monumenta.ch > Seneca Maior > 4
Seneca Maior, Controversiae, 7, Casus III <<< >>> Casus V
Casus IV HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
0 LIBERI PARENTES ALANT AUT VINCIANTUR. Quidam, cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. uxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alumenta poscit; non remanentem alligari volt. 1 CESTI PII. Non est, quod mulieris adfectum lege aestimetis, qua minatur: omnia facit, ne filius alligetur. Navigaturus reliquit uxori filium, nec adhuc caeca erat. ALBUCI SILI. (Nec ille) diduxit (a) te filium; itaque tene, complectere. audeo dicere: hoc par ne piratae quidem dividerent. Si vellet filium alligari, pateretur ire quo properat. Ergo tu, adulescens, matri tuae ne decem mensum quidem alumenta reddes? si pascere non vis matrem, expecta saltem, ut efferas. TRIARI. Legem attulit, qua catenas minatur, causam, qua timet. MARCELLI AESERNINI. Si perseveras, me quoque ad piratas trahe. impetrabo ab illis alimenta: et virum meum pascunt. FULVI SPARSI. Mater, si non pascitur, peritura est; pater, etiamsi non redimitur, tamen pascitur. IULI BASSI. Patri tuo supersunt et oculi et alumenta. 2 Altera pars. CESTI PII. Matrem meam imitari volo: amare me meos docuit. Unius vinculis duos alligat. Si matris exemplo pius esse volvero, etiam oculos patri debeo. ARELLI FUSCI patris. Desertorem tuum apud patrem invenies. bav1554.57 r VARI GEMINI. Qualis fortuna est! cui victo, mater, catenas denuntias, victori ad piratas eundum est. Omnia licet patri praestem, meliorem tamen habuit uxorem. Quam multi me putant, quia nolo ad patrem redimendum ire, nunc cum matre colludere! FULVI SPARSI. Matri nihil timeo, si eam apud vos relinquo; patri quid non timeo, si eum apud piratas relinquo? BUTEONIS. Oculos certe eruam mihi ne plus marito praestiterit uxor. 3 LATRO hanc controversiam, quasi tota offici esset, declamavit; nullas quaestiones iuris inseruit, sed comparavit inter se incommoda patris et matris et tamquam thesim dixit: utrum ad redimendum potius captum patrem ire filius deberet an ad alendam caecam matrem subsistere; et sic eam divisit ut diceret: hoc quod pater desiderat (inutile est matri; hoc quod mater desiderat) utile est patri. novissime tractavit ne patrem quidem velle: utique, si sciat matrem in hac esse fortuna, non passurum. BUTEO fatuam quaestionem moverat primam: an lex, quae de alendis parentibus lata es(se)t, ad patres tantum pertin(er)et. illis omnia privilegia data et ipsam poenam non alentium signum esse non muliebris potestatis. res est ineptior, quam ut coarguenda sit; itaque transeo. illud unum quod dicebat POLLIO ASINIUS, referam: numquam debere temptari in causa verecunda improbam quaestionem. 4 HISPO ROMANIUS illam movit quaestionem: an lex de alendis parentibus non pertineret ad matres [ut] vivis patribus. filius, inquit, familiae nulli poterit servire nisi patri; omni alia servitute liber est. puta enim te alumenta petere ab eo quem pater mittat peregre, quem navigare iubeat: primae partes sunt patris, secundae matris. ALBUCIUS non iuris illam fecit quaestionem sed aequitatis, ita tamen, ut et iuris adiungeret *** et matris prius esse patris officium. SILO POMPEIUS illam fecit quaestionem: an, quotiens duobus communio esset, potestas eius tota fieret qui praesens esset. puta, inquit, servum te esse communem: huic domino servies, qui praesens est. puta fundum esse communem: is fructus percipiet, qui praesens est. illam quaestionem huic duram subiecit: an nunc pater nullum ius in filium habeat. quomodo, inquit, iura civis non habet qui liberi hominis non habet, (ita qui civis non habet) patris habet. (si) ille nullam in te potestatem habet, mater in totius legis possessione est. iam non commune illi ius in te sed proprium est. 5 VARIUS GEMINUS sic divisit: an non semper filius cogi possit, ut matrem alat; deinde, an nunc cogendus non sit. non semper, inquit, filius cogitur: transeo illos qui non possunt, aegros et inutiles; aliquis ad propellendum hostem proficiscitur, in cuius unius militia posita est salus publica: hunc retinebit mater? puta legatum de summa rei publicae, puta (de pactione) foederis: huic (manus) mater iniciet? (et) per partes comparando utrumque officium, ille, inquit, peregre est, tu domi; ille captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter civis; ille alligatus, tu soluta es. at tu caeca es: ille hoc infelicior quod videt. quid enim? bav1554.57 v videt catenas suas et caedes et volnera et cruces eorum, qui non redimuntur. 'at periculosum est. ' quam multi nihil pro patribus periculosum putarunt! (In epilogis vehemens fuit APOLLONIUS Graecus: at periculosum est:) nihil non; et domi manere et flere. 6 LATRO dixit pro matre summisse et leniter agendum. non enim, inquit, vindictam sed misericordiam quaerit et cum eo adulescente consistit in quo ita exigit pietatem, ut impediat. aiebat itaque verbis [quo] horridioribus abstinendum, quotiens talis materia incidisset; ipsam orationem ad habitum eius, quem movere volumus, adfectus molliendam. in epilogis nos de industria vocem quoque infringere et vultum deicere et dare operam, ne dissimilis orationi sit orator. compositionem quoque illis mitiorem convenire. CALVUS, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de principatu eloquentiae habuit, usque eo violentus actor et concitatus fuit ut in media eius actione surgeret Vatinius reus et exclamaret: 'rogo vos, iudices: non, si iste disertus est, ideo me damnari oportet. ' 7 idem postea, cum videret a clientibus Catonis, rei sui, Pollionem Asinium circumventum in foro cae(di), imponi se supra cippum iussit, erat enim parvolus statura, propter quod etiam Catullus in hendecasyllabis vocat illum 'salaputium disertum', et iuravit, si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo fecisset, se in eum iuraturum calumniam. nec umquam postea Pollio a Catone advocatisque eius aut re aut verbo violatus est. solebat praeterea excedere subsellia sua et impetu latus usque in adversariorum partem transcurrere. et carmina quoque eius, quamvis iocosa sint, plena sunt ingentis animi. dicit de Pompeio: digito caput uno scalpit, quid credas hunc sibi velle virum. 8 compositio quoque eius in actionibus ad exemplum Demosthenis viget: nihil in illa placidum, nihil lene est; omnia excitata et fluctuantia. hic tamen in epilogo, quem pro Messio tunc tertio causam dicente habuit, non tantum leniter componit sed (summisse), cum dicit: credite mihi, non est turpe misereri; et omnia in illo epilogo fere non tantum emollitae compositionis sunt sed infractae. In hac controversia Publilianam sententiam dedit FESTUS quidam rhetor, staturae pusillae, in quem EUCTEMON, homo venustissimi ingeni, Graece dixit: antequam te viderem, nescie(bam) rhetoras victoriatos esse. fuit autem Festi sententia: 'Captus est' inquit, 'pater'; si te capti movent, et haec capta est. et quasi non intellexissemus, ait: nescitis dici 'captos luminibus'? 9 et illud dixit: mitte istam epistulam in fluctus. odisse illam debes: haec est, quae matrem tuam excaecavit. et illam stultissimam, in quam multi incid(er)unt: propter hoc ipsum, inquit, magis flebilis est, quod non potest flere. et iterum: lacrimae, inquit, matri desunt, causae supersunt; tamquam caeci flere non soleant! Memini CRISPUM quendam, anticum rhetorem, in illa controversia viri fortis, qui tertium filium retinet, cum alter filius in tyrannicidio perdidisset oculos, alter in acie manus: exsurgite nunc, viva cadavera, rogate pro patre. sed quid ego meos derideo? alter quos roget non videt, alter quibus roget non habet. 10 Multis compositio belle sonantis sententiae imposuit; itaque memini LATRONEM bav1554.58 r PORCIUM, ut exprobraret hanc audiendi scholasticis neglegentiam, maxime quia TRIARIUS compositione verborum belle cadentium multos scholasticos delectabat, omnes decipiebat, in quadam controversia, cum magna phrasi flueret et concitata, sic locum clusisse: inter sepulchra monumenta sunt. et cum scholastici maximo clamore laudarent, invectus est in eos, ut debuit, et hoc effecit, ut in relicum etiam quae bene dicta erant tardius laudarent, dum insidias verentur. GLYCON dixit: παράθει, μῆτερ, ἑπιλαβοῦ τέκνον· ταλαίπωσε, οὐδὲ βλέμεις, ἄν κρατήσης. εἴ μέ, φησιν, οὐ τρέφεις, ἐπίμεινον ἵνα δάψῃς. HYBREAS in hac controversia dixit: τέκνον, κἄν με φεύγῃς, καταλήψομαί σε ἐπαιτοῦσα. hoc quibusdam corruptum videbatur. ROMANIUS tamen ***
Seneca Maior HOME
Seneca Maior, Controversiae, 7, Casus III <<< >>> Casus V
monumenta.ch > Seneca Maior > 4
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik