monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, IV. <<<     >>> VI.

CAPUT V. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

34 Fides ergo est Ecclesiae fundamentum: csg98.181 non enim de carne Petri, sed de fide dictum est, quia portae mortis ei non praevalebunt: sed confessio vicit infernum (Ibid.). Et haec confessio non unam haeresim exclusit; nam cum Ecclesia multis tamquam bona navis fluctibus saepe tundatur, adversus omnes haereses debet valere Ecclesiae fundamentum.
35 Dies me citius defecerit, quam nomina haereticorum diversarumque sectarum; adversum omnes tamen generalis ista est csg102.232 fides, quia Christus est Dei Filius, et sempiternus ex Patre, et natus ex Maria virgine. Quem quasi gigantem sanctus David propheta describit, eo quod biformis geminaeque naturae unus sit consors divinitatis et corporis: qui tamquam sponsus, procedens de thalamo suo, exsultavit tamquam gigas ad currendam viam [Psal. 18, 6]. Sponsus animae secundum Verbum: gigas terrae, quia usus nostri officia percurrens, cum Deus semper esset aeternus, incarnationis sacramenta suscepit, non divisus, sed unus, quia utrumque unus, et unus in utroque, hoc est, vel divinitate vel corpore: non enim alter ex Patre, alter ex Virgine, sed idem aliter ex Patre, aliter ex virgine.
36 Generatio generationi non praeiudicat, nec caro divinitati; quia nec pignus Patri, nec voluntas passioni, nec passio voluntati, [Athanasius epistola ad Epictetum quae reperitur inter eius Opera, et apud Epiphanium Haeresi 77, καὶ ἦν παράδοξον, ὅτι αὐτὸς ἦν ὁ πάσχον καὶ μὴ πάσχον, etc. locum ipsum adi et cum hoc Ambrosiano compone.] Idem enim patiebatur, et non patiebatur: moriebatur, et non moriebatur: sepeliebatur, et non sepeliebatur: resurgebat, et non resurgebat; quia corpus proprium suscitabat: quia quod cecidit, hoc resurgit: quod non cecidit, non csg98.182 resurgit. Resurgebat igitur secundum carnem, quae mortua resurrexit: non resurgebat secundum csg102.233 Verbum, quod non resolutum fuerat in terram, sed apud Deum semper manebat.
37 Ergo et moriebatur secundum nostrae susceptionem naturae, et non moriebatur secundum aeternae substantiam vitae: et patiebatur secundum corporis susceptionem; ut suscepti corporis veritas crederetur: et non patiebatur secundum Verbi impassibilem divinitatem, quod totius exsors doloris est. Denique idem dicebat: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti [Psal. 21, 1]? quia secundum carnem relictus est, qui secundum divinitatem nec deseri potuit, nec relinqui.
38 Idem etiam dicit: Longe a salute mea verba delictorum meorum [Psal. 21, 1], hoc est, non capiatur, qui audit: Quare me dereliquisti? sed intelligat quod secundum carnem ista dicantur, quae longe a plenitudine divinitatis aliena sunt. Aliena sunt enim a Deo verba delictorum, quia aliena sunt et delicta verborum: sed quoniam delicta aliena suscepi, etiam delictorum alienorum verba suscepi; ut derelictum me a Patre Deo esse dicam, qui apud Deum semper sum.
39 Erat igitur immortalis in morte, impassibilis in csg102.234 passione. Etenim quasi Deum non cepit mortis aerumna, et eumdem quasi hominem inferna viderunt. Denique emisit spiritum [Matth. 27, 50], et tamen quasi arbiter exuendi suscipiendique corporis, emisit spiritum, non amisit. Pendebat in cruce, et omnia commovebat. Tremebat in ligno, quem totus tremebat hic mundus. csg98.183 Erat inter supplicia, [Mss. non pauci, expiabat vulnera.] excipiebat vulnera, et regnum coeleste donabat. Peccatum omnium factus, peccata generis abluebat humani. Postremo mortuus est, et secundo et tertio exsultans atque ovans dico, mortuus est; ut illius mors vita fieret mortuorum.
40 Sed nec sepulcrum quidem eius miraculo caret. Nam cum esset unctus a Ioseph, et in eius monumento sepultus [Luc. 23, 53], novo opere quodam ipse defunctus defunctorum sepulcra reserabat: et corpus quidem eius iacebat in tumulo; ipse autem inter mortuos liber, remissionem in inferno positis, soluta mortis lege, donabat. Erat ergo caro eius in monumento, sed virtus eius operabatur e coelo. Ostendebatur omnibus per corporis veritatem, quia non caro erat Verbum, sed caro erat Verbi. Caro quidem csg102.235 gustavit mortem, sed impassibilis Dei virtus: et si exuit corpus, nullum tamen de corpore Deo damnum.
41 Cur divinitati attribuis aerumnas corporis, et infirmum doloris humani et divinae connectis naturae? Nunc anima, inquit, mea turbata est [Ioan. 12, 27]. Anima turbata est, non sapientia; immutabilis enim manebat sapientia, etsi circumdaretur amictu carnis. Nam in illa servi forma erat veri luminis plenitudo: et cum se exinanivit, lumen erat. Denique dicebat: Ambulate dum lumen habetis [Ioan. 12, 35]. Et quando in morte fuit, in umbra non erat. Denique etiam in inferno positis vitae lumen fundebat aeternae. Radiabat etiam illic lux vera sapientiae, illuminabat infernum, sed inferno non csg98.184 claudebatur. Quis enim locus est sapientiae? Denique dicit iustus: Sapientia autem unde inventa est? Quis autem locus est disciplinae? Nescit homo viam eius, nec inventa est inter homines [Iob 28, 12, 13].
42 Ergo nec in tempore, nec in loco [Ita vet. edit. ac plures mss. Rom. vero et alii per interrogationem, unde tempus significat? Minime male.] Sapientia est, unde et tempus esse significat. Sed quomodo in tempore, quae in principio erat? quomodo in loco, quae apud Deum erat? Unigenitus Filius si quaeritur, in sinu Patris evangelico csg102.236 spiritu reperitur. Numquid sinum Patris locum putatis? Et quaeritis quomodo nata sit, cum dicat propheticus vir: Nescit homo viam eius [Iob. 28, 13]? Et secundum homines ortum eius aestimatis, cum Iob dicat quod inter homines non sit inventa? Et mortem tribuitis Sapientiae, de qua abyssus dicit: Non est in me; et mare dicit: Non est mecum (Ibid., 14)? Non dicit coelum, Non est in me, sed abyssus dicit, Non est in me. Non enim abysso, sed Patri dixit: In manus tuas commendo spiritum meum [Luc. 23, 46]. Ipsa anima etsi fuit in abysso, iam non est; quia scriptum est: Quoniam non relinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem [Psal. 15, 10].
43 Mare ergo dicit: Non est mecum, hoc est, vita nostra dicit fluctibus saeculi inquieta. Non est enim inter homines caro eius, quia secundum carnem iam non novimus Christum [II Cor. 5, 16]. Terra dicit: Non est mecum, quia resurrexit. Denique Angelus ait: Quid quaeritis viventem cum mortuis [Luc. 24, 5]? Et bene mare dixit: Non est mecum; quia super mare erat. Denique in mari et corporeis csg98.185 vestigiis ambulabat, quando et subiecto mari super mare Petrum ambulare praececsg102.237pit [Matth. 14, 29]; qui licet titubaverit, titubavit tamen non per imbecillitatem iubentis, sed per infirmitatem obedientis.
44 Ergo splendori gloriae non permisceas nostrae atramentum naturae, non luci nebulam humanae carnis offundas. Rursus passionem praedicans, si nequaquam id quod est passibile recognoscas, pietatem Domini refellisti, salutem tuam negasti. Unde amentes eos aestimare debemus, qui audientes dicentem Dei Filium: Quid me caedis [Ioan. 18, 23]? secundum naturam divinitatis subiectum iniuriae putaverunt. Dixit enim: Quid me caedis? sed caedem divina natura non sensit. Dixit: Dorsum meum dedi in flagella, et maxillas meas in palmas: vultum autem meum [Omnes edit. ac pauci mss., non averti; reliqui non converti, supple, in aliam partem.] non converti a confusione sputorum. [Esai. 50, 6]. Dorsum dixit et maxillas et vultum, hoc est, humani corporis portiones. Quod enim caro Verbi patiebatur vel manens in carne, Dei Verbum patiebatur carne, sicut scriptum est: Christo in carne passo [I Petr. 4, 1]; in se utique pro corporis assumptione referebat; ut quae nostra sunt, in se ipse susciperet, et suis circumvestiret humana.
45 Recte igitur secundum naturam suam et caro passa est, csg102.238 nec ea corporis passione Verbi [Mss. aliquot, natura immutata est: absurdo sensu, nisi immutata illic ponatur pro mutata. Caeterum quae hoc et toto seq. capite disputantur, tantam habent affinitatem cum Athanasii epistola supra laudata, vix ut alia maior queat cogitari.] natura mutata est; in veritate enim nostra est resurrectio, et ideo in veritate Christi passio praedicatur.



Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, IV. <<<     >>> VI.
monumenta.ch > Ambrosius > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik