monumenta.ch > Augustinus > 256
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLV. De Poenitentia . Criminum conscii a communione se subtrahunt. Praestaret ut ea dignos se exhiberent. Per citam scilicet poenitentiam et laboriosam. Quid de poenitente in extremis sentiendum. <<<     >>> SERMO CCLVII. Admonitio ut pro capitalibus criminibus sine aliqua dissimulatione ad medicamentum poenitentiae recurratur.

SERMO CCLVI[Forte, Portet nos.]. Admonitio per quam ostenditur quid intersit inter illam poenitentiam quae cum bonis operibus semper agitur, et illam quae in infirmitate vel fine vitae accipitur. HIDE APPARATUS

1 [An poenitentia accepta moriens veniam obtineat. Obtinet qui se in poenitentia et bonis operibus iugiter exercuit.] Multi de fratribus vel filiis nostris solliciti sunt, utrum omnis homo in infirmitate positus, si poenitentiam accipit, et statim defunctus fuerit, ad plenam possit indulgentiam pervenire: et dum haec inquirunt, non sine parva inter se animositate contendunt. Alii enim dicunt eum qui sic acceperit, ad integrum liberari; alii autem parum prodesse confirmant. Quid tamen de hac re nobis secundum sanctorum patrum regulas videatur, breviter Charitati vestrae volo suggerere. Non incongrue potest credi tribus modis ad istam subitaneam poenitentiam perveniri. Primus et praecipuus modus est, ut christianus crimina capitalia non admittat; aut si forte admiserit, sic pro illis poeniteat, et ea bonis operibus diluat, ut postea ad peccata ipsa non redeat; de omnibus fructibus decimas reddat, et de novem partibus quidquid suis necessitatibus superfuerit, minuta peccata quae quotidie subrepunt redimat, et illam charitatem teneat quae non solum amicos, sed ipsos diligit inimicos. Qui haec fideliter implere voluerit, etiamsi poenitentiam non accipiat; quia semper illam fructuose et fideliter egit, bene hinc exiet: et si eo tempore quo moriturus est, eam acceperit, et partem sibi et Christo ad substantiam suam cum filiis fecerit; non solum eum veniam peccatorumcredimus obtinere, sed etiam praemia aeterna percipere.
2 [Obtinet et qui vixit in peccatis; sed qua lege.] Secundus modus est supra dictae poenitentiae, ut etiamsi aliquis, quamdiu vixerit, non solum parva, sed forte etiam capitalia committat peccata; et tamen mala ipsa ignoretur qua spe poenitentiae agat [Emendatus est ad tres bn. ad a. cl. cb. f. fs. gr. lr. m. pr. rm. vd. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Verbis Apostoli 2.], nec ideo animam suam ad peccata relaxet, ut ad illam subitaneam poenitentiam se reservet; et in transitu suo cum grandi humilitate et cordis contritione, cum rugitu vel gemitu ipsam poenitentiam petat; et hoc definitissime in corde suo deliberet, ut si evaserit, quamdiu vixerit, toto corde et totis viribus fructuosam poenitentiam agat; et quidquid se male tulisse cognoscit, ad integrum reddat, ut secundum illud propheticum rapinam restituat [Ezech. XXXIII, 15], et omnibus inimicis suis toto corde indulgeat, et de substantia sua unam portionem Christo et sibi cum filiis suis faciat, et in ipsa infirmitate sua, quantum potest, largas eleemosynas erogare praecipiat: si haec fideliter humili et contrito corde implere voluerit, et possumus et debemus credere quod ei Dominus omnia dignetur peccata dimittere, secundum illud propheticum, Peccator in quacumque die conversus fuerit, omnes iniquitates eius oblivioni tradentur [Ezech. XVIII, 21 ] [et 22]; et illud, In quacumque die conversus ingemueris, salvus eris [Id. XXXIII, 12].
3 [Id aegre sentiatur de eo qui operibus poenitentiam non ostendit.] Tertius modus poenitentiae aliquibus esse videtur, si aliquis semper male vivens, in exitu vitae se reservet ad poenitentiam, et ea spe peccet, ut per ipsam subitaneam poenitentiam et cuncta coniuncta aestimet peccata dimitti; et tamen postquam eam acceperit, et illud quod male rapuit nec in simplo reddat, nec inimicis suis toto corde indulgeat, nec in corde suo deliberet, ut si evaserit, quamdiu vivit, cum grandi compunctione et humilitate poenitentiam agat, nec portionem sibi et Christo pro redemptione peccatorum de substantia sua cum filiis suis faciat. Sic accepta poenitentia, si sine istis remediis quae supra memoravimus, exierit de hac vita; quid de eo futurum sit, licet nos dicere dubii simus, Dominus tamen in Evangelio definitissime dixit: Si, inquit, non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater dimittet vobis peccata vestra [Matth. VI, 15]; et illud, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis [Luc. VI, 38, 37]. Quomodo peccatori illi dimitti poterit, qui dimittere noluit? aut quomodo ei dabitur, qui non dedit? Et quia Dominus de illis qui eleemosynas non dederunt dicturus est, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius; quia esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc. [Matth. XXV, 41, 42], si ille in ignem mittitur, qui de propria facultate non erogavit; quid de isto poenitente facturus est, qui non solum de proprio nihil dedit, verum etiam res alienas, quas male tulerat, nec in simplo reddere voluit? Qui talis est, si a me poenitentiam petierit, et est illi aetas cui aut dari possit aut debeat [Florus citat duobus locis: et quidem ad I Cor. X, sermonem appellat «de corpore et sanguine Domini;» quomodo Algerus contra Berengarium. At in Philipp. II, sermonem «de Verbis Apostoli 2» vocat. Quo loco in vera Bedae collectione manuscripta, dicitur sermo «de, Nisi manducaveritis,» etc.]; poenitentiam illi dare possum, integram securitatem dare non possum: Deus tamen, qui omnium conscientias novit; et unumquemque secundum suum meritum iudicabit, ipse scit qua fide aut qua intentione animi poenitentiam petiit. Ego vero timeo ne forte iste talis poenitens nec in conscientia sua habuerit, quod in operibus non ostendit: quia etsi cor videre non possumus, tamen secundum evangelicam sententiam, ex fructibus eorum cognoscetis eos [Id. VII, 16], dum ea quae supra scripta sunt implere penitus non videmus. Cum haec ita sint, quis non poterit prohibere, ut eum credamus non bene de hac luce migrasse, quem bona opera cognoscimus non fecisse? Ecce, quid mihi de subitanea poenitentia videtur, Charitati vestrae exposui. Si quis est, cui ex his quae diximus aliqua dubitatio nascatur; et optamus et desideramus, ut dari sibi a nobis rationem cum perfecta charitate requirat.
4 [Tutius est poenitentiam iugiter agere. Mortis enim hora incerta. In quibus consistat iugis illa poenitentia.] Nos tamen, fratres charissimi, ea quae sunt incerta vel dubia relinquentes, totis viribus de illa poenitentia, quae per omnem vitam a bonis Christianis agitur, per quam omnia et capitalia crimina damnantur, et minora peccata iugiter redimuntur, attentius cogitemus; quae, si quamdiu vivimus cum bonis operibus agimus, plenam nobis securitatem de Dei misericordia pollicetur. Cum enim omnes homines poenitentiam velint in finem vitae suae accipere, et vix paucos videamus eam, secundum quod desiderant, promereri; quare non quotidie ipsam poenitentiam agimus, ut rem certam tenentes, de rebus incertis et dubiis liberemur? Quanti enim qui se ad extremum vitae suae poenitentiam accepturos esse credebant, aut subita ruina oppressi, aut forte per naufragium demersi sunt, aut fulmine interfecti, aut sanguinis ictu, aut illa infirmitate quae apoplexia dicitur, ita percussi sunt; ut non solum poenitentiam petere, sed etiam signare se aut orationem Dominicam dicere omnino non possent? Cum enim tantis casibus fragilitas humana subiaceat; nimis periculosa praesumptio est, ut nos in longa tempora ad agendam poenitentiam reservemus, qui unius diei vitam in potestatem habere non possumus. Et ideo cum timore et tremore audiamus Dominum per prophetam dicentem, et pia nos exhortatione monentem, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem [Eccli. V, 8]. Qui enim dixit, In quacumque die ingemueris, salvus eris [Ezech. XXXIII, 12]; ipse dixit, Nolite tardare converti ad Dominum. Et hoc obtinere Deo auxiliante possumus, si iugiter supplicemus, ut nobis pius Dominus inspirare dignetur omnia mala velociter fugere, et ea quae bona sunt infatigabiliter exercere, res alienas non concupiscere, capitalia crimina non admittere, minuta peccata, sine quibus esse non possumus, per indulgentiam inimicorum et eleemosynam pauperum indesinenter redimere, secundum vires nostras ieiuniis, vigiliis et orationibus cum perfecta charitate frequenter insistere, infirmos visitare, in carcere positos requirere, peregrinos excipere, et eis humiliter non solum pedes abluere, sed etiam in quantum vires suppetunt necessaria largiri, pacem non solum ipsi cum omnibus custodire, sed etiam illos qui discordes sunt ad concordiam revocare. Si nos tam sanctis operibus dies transitus nostri fideliter occupatos invenerit, sicut iam dixi, etiamsi in hora mortis nostrae poenitentiam non accipiamus, securi de hac luce migrabimus; et non solum poenam evadere, sed etiam ad aeternam vitam poterimus Domino donante feliciter pervenire. Amen.

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLV. De Poenitentia . Criminum conscii a communione se subtrahunt. Praestaret ut ea dignos se exhiberent. Per citam scilicet poenitentiam et laboriosam. Quid de poenitente in extremis sentiendum. <<<     >>> SERMO CCLVII. Admonitio ut pro capitalibus criminibus sine aliqua dissimulatione ad medicamentum poenitentiae recurratur.
monumenta.ch > Augustinus > 256