monumenta.ch > Augustinus > 203
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCII. In Natali apostolorum Petri et Pauli, II . <<<     >>> SERMO CCIV. In Natali apostolorum Petri et Pauli, IV .

SERMO CCIII[Hic editi addunt, intenditis; quod a Ms. abest.]. In Natali apostolorum Petri et Pauli, III [Lov., ideo vos pascit Christus; refragantibus editis aliis et Mss.]. APPARAT AUSBLENDEN

1 [Petrus ad Iudaeorum, Paulus ad Gentium salutem electus.] Hodie duos christiani nominis fundatores exsultantis Ecclesiae festa concelebrant. Hi enim duo electi sunt ad duorum populorum salutem; Petrus ad Iudaeorum, Paulus ad Gentium: Petrus, ut in Iudaea veterem ac desertum repararet agrum, atque eum sub umbra Legis infructuosum et a calore veri solis absconditum, fidei salubritate et gratiae fecundaret; Paulus vero ad Gentes mittitur, ut terram novam, quae nullam antea dederat frugem, nullum fuerat experta cultorem, aratro dominicae crucis proscinderet, et in rudi campo Christi novellam infatigabilis operarius excitaret. Petrus itaque vineam ubi iam fuerat reparat; Paulus plantat ubi non erat. Petrus in Iudaeis arborem ab antiqui germinis nobilitate degenerem in radice sua excolit; Paulus vero in alieno fomite peregrinos Gentium ramos inserit. Petrus in Iudaeis de vite spinas resecat; Paulus in Gentibus uvam de rubeto vindemiat. Petrus domum reaedificat in ruinosis; Paulus novis erigit fundamentis. Petrus in Iudaeis male fecunda excolit; Paulus in Gentibus nondum culta fecundat. A Petro in Iudaeis olea reparatur; a Paulo in Gentibus oleaster inseritur. Petrus in Iudaeis mollit duritiam; Paulus in Gentibus illuminat ignorantiam. Petrus tenebras vitiatis pellit ex oculis; Paulus reddidit oculos a nativitate caecatis. Vario ac diverso genere innumeri populi ad unius regis militiam congregantur; ac sic duo potentissimi duces Petrus antiquum de veteribus reducit, Paulus novum de tironibus Christi conducit exercitum.
2 [Negotiatores sunt, et spirituales dispensatores.] Discurrunt itaque per universum mundum duo splendidissimi negotiatores, portantes coram Gentibus et regibus et filiis Israel pretiosa fidei mercimonia. Circumferunt aromata iustitiae, thura divinae venerationis, incensum compunctionis, balsamum castitatis. Illi igitur sal prudentiae spiritualis, de quibus dicitur, Vos estis sal terrae [Matth. V, 13]; quibus utique animae condiantur, et inviolatae ab aeterna peccati corruptione serventur. Erogant per omnem terram spirituales dispensatores pretia salutis, thesauros sanctitatis. Quaerunt quos secum ad coelum attrahant piissimi animarum parentes, dispares partium studiis, operum meritis pares.
3 [In multis aequales. Paulus Novi Testamenti Ionas.] Aequales enim illos ac similes per varia ac diversa virtutum genera dixerim. Nam etsi cum Petro Christus vixit in terris; sed Paulum compellare non dedignatur e coelis [adhuc etiam persequentem Sed in opere persequentis Apostoli fidem praevidebat; et ideo quia prospexit zelum, honoravit affectum. Et quia sub proposito placendi Deo, agebatur ignarus ad culpam; statim post admonitionem cucurrit devotus ad gratiam [1129]. Quamobrem etsi in corpore non est locutus cum Christo Paulus, non minus illud est quod locutus est Christus in Paulo, dicente eodem: An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus [II Cor. XIII, 3]? Ac sic quem foris praedicationibus proferebat [In Fossatensi codice additur, dulcia.], intus corde gestabat. Nescio igitur quid ei defuerit sanctitatis, de cuius pectore Dominus, quasi de peculiari templo suo, salutaria populis reddebat oracula. Petrus ambulare super aquas debita soli Deo potestate praesumpsit, et rerum obstupescente natura per insueti itineris novas vias pendulum inferens gressum, tumentia maris dorsa calcavit: sed non minor Paulus, qui, sicut ipse de se dicit, nocte et die in profundo maris fuit [Id. XI, 25]. Non minor, inquam, Paulus, quem velut Novi Testamenti Ionam, die ac nocte per maris profunda iactatum absorbuit fluctus, et reddidit, quasi sacrum depositum violare no audens, quasi famulo eum sinu unda custodiens illaesum populorum praedicationibus reservabat [Omnes Mss., ad nuptias.].
4 [Petrus destructor Synagogae, Ecclesiae reparator.] [Lov., et quando tranquillum est. Am. et Er., et quando mollities est. At Mss., malitia est seu verius, malacia est.] Hic est quoque beatus Petrus in illa coelestium discipulorum schola praecipuus, ac primus idoneus qui verba vitae ex Christi ore suscipiens, per Evangelii potestatem Iudaeorum gentem perditam quaereret, et abdicatos ad haereditatem vocaret, interpres Legis, assertor gratiae, destructor Synagogae, Ecclesiae reparator: et ideo solus inter Apostolos meruit audire, Amen dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam [Matth. XVI, 18]; dignus certe qui aedificandis in domo Dei populis lapis esset ad fundamentum, columna ad sustentaculum, clavis ad regnum. De hoc ait sermo divinus: Et ponebant, inquit, infirmos suos, ut umbra saltem transeuntis Petri obumbraret eos [Act. V, 15]. Si tunc opem ferre poterat umbra corporis, quanto magis nunc plenitudo virtutis? Si tunc supplicantibus proderat aura quaedam pertranseuntis, quanto magis gratia nunc permanentis?
5 [Vinculorum Petri commendatio.] Merito per omnes Christi Ecclesias auro pretiosius habetur ferrum illud poenalium vinculorum. Si tam medicabilis fuit obumbratio visitantis, quanto magis catena vincientis? Ut umbra, inquam, transeuntis Petri obumbraret eos. Si inanis quaedam species vacuae imaginis habere potuit in se vim salutis, quanto plus de corpore meruerunt attrahere salubritatis ferreo pondere sacris impressa membris vincula passionis? Si ad praesidia supplicantium tam potens fuit ante martyrium, quanto magis efficax post triumphum? Felices illi nexus qui de manicis et compedibus in coronam mutandi, Apostolum contingentes martyrem reddiderunt. Felices catenae, quae nudatis pene ossibus inhaerentes, vivas reliquias de sanguinis sudore iam attrita carne rapuerunt, tactusque membrorum cruciatus sui sanctificat instrumentum, in quo dum afflictio crescit ad poenam, causa poenae proficit ad gloriam. Felicia vincula, quae reum suum usque ad Christi crucem non tam condemnatura, quam consecratura miserunt. In illa itaque cruce imitari metuens sacrificium Redemptoris, capite in terra demergi elegit. O virtus humilitatis ingenitae, honorari etiam supplicii genere pertimescit; et qui non recusat dominici tormenta patibuli, similitudinem expavescit triumphi!



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCII. In Natali apostolorum Petri et Pauli, II . <<<     >>> SERMO CCIV. In Natali apostolorum Petri et Pauli, IV .
monumenta.ch > Augustinus > 203