monumenta.ch > Augustinus > 211
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCX. In Natali sancti Stephani protomartyris, I . <<<     >>> SERMO CCXII* . In Natali sancti Stephani, III .

SERMO CCXI. In Natali sancti Stephani, II. SHOW APPARATUS

1 Post hesternum festivissimum diem, quo Salvatoris nostri Christi nativitas illuxit, etiam hodiernus dies beati martyris Stephani corona illustratur. Martyris illius merita nulla pars orbis ignorat: passus est enim in ipso principio Ecclesiae, in ipsa urbe Ierosolyma. Ibi et diaconus ministravit, et in ipso iuventutis flore decorem aetatis suae sanguine purpuravit. Passio eius insignis est, atque mirabilis valde. Hanc modo de libro Actuum Apostolorum, cum legeretur, non solum audivimus, sed etiam oculis fidei exspecta vimus. Christus ergo caput martyrum prior passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum ut sequamur vestigia eius. Cuius passionis vestigia prior secutus beatissimus Stephanus confitendo Christum, lapidatus a Iudaeis coronam meruit, tanquam suo sibi nomine impositam. Stephanus enim graece, latine Corona appellatur. Iam corona nomen habebat; et ideo palmam martyrii suo nomine praeferebat. Qui cum lapidaretur, non solum non expetebat de persecutoribus reportare vindictam; sed eis potius a Deo veniam postulabat. Meminerat enim dixisse Dominum, Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus; et iterum, Ne dixeris, Ulciscar me de inimicis meis; sed exspecta Dominum, ut tibi auxilium sit. Exspectare nos iubet Deus, ut in die futurae retributionis cum sanctis martyribus vindicemur. Beati enim qui exspectant Dominum, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram, illam scilicet terram quae iustis est sine dubio praeparata.
2 Tu autem, o christiane, quaeris vindicari de adversario tuo qui tibi forsitan iniuriam fecit; aestuas, furis, anhelas, festinas vindicari. Attende Christum medicum aegritudinis tuae, attende redemptorem animae tuae. Propter te pependit in ligno, et nondum est vindicatus: et tu vis vindicari, et non vis tantum et talem magistrum imitari? Ideo pati voluit, ut tibi patientiae suae demonstraret exemplum. Vide pendentem, et tibi languenti de suo sanguine medicamentum conficientem. Vide pendentem, et tibi de ligno tanquam de tribunali praecipientem. Audi precantem: Pater, inquit, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt. Sed potuit hoc Christus, dicis mihi; ego non possum: ego enim homo sum, ille Deus homo. Deus ergo utquid homo, si non corrigitur homo? Sed ecce tibi loquor, o homo. Multum est ad te imitari Dominum tuum: attende Stephanum conservum tuum. Certe Stephanus sanctus homo erat, an Deus? Plane homo erat, hoc erat quod tu: sed quod fecit, non fecisset. nisi donante illo quem rogas et tu. Vide tamen quid fecerit: loquebatur Iudaeis, saeviebat et diligebat. Utrumque debeo demonstrare, et saevientem et diligentem. Audi saevientem: Dura cervice: verba sunt sancti Stephani, quando loquebatur Iudaeis: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis. Quem Prophetarum non occiderunt patres vestri? Audisti saevientem; audi et diligentem. Irati illi facti, et gravius inardescentes, et mala pro bonis reddentes, ad lapides cucurrerunt, et Dei famulum lapidare coeperunt. Hic probemus sancti Stephani patientiam et dilectionem: hic victorem diaboli triumphatoremque cernamus. Audivimus saevientem adversus tacentes; videamus si diligat saevientes. Saeviebat adversus tacentes; videamus si diligat lapidantes.
3 Ecce Stephanus lapidatur, sic constitutus quasi ante oculos nostros. Ecce membrum Christi, ecce athleta Christi. Inspice illum qui primo pependit in ligno. Crucifigebatur ille; iste lapidabatur. Ille dixit, Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt : iste quid dicit? Audiamus illum, si forte vel ipsum possimus imitari. Primo beatus Stephanus stans oravit pro se, et ait: Domine Iesu, accipe spiritum meum. Deinde genu flexit, et flexo genu, ait: Domine, ne statuas illis hoc peccatum: et hoc dicto obdormivit . O felix somnus et quies vera! Ecce quid est requiescere, pro inimicis suis orare. Sed paululum, quaeso te, sancte Stephane, expone nobis hoc nescio quid, quare pro te stans orasti, et pro inimicis genu flexisti. Responderit fortasse quod intelligimus: Pro me stans oravi, quia pro me, qui recte Deo servivi, orando et impetrando non laboravi. Quia qui pro iusto orat, non laborat, ideo pro se stans oravit. Ventum est ut oraret pro Iudaeis, pro interfectoribus Christi, pro interfectoribus sanctorum, pro lapidatoribus suis; attendit tam multam et magnam esse impietatem ipsorum, quae difficile donari posset: genu flexit, et ait, Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Ergo, charissimi, si non potestis imitari Dominum, imitamini conservum, imitamini sanctum Stephanum, imitamini omnes martyres sanctos. Homines erant, conservi tui erant, sicut tu nati erant; sicut ut tu nati, sed a Christo sunt coronati.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCX. In Natali sancti Stephani protomartyris, I . <<<     >>> SERMO CCXII* . In Natali sancti Stephani, III .
monumenta.ch > Augustinus > 211