monumenta.ch > Beda Venerabilis > A


Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 2, PROOEMIUM.

1 Ecclesiastica narrat historia, beatissimum Ioannem apostolum, usque ad ultimum pene vitae suae tempus, absque ullius Scripturae indiciis Evangelium praedicasse. Sed cum trium, inquit, Evangeliorum, etiam ad ipsum notitia pervenisset, probasse quidem dicitur fidem et veritatem dictorum, deesse tamen vidit aliqua, et ea maxime quae, primo praedicationis suae tempore, Dominus gesserat.
2 Certum est enim quod in superioribus tribus Evangelistis haec videntur sola contineri, quae in eo gesta sunt anno quo Ioannes Baptista vel inclusus est in carcerem, vel punitus. Denique si observes, statim in initiis narrationum, posteaquam refert Matthaeus de quadraginta dierum ieiunio, et de tentatione eius, continuo subiecit, dicens: Audiens autem quia Ioannes Baptista traditus est, secessit a Iudaea, et venit in Galilaeam [Matth. III]. Sed et Marcus similiter: Posteaquam (inquit) traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam [Marc. I]. Lucas vero etiam priusquam incipiat aliquid de actibus referre Iesu, dicit quia adiecit Herodes super omnia mala quae gesserat, et inclusit Ioannem in carcerem [Luc. III]. Quia, inquam, ab his haec videbantur omissa, rogatus dicitur Ioannes apostolus ut ea quae praeterierant priores ante traditionem Ioannis Salvatoris gesta describeret.
3 Et ideo dicit in Evangelio: Haec fecit initio signorum Iesus [Ioan. II]. Et iterum in alio loco indicat dicens: Nondum enim Ioannes missus fuerat in carcerem [Ioan. III]. Et quibus constat quod ea quae antequam Ioannes traderetur a Iesu fuerat gesta describit. His memoratae historiae dictis initium huiusce, hoc est secundi nostri in Lucam libelli, praemunire curavimus, ne quis legentium putaret ea quae per ordinem sunt exponenda post dierum XI ieiunium confestim facta, sed post aliquot a Domino miracula, vel in Iudaea, vel in Galilaea patrata potius animadverteret esse secuta.
Beda Venerabilis HOME

csg85.105

© 2006 - 2021 Monumenta Informatik