monumenta.ch > Baco > 1
>>> Baco, Opus Maius, 3, CAPITULUM II

CAPITULUM I

1  Declarato igitur quod una est sapientia perfecta quae sacris literis continetur, per ius canonicum et philosophiam exponenda, qua mundus habet regi, nec alia requiritur scientia pro utilitate generis humani, nam totam iuris et philosophiae continet in se potestatem; nunc volo descendere ad ea philosophica quae maxime valent huius sapientiae magnificae expositioni. 2  Et haec sunt quinque, sine quibus nec divina nec humana sciri possunt, quorum certa cognitio reddit nos faciles ad omnia cognoscenda. 3  Et primum est Grammatica in linguis alienis exposita, ex quibus emanavit sapientia Latinorum. 4  Impossibile enim est quod Latini perveniant ad ea quae eis necessaria sunt in divinis et humanis nisi per notitiam aliarum linguarum, nec perficietur eis sapientia absolute, nec relate ad Ecclesiam Dei, et reliqua tria praenotata. 5  Quod volo nunc declarare, et primo respectu scientiae absolutae. 6  Nam totus textus sacer a Graeco et Hebraeo transfusus est, et philosophia ab his et Arabico deducta est; sed impossibile est quod proprietas unius linguae servetur in alia. 7  Nam et idiomata eiusdem linguae variantur apud diversos, sicut patet de lingua Gallicana, quae apud Gallicos et Picardos et Normannos et Burgundos et caeteros multiplici idiomate variatur. 8  Et quod proprie et intelligibiliter dicitur in idiomate Picardorum horrescit apud Burgundos, immo apud Gallicos viciniores, quanto magis igitur accidet hoc apud linguas diversas? 9  Quapropter quod bene factum est in una lingua non est possibile ut transferatur in aliam secundum eius proprietatem quam habuit in priori. 10  Unde Hieronymus in epistola de optimo genere interpretandi sic dicit, 'Si ad verbum interpretor, absurdum resonat. 11  Quod si cui non videtur linguae gratiam interpretatione mutari, Homerum ad verbum exprimat in Latinum. 12  Plus aliquid dicam; eundem in sua lingua prosae verbis interpretetur, videbit ordinem ridiculum et poetam eloquentissimum vix loquentem'. 13  Quicunque enim aliquam scientiam ut logicam vel aliam quamcunque bene sciat, eam nitatur in linguam convertere maternam, videbit se non solum in sententiis sed in verbis deficere, ita quod scientiam sic translatam nullus intelligere poterit secundum ipsius scientiae potestatem. 14  Et ideo nullus Latinus sapientiam scripturae sacrae et philosophiae poterit ut oportet intelligere, nisi intelligat linguas a quibus sunt translatae. 15  Secundo considerandum est quod interpretes non habuerunt vocabula in Latino pro scientiis transferendis, quia non fuerunt primo compositae in lingua Latina. 16  Et propter hoc posuerunt infinita de linguis alienis, quae sicut non intelliguntur ab eis qui illas linguas ignorant sic nec rite proferuntur nec scribuntur ut decet. 17  Atque, quod vile est, propter ignorantiam linguae Latinae posuerunt Hispanicum, et alias linguas maternas, quasi infinities pro Latino. 18  Nam pro mille millibus exemplis unum ponatur de libro Vegetabilium Aristotelis, ubi dicit 'Belenum in Perside pernitiosissimum transplantatum Ierusalem fit comestibile'. 19  Hoc vocabulum non est scientiale sed laicorum Hispanorum. 20  Nam iusquiamus, vel semen cassilaginis, est eius nomen in Latino; quod sicut multa alia prius ab Hispanis scholaribus meis derisus cum non intelligebam quae legebam, ipsis vocabula linguae maternae scientibus, tandem didici ab eisdem. 21  Tertio cum oporteat interpretem optime scire scientiam quam vult transferre et duas linguas a qua et in quam transferat, solus Boethius primus interpres novit plenarie linguarum potestatem; et solus dominus Robertus dictus Grossum Caput, nuper episcopus Lincolniensis, novit scientias. 22  Alii quidam medii, ut Gerardus Cremonensis, Michael Scotus, Aluredus Anglicus, Hermannus Alemannus quem vidimus Parisius, defecerunt multum tam in linguis quam in scientiis; sicut idem Hermannus de se ipso et de aliis est confessus quod ostendit ipsorum translatio. 23  Nam tanta est perversitas et cruditas et horribilis difficultas maxime in libris Aristotelis translatis, quod nullus potest eos intelligere, sed quilibet alii contradicit, et multiplex reperitur falsitas, ut patet ex collatione diversorum interpretum et textuum diversarum linguarum. 24  Et similiter in textu sacro inveniuntur falsa et male translata quamplurima. 25  Nam Hieronymus probat translationem LXX interpretum et Theodotionis et Aquilae multas habuisse falsitates, quae quia fuerunt vulgatae per totam Ecclesiam, et omnes stabant maxime pro translatione LXX sicut pro vita, reputabatur Hieronymus falsarius et corruptor scripturarum, donec paulatim claruit veritas Hebraica per sanctum Hieronymum in Latinum conversa. 26  Ne tamen nimia novitate deterreret Latinos, ideo ut ipse scribit, aliquando co-aptavit se LXX interpretibus, aliquando Theodotioni, aliquando Aquilae; et ideo multa dimisit ut fuerunt per alios translata, et propter hoc remanserunt plura falsa. 27  Nam, ut Augustinus probat secundo de doctrina Christiana, male translatum est quod habetur in libro Sapientiae, Spuria vitulamina non dabunt altas radices. 28  Nam deberet esse, spuriae plantationes, vel adulterinae plantationes, ut Augustinus probat per Graecum. 29  Et tamen Hieronymus dimisit hoc, sicut multa alia, propter pacem Ecclesiae et doctorum. 30  Atque scitur manifeste quod Hieronymus humanum aliquid passus aliquando in translatione sua oberravit, sicut ipsemet pluries confitetur. 31  Nam quod decimum nonum Isaiae male transtulerat resumit in originali quinto libro dicens, 'In eo quoque quod transtulimus incurvantem et refrenantem possumus dicere incurvantem et lascivientem. 32  Nos autem verbum Hebraicum acmon, dum celeriter quae scripta sunt vertimus, ambiguitate decepti refrenantem diximus'. 33  Et aliud quod in eodem capitulo male transtulerat revolvit dicens, 'melius reor proprium errorem reprehendere quam dum erubesco imperitiam confiteri in errore persistere. 34  In eo vero quod transtuli, "et erit terra Iuda Aegypto in festivitatem", in Hebraico legitur agga quod interpretari potest et festivitas, unde aggeus in festivum vertitur, et timor quod significantius Aquila transtulit girosin, cum aliquis pavidus et timens circumfert oculos et advenientem formidat inimicum; ergo, si voluerimus in bonam partem accipere quod recordatio Iudaeae Aegypto sit gaudii, recte festivitas dicitur; sin autem, ut arbitror, in timore pro festivitate vertitur in formidinem vel pavorem'.
Baco HOME



>>> Baco, Opus Maius, 3, CAPITULUM II
monumenta.ch > Baco > 1