monumenta.ch > Ambrosius > 11
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, X. <<<     >>> XII.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, CAPUT XI.

116 [Alias cap. X.] Et Spiritus quidem missus dicitur: sed Seraphim ad unum, Spiritus ad omnes [Ioan. XVI, 7]: Seraphim mittitur in ministerium, Spiritus operatur mysterium: Seraphim quod iubetur, exsequitur, Spiritus quod vult, dividit (Cor. XII, 11): Seraphim de loco ad locum transit; non enim complet omnia, sed et ipsum repletur ab Spiritu: Seraphim descendit cum aliquo secundum naturam suam transitu; at vero de Spiritu sancto hoc non possumus aestimare, de quo dicit Filius Dei: Cum venerit Paraclitus Spiritus veritatis, quem ego mitto vobis, qui a Patre procedit [Ioan. XV, 26].
117 Etenim si de loco procedit Spiritus, et ad locum transit; et ipse Pater in loco invenietur, et Filius. Si de loco exit, quem Pater mittit, [Sic omnes edit. ac mss. aliquot: alii vero partim, ita ut Filius; partim, ita et Filius; at pro utique omnes ferme habent, itaque.] aut Filius, utique de loco transiens Spiritus atque progrediens, et Patrem sicut corpus secundum impias interpretationes relinquere videtur et Filium.
118 Hoc secundum eos loquor, qui dicunt quod habeat Spiritus descensorium motum. Sed neque in loco aliquo Pater circumscribitur, qui est super omnia, non solum corporeae naturae, sed etiam [Mss. nonnulli, invisibilis naturae . . . . qui super omnem est creationis totius opifex creaturam.] invisibilis creaturae: neque Filius suorum operum locis temporibusque concluditur, qui super omnem est creaturam totius opifex creaturae: neque Spiritus veritatis, utpote Dei spiritus, circumscribitur aliquiquibus finibus corporalibus [Sap. VII, 23]: qui cum sit incorporeus, omnem intelligibilem substantiae creaturam inenarrabili divinitatis plenitudine supereminet, spirandi ubi velit [Ioan. III, 8], et inspirandi quomodo velit, habens super omnia potestatem.
119 Non ergo quasi ex loco mittitur Spiritus, aut quasi ex loco procedit, quando [Ambrosius hic et sub finem sequentis numeri, ut missionem temporalem Spiritus significet, adhibet verbum procedere: quare mirum est Estium in lib. I Sent., dist. 14, ista scripsisse: Sciendum non facile reperiri apud Patres, ut missio Spiritus sancti nomine processionis, significetur, praeterquam apud Bedam, etc.] procedit ex Filio, sicut ipse Filius cum dicit: De Patre processi et veni in mundum [Ioan. XVI, 18], omnes interficit opiniones, quae ex loco ad locum possunt, sicut in aliquibus corporalibus, aestimari. Similiter autem cum aut intus aut foris legimus Deum esse, non utique Deum aut [Quidam mss., intra aliquod corpus implemus.] intra aliquod corpus includimus, aut ab aliquo corpore separamus: sed alta hoc et inenarrabili aestimatione pensantes, divinae naturae intelligimus arcanum.
120 Denique ita sapientia ex ore altissimi prodiisse se dicit [Eccl. XXIV, 5], non ut extra Patrem sit; sed apud Patrem; quia Verbum erat apud Deum [Ioan. I, 1]: nec solum apud Patrem, sed etiam in Patre. Dicit enim: Ego in Patre, et Pater in me est [Ioan. XIV, 10]. Sed neque cum de Patre exit, de loco recedit, aut quasi corpus a corpore separatur: neque cum in Patre est, quasi in corpore tamquam corpus includitur. Spiritus quoque sanctus cum procedit a Patre et Filio, non separatur a Patre, non separatur a Filio. Quemadmodum enim separari potest a Patre, qui Spiritus oris eius est [Psal. XXXII, 6]? Quod utique et aeternitatis indicium, et divinitatis exprimit unitatem.
121 Est ergo et manet semper, qui oris est Spiritus: sed descendere videtur, cum illum recipimus, ut habitet in nobis; ne nos simus a gratia eius alieni. Nobis descendere videtur, non quod ille descendat, sed quod ad illum animus noster ascendat. De quo plenius diceremus, nisi meminissemus in libris iam superioribus [Lib. V de Fide, cap. 7] positum quod et Pater dixerit: Descendamus et confundamus linguas eorum [Gen. XI, 7]; et Filius dixerit: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum: et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus [Ioan. XIV, 23].
122 Sic igitur venit Spiritus, quemadmodum venit Pater; quia ubi Pater est, ibi est et Filius: et ubi Filius est, ibi est Spiritus sanctus. Non ergo discrete venire aestimandus est Spiritus sanctus. Venit autem non de loco ad locum, sed a dispositione constitutionis ad salutem redemptionis, a gratia vivificationis ad gratiam sanctificationis; ut de terris ad coelum, [Mss. aliquot, de inferis ad gloriam.] de iniuria ad gloriam, de servitio ad regnum transferat.
123 Sic ergo venit Spiritus, quemadmodum venit Pater. Dixit enim Filius: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Numquid corporaliter Pater venit? Sic ergo et Spiritus venit, in quo cum venit, et Patris et Filii plena praesentia est.
124 Quis autem potest a Patre et Filio Spiritum sanctum separare, cum vel appellare Patrem et Filium sine Spiritu non queamus? Nemo enim dicit Dominum Iesum, nisi in Spiritu sancto [I Cor. XII, 3]. Ergo si appellare Dominum Iesum sine Spiritu non possumus, utique sine Spiritu praedicare non possumus. Si autem et angeli praedicant Dominum Iesum, quem nemo potest sine Spiritu praedicare; et in ipsis ergo Spiritus sancti munus operatur.
125 Probavimus igitur unam praesentiam esse, unam gratiam esse Patris et Filii et Spiritus sancti: quae tam coelestis atque divina est, ut pro ea agat gratias Patri Filius, dicens: Confiteor tibi, Pater domine coeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis [Matth. XI, 25]
Ambrosius HOME

csg98.49 csg102.58

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, X. <<<     >>> XII.
monumenta.ch > Ambrosius > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik