monumenta.ch > Augustinus > Augustinus, Epistolae, 194, 10, 46
Augustinus, Epistolae, 194, 10, 45. <<<     >>> 47.

46.

1 Fieri quidem potest ut haec versipellis astutia subtilius et acutius ex otio refellatur.
2 Verumtamen secundum istam suam calliditatem non inveniunt quid ad hoc respondeant, quod exorcizantur, et exsufflantur infantes: hoc enim procul dubio fallaciter fit, si diabolus eis non dominatur; si autem dominatur, et ideo non fallaciter exorcizantur et exsufflantur, per quid dominatur, nisi per peccatum, princeps utique peccatorum?
3 Proinde si iam erubescunt nec audent dicere haec in Ecclesia mendaciter geri, fateantur, quod perierat, etiam in parvulis quaeri: neque enim nisi propter peccatum perierat, quod nisi per gratiam non potest quaeri, non potest inveniri.
4 Sed Deo gratias, quod saltem cum argumentantur contra remissionem peccatorum, ne fieri credatur in parvulis, iam tamen, quamvis per corda et ora maiorum, credere parvulos confitentur.
5 Sicut ergo audiunt Dominum dicentem, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non introibit in regnum coelorum (Ioan. III, 5), propter quod eos baptizandos esse concedunt; sic audiant eumdem Dominum dicentem, Qui non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16): quia sicut eos renasci per ministerium baptizantium, ita etiam credere per corda et ora confitentium confitentur.
6 Audeant ergo dicere quod a iusto Deo innocens condemnabitur, si nullo vinculo peccati originalis innectitur.