monumenta.ch > Ambrosius > 22
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, SERMO VIGESIMUS PRIMUS. Schin <<<    

SERMO VIGESIMUS SECUNDUS. Tau SHOW APPARATUS

1 Incipit littera Tau, quae latina interpretatione significat, Erravit: alia interpretatio habet, Consummavit. Quid est erravit? Vigesima secunda littera est, quae apud Hebraeos est ultima. Psalmo autem isto, hoc est, centesimo octavo decimo profectum hominis diximus significari, qui doctrinae moralis magisteriis eruditus, deponeret omnem inexercitatae mentis infantiam, assumeret autem veterani consilii scientiam et prudentiae senilis aetatem. Ubi autem error est, culpa signatur. Hic ergo est profectus finis, ut etiam culpae sit. Sed vide quid interpretetur. Erravit, inquit; non errat, sed erravit. Errasse, praeteriti est temporis: errare, praesentis. Qui erravit, desivit errare, et veterem condemnat errorem. De eo enim dicitur, erravit, qui in errore iam non sit; nam is qui adhuc in errore permaneat, non errasse dicitur, sed errare, errare enim permanentis in vitio est: errasse, corrigentis est lapsum.
2 Denique emendator morum ait: Eramus enim aliquando insipientes, increduli, errantes in desideriis, et voluptatibus. Non dixisset utique: Eramus aliquando insipientes, nisi qui adeptus esset postea sapientiae disciplinam. Neque dixisset: Eramus errantes, nisi qui superiorem deposuisset errorem. Denique ut abolitum lapsum doceret, nec ullum offensionis resedisse vestigium, ait: Cum autem benignitas, et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos: sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti. Veteri igitur errore deposito, et Spiritu sancto, atque omni morum emendatione renovatus dicit: Eramus enim aliquando errantes. Vides ergo quia errori renuntiasse non vitii, sed profectus est.
3 Postremo ipse te doceat Dominus Iesus, si humanis consiliis vel sententiis non putas esse credendum. Namque in Evangelio suo ipse asseruit quod pastor reliquit nonaginta et novem oves, et unam requirit quae erravit (Lucae XV, 4). Centesima ovis est quam dicit errasse: perfectio et plenitudo numeri ipsa te instruat et informet. Non immerito caeteris antefertur; quia plus est a vitio se revocasse, quam prope vitia ipsa nescisse. Imbutos enim vitiis animos exuere frenis cupiditatum atque emendasse, non solum perfectae virtutis, sed etiam coelestis est gratiae. Emendare etenim futura attentionis humanae est: praeterita damnare divinae est potestatis. Denique inventam pastor ovem humeris imposuit suis. Agnoscis utique mysterium, quomodo ovis lassa reficiatur; quia non potest aliter humana conditio lassa recreari, nisi sacramento Dominicae passionis et sanguinis Iesu Christi, cuius principatus super humeros eius; in illa enim cruce infirmitates nostras portavit, ut ibi omnium peccata vacuaret. Merito gaudent angeli; quia is qui erravit, iam non errat, iam suum est oblitus errorem.
4 Non error igitur, sed consummatio est ut altera docet interpretatio. Consummatio autem, perfectio disciplinae est. Unde et Hieremias in suis Threnis sub hac littera ait: Defecit iniquitas tua, filia Sion: non adiiciet te expellere adhuc. Visitavit iniquitates tuas, filia Edom: revelavit super peccata tua. Advertis quoniam iniquitas non potuit sine Dei visitatione deficere, nec plena esse correctio, nisi per gratiam Domini Salvatoris? Quomodo autem deficiat iniquitas, audi dicentem Ecclesiam: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos. Veteris igitur hominis vestimentum vitiis erroris intextum, in lavacri regeneratione depositum nescit quomodo possit induere; studio enim correctionis inoleverat oblivio peccatorum. Tanta vis consummatae emendationis est, ut in quamdam pueritiae redeat spiritalis aetatem, quae vias erroris ignoret, crimen etiamsi velit, non possit admittere; quia desueverit usum nosse peccandi. Et iam de huius litterae interpretatione satis dictum arbitror: nunc cognoscamus ex subditis, quae sit viri consummati sententia.
5 Itaque sic ait: Appropinquet oratio mea in conspectu tuo, Domine: secundum verbum tuum mihi tribue intellectum. Volare facit orationem bona vita, et dat alas precibus spiritales, quibus sanctorum ad Deum evehatur oratio. Sed et spiritus quo oramus, sublevat precem iusti; maxime si corde contrito compatiens eam commendet affectus. Consummati autem viri ista est confidentia. Denique ipse David in superioribus istius psalmi lucernam suis pedibus requirebat; ne in hoc itinere terreno ambulans posset errare. Nunc autem quasi iam in fine et processu positus, consummato viandi munere, totus assurgit. Et orationem suam dirigit in coelestia: mittit eam in conspectum Domini Salvatoris, dans illi flabra iustitiae, sapientiae flamina, remigia devotionis et fidei, innocentiae puritatisque subsidia; peccato enim gravescit oratio, et longe fit a Deo. Tanto autem plus gravatur, quanto improbabilior est vita deprecantis. Innocentium autem ascendit oratio, et gemitus compatientis affectus, si Aegyptium lutum oderint, et operari terrena declinent. Denique sic legisti, quod Hebraeorum qui dura Aegyptiorum imperia ferre non poterant; et ut gravia, ita et lutulenta opera indigna sui nobilitate generis recusabant, gemitus et vox ascenderit ad Dominum Deum nostrum. Ascendit enim oratio; quia etsi operabantur, tamen operabantur inviti. Descendebat itaque ad illos Dei misericordia; quia illorum ad Deum ascendebat devotio.
6 Ascendebat itaque non corporaliter; neque enim propheta tantus precationem suam petebat Deo corporaliter appropinquare: nam qui ita putat, utique is Deum certo in aliquo loco ac sede concludit, ut diffusiorem locum in quo Deus sit arbitretur; cum utique invisibilis, ineffabilis, incomprehensibilis impleat omnia, et divinitatis in eo habitet plenitudo. Legi Moysen appropinquasse Deo, cum Legem acciperet: sed solita David verecundia non semetipsum, sed orationem suam Deo appropinquare postulat; ut videatur ordo quidam esse distinctus, quod ii qui perfectiores sunt, ipsi appropinquent Deo, sequentis autem ordinis iusti viri satis habeant si eorum appropinquet oratio.
7 Ex usu autem nostri sermonis consideremus quid sit appropinquare. Constitue magistrum, atque discipulum: si discipulus studiosius magistri vel hausit ingenium, vel praecepto intendit, ita ut ad similitudinem operis eius atque doctrinae proxime videatur accedere; nonne dicere solemus quod appropinquavit magistro? Ergo et tu si imitatorem te praebeas Christi sicut ille qui ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi : si dolum nescias, mendacium oderis, veritatem sequaris, iustitiam non refugias, diligas castimoniam, appropinquasti Christo, et per Christum Deo. Ipse enim est via, qua pervenitur ad Patrem, qui apud Patrem semper est.
8 Didicimus quid sit appropinquare orationem, hoc est, elevetur actibus nostris. Si elevas actus tuos, elevasti orationem tuam. Qui novit elevare manus suas, dirigit orationem suam in conspectu Dei, sicut infra legisti: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Haec utique oratio ad vitam, alia oratio in peccatum: Et oratio eius fiat in peccatum. Et tu si saecularia petas, si flagitiosa postules, oratio tua non ad Deum dirigitur, sed in peccatum. Ideoque intellige quae petas.
9 Secundum, inquit, verbum tuum mihi tribue intellectum. Adverte quid postulet. Non intellectum generaliter dixit, sed intellectum secundum verbum Dei; est enim intellectus ad mortem, sicut est prudentia ad interitum: Filii huius saeculi prudentiores sunt quam filii lucis in hac generatione. Sed prudentia ista quae saeculi est, ad vitam non suffragatur aeternam. Circa honores, circa lucella est, quaestibus coacervandis intenta, non meritis comparandis. Postremo circa elementa mundi est phalerata magis quam vera sapientia; ut est philosophia omnis quae aliena quaerit, cum sua nesciat: scrutatur coeli plagas, mundi spatia rimatur, quae sibi prodesse nihil possunt: Deum ignorat, quem solum deberet inquirere.
10 Ideo verus sapiens dicit: Si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens; sapientia enim huius mundi, stultitia est apud Deum . Elaborandum est igitur ut in hoc saeculo stulti simus, nihil nobis cum philosophia; ne quis fidem nostram per elementa mundi huius traducat a vero; ne quis assertionem nostram per philosophiam depraedetur. Sic enim Arianos in perfidiam ruisse cognovimus, dum Christi generationem putant usu huius saeculi colligendam. Reliquerunt Apostolum, sequuntur Aristotelem. Reliquerunt sapientiam quae apud Deum est: elegerunt disputationis tendiculas, et aucupia verborum secundum dialecticae disciplinam, cum clamet Apostolus: Ne quis vos depraedetur per philosophiam, et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa huius mundi, et non secundum Christum.
11 Utinam possim imitari illam stultitiam, qua sim sapiens: illum virum habentem amplas possessiones, sed negligentem fructuum, intentum Deo illum virum, qui honores etiam delatos sibi respuat, doctrinam philosophiae non requirat; etiamsi ante cognovit, tamen scire dissimulet, non requirendo de discat: non quaerat quae sua sunt, sed aliis sua conferat, sibi acquirat aeterna. Hic potest dicere: Secundum verbum tuum mihi tribue intellectum, id est, non secundum philosophos, non secundum causidicos, non secundum mercatores huius saeculi, non secundum architectos domorum, sed secundum verbum tuum, quod est verae sapientiae bonorumque operum fundamentum; ut super illud constituat propheta aurum cordis sui, argentum sermonis sui, lapides pretiosos operationum suarum; ut opus suum labi et perire non possit.
12 (Vers 170.) Sequitur versus secundus: Intret postulatio mea coram te: secundum verbum tuum libera me. Vide ordinem. Primum dixit: Appropinquet oratio mea: postea intellectum poposcit, secundum verbum: tertio ait, Intret postulatio mea coram te. Nonne quodam Dominus nos invitat usu, et suscipere dignatur affectu? Nonne cum aliquem de primariis viris desideras convenire, primum ad eius domum appropinquas: postea quaeris informari atque instrui; ut cognoscas mentem patrisfamilias: deinde ut eius domum ingrediaris, imploras; ne quis te abiiciat et excludat? Pulsa ergo et tu regiam illam coelestem: pulsa non manu corporis, sed quadam orationis tuae dextera. Non sola manus corporis pulsat: pulsat et vox; scriptum est enim: Vox fratris mei pulsat ad ianuam. Pulsamus et digito. Denique et Thomas digito meruit ianuam resurrectionis aperire. Et tibi dicit Iesus: Infer digitum tuum huc . . . . . et mitte manus tuas in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. Pulsa ergo digito, si non potes tota manu. Pulsa ianuam. Christus est ianua, qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur.
13 Cum hanc igitur ianuam pulsaveris, vide quomodo ingrediaris; ne forte et iam ingressus, extra conspectum regis sis. Multi ingrediuntur palatia, et non statim regem istum terrenum vident: sed frequenter observant; ut aliquando videre mereantur. Nec praesumunt videndi copiam: sed iussi repraesentantur, et precem fundunt; ut cum benevolentia suscipiantur. Primus sui sermonis ingressus est, ne quid titubet, ne quid offendat. Quanto magis rogandus est Deus, ut ostium misericordiae suae nostra ingrediatur oratio! Denique et Paulus rogat ut aperiatur sibi ostium verbi ad loquendum mysterium Christi.
14 Sed quia Graecus habet, Εἰσελθέτω ἀξίωμά μοῦ, hoc est: Intret dignitas mea; licet potuerit et scriptor errare, et fecerit ἀξίωσις, hoc est, deprecatio: tamen hoc quoque explanemus, ut possumus. Nempe cum hominem regem rogas, dicis ut contemplationem habeat honoris tui, tangat eum tuae contemplatio dignitatis; ut aut misereatur, si venia est postulanda: aut deferat pro ordine dignitatis. Et quid dicam, rogas? Sic unusquisque ingreditur, ut dignitatibus deferatur. Recte ergo et devotus Deo dicit: Intret dignitas mea coram te. Habet et Christianus dignitatem suam, qui tanto imperatori militat.
15 Sunt maximae et verae fidei dignitates, sunt honorum diversi et apud Christum ordines: Posuit Deus in Ecclesia primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores. Sed istae administrantium dignitates. Sunt etiam privatorum, ut est pietas, iustitia, sobrietas, castimonia, disciplina. Sunt etiam orationis dignitates: si pro vidua roges, si roges pro pupillo, si roges pro misericordi, si roges pro nimium devoto ac fideli: si roges in tribulatione, roges cum dolore, si moesto et ipse qui rogas compatiaris affectu, intrat oratio tua Dei gratiam: intrat domum eius, si tecum Ecclesia deprecetur, si populus universus imploret; ut Domini inclinet favorem.
16 Quid autem rogat? Ut eruatur, ut liberetur; eo quod iam diu adversus nequitias spiritales, adversus tentamenta huius saeculi praelietur; eo quod grave est satis longaevo cursu istius vitae diuturnam sustinere militiam. Denique et infra dicit: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est! Ingemiscit enim quod indefessas iugi labore tendat excubias; et ideo petit a tot adversantibus liberari, nec cum terrenis hominibus vult habere consortium.
17 Sequitur versus tertius: Eructabunt labia mea hymnum; cum docueris me iustificationes tuas. Eructavit hymnum, qui potest dicere: Bonus enim odor Christi sumus Deo. Et bene eructat, qui plurima et suavia praecepta Domini gustaverit. Eructat hymnum, qui eructaverit verbum. Denique et David ante eructavit verbum bonum, hic eructat hymnum. Bonum enim panem gustavit, qui de coelo descendit: bonum panem, quem si quis manducaverit, non morietur in aeternum. Habet verbum Dei epulas suas: alias fortiores, ut est Lex, et Evangelium; alias suaviores, ut sunt psalmi et Cantica canticorum. Eructabat hymnum Ecclesia, vel anima pia, cui dicebat Deus Verbum: Insinua mihi vocem tuam; quia vox tua suavis est. Eructabat hymnum, cui dicebat: Favum distillant labia tua, o sponsa: mel et lac sub lingua tua.
18 Sed non potest quis ante eructare hymnum, nisi didicerit iustitias Dei, et didicerit ab ipso Domino Deo suo. Ideo specialiter hoc David petit, ut eum doceat Deus; audierat enim et cognoverat in spiritu, Quia unus magister est; et ideo ubique ipsum sibi doctorem fieri postulabat; ut ab ipso disceret iustificationes eius. Quomodo enim cantare potest quis in metu positus, et timore poenarum? Quomodo cantare potest gravium sibi conscius delictorum, nisi prius fiat veniae securus? Denique in posterioribus habes: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena, in qua impugnetur, in qua captivetur in lege peccati, in qua defleat atque deploret suae captivitatis aerumnam?
19 Et tu ergo ede scripturarum coelestium, cibos et ede ut permaneant tibi in vitam aeternam, et ede quotidie, ut non esurias, ede ut replearis, ede ut verborum coelestium eructes saginam. Spiritales epulae non obesse solent, sed prodesse satiatis; ideoque repleri volebat Propheta qui dicit: Repleatur os meum laude; ut cantem gloriam tuam. Qui cantat Dei gloriam, hymnum Domino cor eius eructat.
20 Sequitur versus quartus: Loquetur lingua mea verbum tuum; quoniam omnia mandata tua iustitia est. Qui didicerit iustitias Dei, loquitur verbum Dei; et qui verbum Dei loquitur, otiosum verbum non loquitur. Otiosum verbum est, loqui opera hominum. Ideo Sanctus dicit dari sibi a Domino gratiam, ut non loquatur os suum opera hominum; quia otiosum verbum est: nec solum otiosum, sed etiam periculosum, pro quo rationem sumus reddituri. Omne enim verbum otiosum quodcumque locuti fuerimus, reddemus pro eo rationem. Non enim mediocre periculum est, cum habeas tanta eloquia Dei, et Dei opera quae fecit in Genesi, fecit in Exodo, fecit in Levitico, Numeris, Deuteronomio, Iesu Nave, Iudicum libro, Regnorum, atque Esdrae libris, fecit in Evangelio, vel in Actibus apostolorum, illis praetermissis, loquaris quae saeculi sunt, audias quae saeculi sunt. Sepi aures tuas spinis : utinam et linguam tuam obsepias. Sed quod peius est, circumdata est lingua tua spinis, quae cumpungunt, et vulnerant loquentem quae mundi sunt. Ideo adversarius etiam orantibus frequenter saeculares offundit cogitationes. Si non ergo debemus audire aliena, vel superflua; quanto magis non debemus obloqui! cum dicat unicuique nostrum Scriptura venerabilis: Argentum et aurum tuum alliga: et ori tuo fac iugum et pondus. Alliga sensum tuum fida taciturnitate: alliga sermones tuos, impone iugum ori tuo; ne indomita cervice verborum se iactet. Impone pondus, ut cauto omnia quae loquimur trutinemus examine. Quibus tamen spinis ut sepias aures tuas Scriptura tibi dicit; nisi contrito corde, et timore iudicii? Salubriter ista compungunt: stimulant ista, non vulnerant; licet et vulnera utilia sint amici.
21 Omnia, inquit, mandata Dei iustitia est; quia sunt mandata iustitiae, et ideo sine iustitia esse non possunt. Mandatum Dei est, ut diligas Deum tuum. Unde ait Paulus: Qui diligit proximum suum, legem implevit; scriptum est enim: Non adulterabis, non occides, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur . Si in ipso verbo instauratur omne mandatum, quod verbum iustitia est (quid enim tam iustum, quam ut diligas Deum tuum, et diligas fratrem tuum), utique omnia Dei mandata iustitia est. Sicut enim qui occidere potest fratrem, utique non diligit; qui adulterat fratris uxorem, utique non diligit fratrem; qui furatur, qui concupiscit alienum, utique non diligit eum quem fraudare desiderat: ita qui superbe despicit fratrem, qui eum deformare conatur, qui pascitur eius iniuriis, a consortio charitatis alienus est.
22 Sequitur versus quintus: Fiat manus tua salvum facere me; quoniam mandata tua elegi. Adventum Domini videtur orare; quia manus Dei Christus est. Ipsum legimus dexteram Dei, de quo supra ait: Dextera Domini fecit virtutem: dextetera Domini exaltavit me. Cur ergo hic manum dixit; nisi forte non solum propter diversitatem gratiae, quam scriptores non praetermittere solent, sed etiam propter quamdam proprietatem manuum dictum est; ut ibi dextera dicatur, ubi scribitur quod exaltavit eum virtute; hic manus, ubi intelligi oporteat, quod eum humilitate servavit? Potest et sic intelligi manus Domini, sicut dicitur in usu: Magna est manus illius regis; hoc est, magnus exercitus, et illius inferior est manus; ut etiam hic intelligamus: Fiat adiumentum tuum atque subsidium, ut mittas Angelos tuos, opem tuam, subsidia potentiae tuae ad liberandum populum tuum. Haec est manus Dei, de qua scriptum est: Nonne omnes ministri spiritus, qui mittuntur in ministerium propter eos, qui futuri erunt haeredes salutis? Qui ergo elegit mandata Dei, utitur confidentia; ut cum auctoritate deposcat sibi divina subsidia.
23 Sequitur versus sextus: Concupivi salutare tuum, Domine: et lex tua meditatio mea est. Alius longevitate vitae istius delectatur, et concupiscit usque ad depositae senectutis finem corporis huius vitam producere. Alii franguntur aegritudinis infirmitate, de quibus nemo potest dicere: Cum infirmor, tunc potens sum. Beatos se putant, si inoffensa valetudinis commoditate potiantur, quibus non est infirmitas ad salutem. Horum quoque nemo potest dicere: Concupivi salutare tuum, Domine; suam enim magis salutem, quam salutare Dei quaerunt, medicis potius quam Scripturis obedientes. Contraria autem studiosis divinae cognitionis praecepta sunt medicinae (De Cons. dist. 5, Contraria). A ieiunio revocant, lucubrare non sinunt, ab omni intensione meditationis abducunt. itaque qui se medicis dederit, se ipsum sibi abnegat. Qui autem quaerit salutare Dei, Christum sequitur, qui dicitur salus Dei: non quae corporis, sed quae aeterna sunt quaerens, cum hoc in corpore conversetur. Qui autem salutem Dei quaerit, die utique et nocte meditatur in lege. Iugis illi meditatio est divinorum decretorum, neque aliqua cura corporis huius advertitur a studio disciplinae.
24 Sequitur versus septimus: Vivet anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me. Futurae utique vitae, non praesentis sibi remuneratione blanditur; haec enim vita quomodo dici potest, de qua scriptum est: Et in pulverem mortis deduxisti me? Quam multi viventes in inferno sunt! Ipse Paulus cupiebat de corpore mortis huius liberari, qui vere concupivit salutare Dei, dicens: Dissolvi enim cupio, et cum Christo esse multo melius: permanere autem in carne magis necessarium, quam voluntarium. Quomodo ergo vivit anima operta mortis involucro: aut quae est vita, quae in umbra est? In regione umbrae mortis sumus: abscondita est vita nostra, non libera; erit enim libera in regione vivorum, in qua fiduciam complacendi iustus assumit; ut placeat Domino in regione vivorum. Ibi ergo vivit anima nostra, ubi nihil mortale, nihil infirmum amicta sit, nihil debitum poenae.
25 Ibi laudabit Dominum, ubi deposito infirmitatis corpore, conformis esse coeperit gloriae corporis Christi Nam dum in peccato sumus, plene laudare qui possumus? Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas? In umbra sumus hic positi: in umbra vivimus: in umbra laudamus: perfecte in umbra laudare non possumus. In terra aliena sumus: denique audisti in posterioribus dicentes: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena.
26 Adiuvant autem iudicia Dei sanctos, cum bonis operibus renumeratio vitae confertur aeternae. Beatus qui dicit: Et iudicia tua adiuvabunt me. Ego infirmus, ego peccator timeo iudicia Dei propter conscientiam delictorum: mihi terrorem adferunt, me exagitant: sanctos adiuvant. Sed tamen iuvabunt etiam peccatorem, licet diverso modo. Sanctus adiuvabitur, dum probatur: peccator adiuvabitur, dum humiliatur, dum castigatur; ut peccata solvat duplicia: dum opus eius exuritur, ut ipse salvus fiat, sic tamen quasi per ignem. Fortassis etiam sic convenit sensus: Si dignus fuero iudicio, dignus ero ut exuar a consortiis impiorum; quoniam Non resurgunt impii in iudicium. Et iuvabunt me iudicia; quoniam qui credit in Domino, non iudicatur. Proderit illi fides, et suffragabitur ad veniam, etiam si qua in operibus offensa sit.
27 Sequitur versus ultimus: Erravi sicut ovis quae perierat: vivifica servum tuum; quoniam mandata tua non sum oblitus. Graecus habet: Quaere servum tuum, hoc est, ζῆτησον: et potuit falli scriptor, ut scriberet ζήσον, quod est vivifica. Sensus quidem uterque constat, sed opportunior est huic loco: Quaere servum tuum; quoniam ovis quae erravit quaerenda est a pastore, ne pereat. Ideo dicit, Erravi. Dic et tu iniquitates tuas, ut iustificeris. Quod lapsum fateris, in eo tibi cum omnibus commune consortium est; quia nemo sine peccato: negare hoc, sacrilegium est; solus enim Deus sine peccato est. Confiteri hoc Deo, impunitatis remedium est. Erravi, inquit: sed qui erravit, in viam potest redire, in viam revocari potest. Et pulchre addidit: Sicut ovis quae perierat; non enim perit qui agnoscit errorem.
28 Quaere, inquit, servum tuum; quoniam mandata tua non sum oblitus. Veni ergo, Domine Iesu: quaere servum tuum, quaere lassam ovem tuam: veni, pastor, quaere sicut oves Ioseph. Erravit ovis tua, dum tu moraris, dum tu versaris in montibus. Dimitte nonaginta novem oves tuas, et veni unam quaerere quae erravit. Veni sine canibus, veni sine malis operariis, veni sine mercenario, qui per ianuam introire non noverit. Veni sine adiutore, sine nuntio: iamdudum te exspecto venturum. Scio enim venturum: Quoniam mandata tua non sum oblitus. Veni non cum virga, sed cum charitate, spiritusque mansuetudine.
29 Noli dubitare relinquere in montibus nonaginta novem oves tuas; quia in montibus constitutas lupi rapaces incursare non possunt. In paradiso semel nocuit serpens: amisit ibi escam, postquam Adam inde depulsus est: illic iam nocere non poterit. Ad me veni, quem luporum gravium vexat incursus. Ad me veni, quem eiectum de paradiso serpentis diri ulceris venena pertentant; quia erravi a gregibus tuis illis superioribus: nam et me ibidem collocaveras, sed ab ovilibus tuis lupus nocturnus avertit. Quaere me; quia ego te requiro. Quaere me, inveni me, suscipe me, porta me. Potes invenire quem tu requiris: dignaris suscipere, quem inveneris; imponere humeris, quem susceperis. Non est tibi pium onus fastidio: non tibi oneri est vectura iustitiae. Veni ergo, Domine; quia etsi erravi, tamen mandata tua non sum oblitus: spem medicinae reservo. Veni, Domine; quia et ovem erraticam solus es revocare qui possis: et quos reliqueris, non moestificabis; et ipsi enim peccatoris reditu gratulabuntur. Veni, ut facias salutem in terris, in coelo gaudium.
30 Veni ergo, et quaere ovem tuam iam non per servulos, non per mercenarios, sed per temetipsum. Suscipe me in carne, quae in Adam lapsa est. Suscipe me non ex Sarra, sed ex Maria; ut incorrupta sit virgo, sed virgo per gratiam ab omni integra labe peccati. Porta me in cruce, quae salutaris errantibus est, in qua sola est requies fatigatis, in qua sola vivent quicumque moriuntur.
31 Pulchre autem etiam vivifica, potest dici; eo quod mori non possit, quem humeris suis virtus portaverit.
32 Dicit ergo et anima, dicit et Ecclesia: Erravi sicut ovis quae perierat. Sed dicit: Quaesivi quem dilexit anima mea; hoc est enim dicere: Vivifica servum tuum; quoniam mandata tua non sum oblitus. Ego te quaesivi; sed invenire non possum, nisi tu volueris inveniri. Et tu quidem vis inveniri; sed vis diu quaeri, vis diligentius indagari. Novit hoc Ecclesia tua; quia non vis ut te dormiens quaerat; non vis ut te iacens investiget. Denique pulsas ad ianuam, ut excites dormientem: exploras si cor vigilat, et caro dormit. Vis iacentem levare, dicens: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis. Mittis manum per cavernam, ut surgat: et si tardius surrexerit, derelinquis. Vis ut quaerat iterum, et quaerat a multis, et non obliviscatur quaerere, non obliviscatur sermones tuos: et si tenet eos, offeras te videndum, non refugias et teneri.
33 Quae cum te meruerit amplecti, ostendet fructus suos, docebit non oblitam se mandatorum tuorum, dicetque tibi: Veni, frater meus: exeamus in agrum . . . . . et in foribus nostris omnis fetus arborum: nova et vetera; frater meus, servavi tibi . Hoc est dicere: Teneo mandata tua omnia novi et veteris Testamenti. Sola hoc dicere Ecclesia potest. Non dicit alia congregatio: non dicit Synagoga, nec secundum litteram nova tenens, nec secundum spiritum vetera. Non dicit haeresis manichaea: Vetera servavi tibi, quae Prophetas non suscipit. Merito dealbata cernitur, quae utriusque fulget gratia Testamenti.
34 Respondit ei Sponsus: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum, quae nova et vetera servasti mihi. Signaculum meum es, ad imaginem meam es et similitudinem. Fulget in te imago iustitiae, imago sapientiae, imago virtutis. Et quia imago Dei in corde tuo est, sit et in operibus tuis: sit effigies Evangelii in tuis factis, ut in tuis moribus mea praecepta custodias. Effigies Evangelii erit in te, si percutienti maxillam, alteram praebeas; si diligas inimicum tuum; si crucem tuam tollas, et me sequaris. Ideo crucem ego pro vobis portavi; ne tu pro te portare dubitares.
35 Audierunt hoc filiae Hierusalem, quod iam Dominus Iesus sibi Ecclesiam copulabat: et quia considerantes magnitudinem Verbi, imparem tantis nuptiis aestimabant; ne forte tantae copulae pondus sustinere non posset, excusant dicentes: Soror nostra parva, et ubera non habet. Sic enim qui volunt differre nuptias, excusare consuerunt, ut praetendant immaturae aetatis infirmitatem, et astruant quod ubera non habeat, quae nubilis significant tempus aetatis. Hoc solet symbolum commune omnibus virginibus esse nupturis; ut cum ubera coeperint eminere, tunc coniunctioni habiles iudicentur.
36 Turbatae igitur quod studio dilectionis urgeat nuptias Sponsus, dicunt: Quid faciemus sorori nostrae in die qua loquetur in ea? vel, ut Symmachus, qua loquetur ei; hoc est, sponsalium celebritate solet fieri collocutio, et confirmatio nuptiarum. Quid ergo faciemus, dicunt turbatae, quia urgetur coniunctio spiritalis? A tantis nuptiis excusare non possunt; nemo enim est qui copulam vel animae et Spiritus, vel Christi et Ecclesiae non beatam putet. Sed quia plenitudo Verbi vel Spiritus sancti vibrat et fulget, et nihil est quod illis possit aequari, ideo differre desiderant; ut illa dilatione vel anima, vel Ecclesia possit esse perfectior.
37 Dicunt ergo; Si murus est, aedificemus super eum receptacula: et si ianua est, sculpamus super eam tabulas cedrinas. Murus est anima sancti. Habet et Ecclesia muros suos, quae iam perfectior dicit: Ego civitas munita. Hic est murus, qui habet duodecim portas apostolicas, per quas populo nationum patet ingressus in Ecclesiam. Sed murus quamvis ambitum totius urbis includat, tunc tamen est munitior, cum receptacula habuerit praeparata, in quibus propugnatores urbis tutum speculandi ac tuendi possint habere subsidium. Sed quia rationabilis haec civitas est, et omnis spes eius in Dei verbo est: non ferrea, sed argentea ei propugnacula requiruntur, eloquiis coelestibus magis quam corporis voluptatibus hostiles impetus repulsare consueta. Eo fulta praesidio, eo splendore refulgens habilior Christi copulae iudicatur.
38 Et quia ianua Christus est, qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur; et Ecclesia ianua nuncupatur; quia per ipsam patet populis aditus ad salutem. Ne haereticorum corrumpatur tineis aut vermibus, dicunt filiae Hierusalem, vel Angeli, vel animae iustorum: Aedificemus super eam tabulas cedrinas, hoc est, fidei sublimis bonum odorem; est enim suavis huius materiae odor, quam non vermis, non tinea corrumpat. Ideo huius materiae usus eligitur tectorum fastigiis elevandis, formandisque litterarum elementis, quibus aetas puerilis ad studium liberalis eruditionis imbuitur. Est ergo materia ista sublimis ad gratiam, levis ad onus, suavis ad odorem, utilis ad instrumentum scientiae, habilis ad ministerium cognitionis aeternae.
39 Sed quemadmodum Sponsam suam diligens Christus urgebat ad copulae spiritalis solemnitatem: ita et Ecclesia Verbi decore iam capta festinabat ad nuptias. Ideoque morarum et dilationis impatiens, quas filiae Hierusalem innectere gestiebant, dicit: Ego murus, et ubera mea turres, hoc est: Nolite dubitare utrum murus sim (illae enim dixerant: si murus est); ego, inquit, murus sum, et non parva ubera habeo, sed ut turres ubera mea sunt. Quomodo dicitis, quia non habeo ubera? Sensus, ut turres, habeo sapientiae, in quibus est abundantia, sicut scriptum est: Et abundantia in turribus tuis. His uberibus, id est, sensibus habilem se tantis nuptiis aestimabat: sed filiae Hierusalem adhuc non poterant aestimare; quia sensuum eius abundantiam non videbant.
40 Et addidit: Ego eram in oculis eius tamquam inveniens pacem, hoc est: Deliberatis de meis sensibus, cum pacem Dei invenerim, quae exsuperat omnem mentem, et custodit corda et sensus in Christo Iesu. Talis, inquit, eram in oculis Sponsi, qualis quae habet pacem. Scriptum est enim: Qui recte quaerunt pacem, habebunt eam testimonium. Festinantibus igitur dilecto atque dilecta, celebrata coniunctio spiritalis est, mutuo expetita consensu.
41 Ideoque tamquam nuptiale canens carmen, exsultavit Spiritus in Propheta, dicens: Vinea facta est Salomoni in Beelamon: dedit vineam suam iis qui servant. Clamat ergo Spiritus: Plantata est congregatio populorum, et vitis aeternae fundata radice, et spiritalia sub iugum Verbi corde mansueto colla subiecit. Plantata autem est in multitudine nationum; hoc enim esse intelligendum Beelamon Symmachus, Aquila, aliaeque translationes Graeco sermone docuerunt. Repudiata est vetus copula, quae fructum afferre non poterat: data est vinea novis fidelibusque cultoribus, qui non solum facere fructum possent, sed etiam custodire. Una igitur ovis erravit: sed revocata, totius spatia orbis implevit. Unam ovem error abduxerat: sed multitudinem populorum Domini gratia congregavit. Erravit homo: sed Ecclesia iam murus est, et murus validus. Erravit Adam: murus est David, qui mandata Dei oblitus non est.
42 Custodita igitur et vallata haec vinea munimine spiritali, mille fructus dat Christo, ducentos autem fructus custodibus. Ideoque ait Ecclesia: Vitis mea in conspectu meo, mille Salomoni, et ducenti servantibus fructum. Perfectio et plenitudo Christi est portio servulorum. Habes hoc mysterium in Genesi, ubi quinque partes Beniamin fratri iuniori tribuit Ioseph, singulas reliquis fratribus. Domino igitur quinque sensuum portio et praerogativa defertur, quam illi utique tribuit ipse quem diligit: sicut dilexit et Paulum, cui dedit ad evocandas gentes sapientiae principatum.
43 His igitur fructibus delectata Ecclesia dicit ad Christum: Qui sedes in hortis, amici intendentes sunt voci tuae: vocem tuam insinua mihi. Delectabatur enim quod in hortis Christus sedebat: et in hortis positi amici intendebant voci eius. Sed quia amici illi de coelestibus erant Archangeli, vel Dominationes, et Throni (homines enim expulsi de paradiso fuerant propter inobedientiam coelestium mandatorum, atque ideo adhuc Ecclesia vocem eius non poterat, quam cupiebat, audire), ideo ait: Vocem tuam insinua mihi. Unde et nos si volumus eum in nobis sedere, simus horti clausi atque muniti, feramus virtutum flores, gratiae suavitatem; ut disputantem cum Angelis Dominum Iesum audire possimus.
44 Sed quia futurum erat, ut cum ad plenitudinem Ecclesia pervenisset, persecutionibus variis tentaretur; ideo cum Verbi gratia delectaretur, subito cernit insidias persecutorum: et quae plus Sponso quam sibi timeret, aut quia a persecutoribus Christus magis appetitur in nobis, ideo ait: Fuge, frater meus, et similis esto tu capreolae, aut hinnulo cervorum super montes aromatum. Propter infirmos fugit, qui tentamenta graviora ferre non possent. Ideo scriptum est ut de civitatibus ad civitates fugiamus : et si nos in hac civitate fuerint persecuti, fugiamus in aliam. Propter infirmos igitur, ut diximus, fugiat persequentes: aut fugiat ab infirmis, et transeat ad montes aromatum, qui pro martyrio odorem possint beatae resurrectionis adferre. Montes aromatum sancti sunt. Ad eos confugit Christus, quia Fundamenta eius in montibus sanctis. Ad eos igitur confugit, qui sunt eius stabilia fundamenta. In nobis fugit, in illis fida statione consistit. Mons igitur aromatum Paulus est, qui potest dicere: Bonus enim odor Christi sumus Deo. Mons aromatum David, cuius orationis odor ascendebat ad Dominum; et ideo dicebat: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo.
45 Symmachus tamen et Aquila interpretati sunt, quod Christus dicat ad Ecclesiam: Quae sedes in hortis, hoc est, iam in hortis sedes, superno digna paradiso; et ideo Vocem tuam insinua mihi, cui amici intendunt. Ego quoque eam audire desidero. Coepit in hortis esse Ecclesia, postquam in hortis passus est Christus.



Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, SERMO VIGESIMUS PRIMUS. Schin <<<    
monumenta.ch > Ambrosius > 22