedicabat, solus fuit acceptabilis, sed etiam iste quo praedicat Apostolus dicens: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis [II Cor. VI]. Post annum sane Domini acceptabilem, etiam diem retributionis extremae praedicat, dicens: Filius enim hominis venturus est in gloria sua cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius [Matth. XVI]. Ad cuncta igitur haec evangelizanda ideo se dicit missum, quia spiritus Domini est super eum.
16 Et cum plicuisset librum, reddidit ministro, et sedit. Librum Dominus omnibus qui aderant audientibus legit, lectum vero ministro reddidit. Quia sicut ipse alibi testatur, cum esset in mundo, palam locutus est mundo, semper docens in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei convenire consueverant. Sed ad coelestia regressurus, his qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis, evangelizandi officium tradidit.
17 Et bene stans quidem legit, sed libro reddito resedit. Stare enim, operantis; sedere, quiescentis vel iudicantis est. Quia Dominus Iesus Christus, ut viam nobis scientiae quae de se erat scripta patefaceret, ad tempus in carne dignatus est operari. Peracto autem piae dispensationis officio, discipulos suae doctrinae sequaces elegit, seque supernae quietis solio restituit, unde et nunc occulta iudicio cuncta dispenset, et in fine totius saeculi iudex manifestus appareat.
18 Simul exemplum mystice proponens, ut verbi quisque praedicator eiusdem sit etiam factor. Surgat, legat, et resideat: hoc est, operetur, praedicet, et sic praemia quietis exspectet. Et notandum quia librum ipse revolutum legit, ministro autem plicatum reddidit. Quia et Ecclesiam suam misso a Patre spiritu veritatis, docuit in omnem veritatem, et tamen non omnibus omnia dicenda, sed pro captu audientium verbum doctori dispensandum suo praemonebat exemplo, cum ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo.
19 Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris. In eo utique impleta, quia, sicut illa praedixerat: Et magna faciebat, et maiora Dominus evangelizabat. Quod igitur maius quaerimus testimonium, quam quod se fuisse, qui locutus est in prophetis, propria voce signavit? Removens sacrilegia perfidorum, qui alium Deum dicunt veteris Testamenti, alium novi, vel qui initium Christi dicunt esse de Virgine.
20 Quomodo enim coepit ex Virgine, qui ante Virginem loquebatur?
21 Et omnes testimonium illi dabant, et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore illius. Testimonium illi dabant, attestando illum vere, ut dixerat eum esse de quo cecinere prophetae, vere Spiritus sancti gratia perunctum, vere se pauperes, caecos, captivos, atque confractos, illius per omnia indigere muneribus.
22 Et dicebant: Nonne hic est filius Ioseph? Quanta Nazarenorum caecitas, qui eum quem in verbis factisque Christum esse cognoscunt, ob generis tantum notitiam contemnunt. Quorum tamen error salus nostra est, et haereticorum condemnatio. In tantum enim cernebant hominem Iesum Christum, ut hunc filium Ioseph, et iuxta alios evangelistas fabrum, vel fabri clamarent filium.
23 Inter quae intuendum quare Christus in carne apparens, fabri filius, imo faber appellari voluerit. Sanoque intellectu sentiendum quod etiam per hoc se eius ante saecula filium esse docuerit, qui fabricator omnium in principio creavit Deus coelum et terram. Nam et si humana non sunt comparanda divinis, typus tamen integer est, quia pater Christi igni operatur et spiritu.
24 Unde et de ipso tanquam de fabri filio, praecursor eius ait: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni [Luc. II]. Qui in domo magna huius mundi diversi generis vasa fabricat. Imo vasa irae spiritus igne molliendo, in misericordiae vasa commutat. Unde bene Malachias, cum ex persona Patris diceret: Ecce mittam angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam, et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis, post pauca subiunxit atque ait: Et sedebit conflans, et emundans argentum, et purgabit filios Levi, et conflabit eos quasi aurum et quasi argentum.
25 Sed huius sacramenti Iudaei ignari, divinae virtutis opera prosapiae carnalis contemplatione despiciunt, sicut non solum ex praecedentibus ipsorum, sed etiam ex subsequentibus Domini verbis apparet cum subditur:
26 Et ait illis: Utique dicitis mihi hanc similitudinem: Medice, cura teipsum: quanta, etc. Quorum insana perfidia, sanam licet nesciens fidem confitetur, quae Dominum Christum fabrum cognominat et medicum. Faber est enim verus, quia omnia per ipsum facta sunt. Medicus est, quia omnia per ipsum restaurata sunt in coelis et in terra.
27 Et sicut de se ipse testatur: Non habent opus sani medico, sed male habentes [Marc. II]. Et quia diximus quo instrumento fabricandi, dicamus et quo utatur genere medicandi. Praeteriens vidit caecum a nativitate, exspuit in terram, et fecit lutum de sputo, linivitque super oculos eius, et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloe, quod interpretatur MISSUS. Abiit ergo et lavit, et venit videns [Ioan. IX]. Agnosce igitur magnae modum medicinae, et gaude quia per hanc illuminari meruisti.
28 Lutum de terra caro Christi est. Sputum de ore, divinitas eius est, quia caput Christi Deus. Sputum luto immistum nos illuminat in natatoria Siloe baptizatos, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius [Ioan. I], quam prius, tenebris arcentibus, comprehendere non poteramus. Per fabrum ergo Christum creatus es, ut esses.
29 Per medicum Christum recreatus es, ut post vulnera sanus esses. Qui ab irridentibus quidem civibus seipsum curare, hoc est, in sua patria virtutes facere monetur, sed non otiose ab Evangelista alio excusatur, quia non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit. Et mirabatur propter incredulitatem illorum.
30 Ne fortasse quis viliorem nobis fieri debere patriae putaret affectum. Amabat itaque cives, sed ipsi se charitate patria qui livore privabant.
31 Ait autem: Amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua. Prophetam dici in Scripturis Dominum Christum, et Moyses testis est qui ait: Prophetam vobis suscitabit Deus vester de fratribus vestris tanquam me [Deut. XVIII]. Non solum autem ipse qui caput et Dominus est prophetarum, sed et Elias, Ieremias, caeterique prophetae, minoris in patria, quam in extremis civitatibus habiti sunt.
32 Quia propemodum naturale est cives semper civibus invidere. Non enim considerant praesentia viri opera, sed fragilem recordantur infantiam, quasi non et ipsi per eosdem aetatis gradus ad maturam aetatem venerint.
33 In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel quando clausum est caelum annis tribus, etc. Non (inquit) hoc quod divina fastidiosis civibus beneficia subtraho, prophetarum gestis adversatur. Quia sicut, fame quondam omnem terram premente, nemo est in Iudaea repertus Eliae dignus hospitio, sed exterae gentis est vidua quaesita, quae ob fidei gratiam a tanto propheta visitari deberet, et sicut multis ibidem leprosis Naaman tantum Syrus, quia devote quaesierat, ab Elisaeo propheta curari promeruit, hic et vos non alia quam invidiae perfidiaeque causa, superno munere privabit.
34 Quorum si facta prophetarum, et iam allegorice discusseris, invenies profecto Dominum in patriae suae, a qua receptus non est, perfidia, superbiam notasse Iudaeorum. Nomine vero Capharnaum, quae ager consolationis interpretatur, gentium praedicasse salutem, ubi maiora quotidie signa per apostolos apostolorumque successores non tam in corporum quam in animarum sanatione patrantur.
35 Igitur vidua ad quam Elias missus est, gentium designat Ecclesiam, quae, a suo diutius conditore deserta, populum rectae fidei nescium, quasi pauperem filium, egena stipe nutribat, id est, verbo fructus experte docebat, donec adveniens sermo propheticus, qui, exsiccato vellere Israelis, utpote clausa coeli ianua, fame periclitabatur in Iudaea, pasceretur ibi simul et pasceret, et receptus videlicet a credentibus, et reficiens ipse credentes.
36 Unde bene haec eadem vidua, in Sarepta Sidoniae dicitur esse morato. Sidonia quippe, venatio inutilis; Sarepta vero, incendium, vel angustia panis interpretatur. Quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia [Rom. V]. Ubi rebus supervacuis acquirendis, quasi aucupandi cura impendebatur, ubi dirae sitis incendium panisque spiritalis ante fiebat angustia, ibi farina oleumque ore prophetico benedicitur, id est fructus et hilaritas charitatis, sive gratia corporis dominici et chrismatis unctio, indefectivo verbi coelestis munere fecundabatur. Cuius hactenus in vasis oleum gaudii spiritalis et benedictionis farina non deficit, caeteris quae non credunt gentibus, inopia panis divini miseris, et venatui deditis inutili.
37 Nam et ipsa pulcherrime mysticum sibi prius quam moreretur panem factura, duo se ligna colligere velle testatur, non solo ligni nomine, sed etiam numero lignorum signum crucis exprimens, quo nobis est panis vitae praeparatus aeternae.
38 Et multi leprosi erant in Israel sub Elisaeo propheta, et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus. Quia nota est historia, de mysterio necesse est paucis intimemus. Et Naaman ergo iste Syrus, qui interpretatur decor, populum demonstrat nationum, quondam perfidiae scelerumque lepra maculosum, sed per sacramentum baptismatis ab omni mentis et corporis feditate purgatum.
39 Qui captae consilio puellae, hoc est inspirationis supernae gratia, quam Iudaeis conservare non valentibus, gentes rapuere, salutem sperare commonitus, septies lavari iubetur. Quia nimirum solum baptismi genus, quod ex Spiritu sancto regenerat, salvat. Unde iure caro eius post lavacrum, velut caro pueri parvi apparuisse memoratur. Sive quia cunctos in Christo baptizatos, in unam parit gratia mater infantiam, seu magis ille sit intelligendus puer, de quo dictum est: Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis [Isai. IX]. Cuius corpori per baptismum tota credentium soboles adunatur.
40 Et ut cuncta hic baptismi scires sacramenta praemonstrata, in quo abrenuntiare Satanae, fidem confiteri praecipimur, negat se Naaman ultra diis alienis litaturum, soli per omnia Domino serviturus. Partem quoque terrae sanctae, secum tollere gaudet, quia baptizatos oportet dominici quoque corporis participatione confirmari. Merito igitur Naaman, cuius dum aqua corpus abluitur, fide pectus abluitur, id est, populus gentium, Iudaeis lepra contumaciae squalentibus, antefertur.
41 Merito vidua Sareptana, id est, Ecclesia, ligno crucis refici desiderans, Iudaeis fame verbi pereuntibus, pane sacrosancti corporis et vivifici Spiritus unctione recreatur. Probaturque Dominus non ob suam impotentiam civibus, sed ob eorum invidentiam virtutum dona negasse, atque hoc exemplo totam postremo gentem, non quia non amaretur, sed quia ipsa se amari non amaret, ab eo derelictam, doctoribus scilicet inde ob salvationem gentium toto orbe dispersis.
42 Sed quod Dominus verbo de Iudaeis, hoc ipsi de se Iudaei facto testantur. Nam sequitur:
43 Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes, et surrexerunt, et eiecerunt illum extra civitatem. Sacrilegia quippe Iudaeorum, quae multo ante Dominus praenuntiaverat per prophetam, dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis [Psal. XXXIV], in Evangelio docet esse completa.
44 Nam cum ipse per populos beneficia diffunderet, illi iniurias irrogabant. Nec mirum si perdiderunt salutem, qui eiecerunt de suis finibus Salvatorem. Moralis enim Dominus, et qui docuerit exemplo suo apostolos suos omnibus omnia fieri, nec volentes repudiat, nec invitos alligat, nec eiicientibus reluctatur, nec rogantibus deest. Sic Gerasenos alibi cum virtutes eius sustinere non possent, quasi infirmos et ingratos reliquit.
45 Simul intellige, non ex necessitate fuisse, sed voluntariam corporis passionem; nec captum a Iudaeis, sed a se oblatum. Etenim quando vult capitur, quando vult labitur, quando vult suspenditur, quando vult non tenetur.
46 Et duxerunt, inquit, illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. Ipse autem transiens per medium illorum ibat. O peior magistro discipulorum haereditas! Diabolus verbo Dominum tentat, Iudaei facto. Ille dicit, Mitte te; isti adoriuntur ut mittant. Et quidem Dominus supercilium montis praecipitandus ascenderat, sed per medium illorum, mutata subito vel obstupefacta furentium mente, descendit, quos adhuc sanare quam perdere malebat, ut cassata videntes suae coepta nequitiae, a poscendo deinceps eius morte desisterent.
47 Necdum enim venerat hora passionis, quae non quolibet Sabbato, sed in Parasceve Paschae futura exstiterat. Necdum locum passionis, qui non in Nazareth, sed Ierosolymis hostiarum sanguine figurabatur, adierat. Sed nec genus mortis, qui crucifigendus a saeculo praeconabatur, elegerat. Non igitur a Nazaraeis praecipitari, non a Ierosolymitis lapidari, non inter pueros Bethleemitas ab Herode perimi, non alia vel alia voluit morte consummari. Quod enim tali morte regiae potestatis indicium, quo fidelium frons armaretur, emineret?
48 Sed solum crucis exspectatum est vexillum, cuius figura et celerrimo dexterae motu contra maligni hostis tentamenta depingi, et ipsa nihilominus figura monarchiae singularis potuisset typus haberi. Ut quomodo triumphum crucis exponens Apostolus, ait: In nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, et terrestrium, et infernorum [Philipp. II]. Hoc est enim quod eiusdem crucis cacumina ad coelos tendunt, ima petunt inferos, cornua terram tegunt.
49 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos Sabbato. Vide clementiam Domini Salvatoris: nec indignatione commotus, nec scelere offensus, nec iniuria violatus Iudaeam deserit; quin etiam immemor iniuriae, sed memor clementiae, nunc docendo, nunc liberando, nunc sanando, in fide plebis corda demulcet.
50 Quod autem Sabbatis maxime medicinae doctrinaeque suae dona frequentat, docet se non sub lege, sed supra legem, qui eamdem quoque legem adimplere, non autem solvere venerit, nec Iudaicum eligere Sabbatum, quo vel ignem accendere, vel manum pedemque movere non liceat, sed verum Sabbatum dilectamque Domino esse requiem, si, saluti studentes animarum, ab opere servili, id est, a cunctis contineamus illicitis.
51 Et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius. Sermo doctoris in potestate fit, cum ea quae docet operatur. Nam qui actis ipse sua dicta destruit, contemnitur. Cui contra doctorem instituens Apostolus ait: Nemo adolescentiam tuam contemnat [I Tim. IV]. Singulariter autem Dominus ac principaliter solus ex potestate bona locutus est, quia ex infirmitate mala nulla commisit.
52 Ex divinitatis quippe potentia habuit id quod nobis per humanitatis suae innocentiam ministravit. Aliter in potestate erat sermo ipsius, sive ut alius evangelista dicit, erat docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae. Quoniam scribae quae per legem didicerant praecepta, populis dabant. Ipse vero quasi auctor impletorque legis, vel mutando, vel augendo quae minus videbantur, libere agendo substituit.
53 Et in synagoga erat homo habens daemonium immundum. Bene in synagoga homo erat qui spiritum immundum habebat, quia Spiritum sanctum amiserat. Introierat enim diabolus unde Christus exierat. Sicut etiam nunc quidam dicunt se Iudaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae.
54 Et exclamavit voce magna dicens: Sine, quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Paululum (inquit) a me vexando quiesce, cui nulla est cum nostra fraude societas. Et vere: Quae enim participatio luci ad tenebras? quae communicatio Christi ad Belial? [II Cor. VI.]
55 Venisti perdere nos? scio te quia sis sanctus Dei. Non voluntatis ista confessio est, quam praemium sequitur confitendi, sed necessitatis extorsio quae cogit invitos. Et velut si servi fugitivi post multum temporis dominum suum videant, nihil aliud nisi de verberibus deprecantur, sic et daemones cernentes Dominum in terris repente versari, ad iudicandos se venisse credebant.
56 Praesentia Salvatoris tormenta sunt daemonum.
57 Et increpavit illum Iesus dicens: Obmutesce, et exi ab illo. Quoniam invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum [Sap. II], ideo contra ipsum mortis auctorem primo debuit medicina salutis operari: primo lingua serpentina, ne ultra virus spargeret occludi; ac deinde femina quae prima seducta est, a carnalis concupiscentiae febre curari; tertio vir, qui male suadentis dicta coniugis audivit, ab erroris sui lepra castigari.
58 Ut ipse apud hunc evangelistam esset ordo restaurationis qui fuerat et casus.
59 Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit. Divina permissione liberandus a daemone homo proiicitur in medium, ut virtus patefacta Salvatoris plures ad fidem viamque salutis invitet. Sed quod dicitur, Nihilque illum nocuit, videtur repugnare Marco, qui ait: Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna exivit ab eo [Marc. I]. Nisi intelligamus hoc dixisse Marcum, Discerpens eum, quod Lucas dixit: Et cum proiecisset illum in medium, ut quod secutus ait: Nihilque eum nocuit, intelligatur quia iactatio illa membrorum atque vexatio non eum debilitavit, sicut solent exire daemonia etiam quibusdam membris amputatis aut evulsis.
60 Unde merito pro tam integra restitutione sanitatis qui aderant paventes tametsi nondum credentes, adinvicem dicebant:
61 Quia in potestate et virtute imperat spiritibus immundis, et exeunt. Expellere enim daemonia et homines sancti, sed in verbo Dei possunt, ipsum autem Dei Verbum propria potestate virtutes operatur.
62 Surgens autem de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus. Si virum a daemonio liberatum moraliter animum ab immunda cogitatione purgatum significare dixerimus, consequenter femina febribus tenta, sed ad imperium Domini curata, carnem ostendit a concupiscentiae suae fervore per continentiae praecepta frenatam.
63 Omnis enim amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia, spiritus immundi furor est. Fornicationem vero, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus [Ephes. IV], febrem illecebrosae carnis intellige.
64 Et rogaverunt illum pro ea. Et stans super illam, imperavit febri, et dimisit illam. Modo Salvator rogatus, modo ultro curat aegrotos, ostendens se contra peccatorum quoque passiones et precibus semper annuere fidelium, et ea quae ipsi minime in se intelligunt, vel intelligenda dare, vel etiam non intellecta dimittere.
65 Iuxta quod Psalmista postulat: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, Domine [Psalm. XVIII].
66 Et continuo surgens, ministrabat illis. Naturale est febricitantibus, incipiente sanitate, lassescere, et aegrotationis sentire molestiam, verum sanitas quae Domini confertur imperio, simul tota redit. Non solum ipsa redit, sed et tanto robore comitante, ut eis continuo qui se adiuverant, ministrare sufficiat, et, iuxta leges tropologiae, membra quae servierant immunditiae ad iniquitatem ut fructificarent morti, serviant iustitiae in vitam aeternam [Rom. VI].
67 Cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. Solis occubitus passionem mortemque significat illius qui dixit: Quandiu in mundo sum, lux sum mundi. Et sole occidente plures daemoniaci quam ante, plures sanantur aegroti.
68 Quia qui temporaliter in carne vivens paucos Iudaeorum docuit, calcato regno mortis, omnibus per orbem gentibus fidei salutisque dona transmisit. Cuius ministris, quasi vitae lucisque praeconibus, Psalmista canit: Iter facite ei qui ascendit super occasum [Psal. LXVII]. Super occasum quippe Dominus ascendit, quia unde in passione occubuit, inde maiorem suam gloriam resurgendo manifestavit.
69 Exibant etiam daemonia a multis, clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Daemonia Filium Dei confitebantur, et attestante evangelista, sciebant ipsum esse Christum. Quia quem dierum quadraginta ieiunio fatigatum diabolus hominem cognoverat, nec tentando valebat, an et Dei Filius esset experiri, iam nunc per signorum potentiam, vel intellexerit, vel potius suspicatus est esse Filium Dei.
70 Non igitur ideo Iudaeis eum crucifigere persuasit, quia Christum sive Dei Filium non esse putavit, sed quia se morte illius non praevidit esse damnandum. Vere enim de hoc mysterio a saeculis abscondito dicit Apostolus: Quod nemo principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II]. Quare autem daemonia Dominus de se loqui prohibeat, Psalmista manifestat, qui ait: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas [Psal. XLIX]? et caetera: ne quis, dum praedicantem audit, sequatur errantem.
71 Improbus enim magister est diabolus, qui falsa veris saepe permiscet, ut specie veritatis testimonium fraudis obtexat. Alias autem non soli daemones qui inviti confitebantur iubentur silere de Christo, sed et illi qui ab eo sanati sponte confiteri volebant. Imo ipsi apostoli, qui eum post resurrectionem toto erant orbe praedicaturi, ante passionem eius praecipiuntur omnino reticere de illo, ne, divina videlicet maiestate praedicata, passionis dispensatio differretur, et, dilata passione, salus mundi quae per hanc futura erat negaretur.
72 Facta autem die, egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum. Si occasu solis Domini mors exprimitur, quare non die redeunte resurrectio illius indicetur? Cuius manifestata luce a credentium turbis inquiritur, et in gentium deserto inventus, ne abeat detinetur. Maxime cum haec prima Sabbati, quo resurrectio celebrata est, egressio, quaesitio, et inventio contigerit.
Beda Venerabilis HOME

csg85.106

    >>> V.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 4

© 2006 - 2021 Monumenta Informatik