monumenta.ch > Seneca Maior > 2
Seneca Maior, Controversiae, 5, Casus I <<< >>> Casus III
Casus II
0 Gener inimici divitis: Pauper, cum haberet filium et divitem inimicum filiam habentem, peregre profectus est. rumor fuit de morte eius. filius cum divite in gratiam rediit et eius filiam duxit. reversus pater cogit illum uxorem repudiare; nolentem abdicat. 1 Nemo quicquam facile credit, quo credito dolendum sit. ego diu non credidi de nuptiis tuis. Desertor patris, inimici cliens, uxoris mancipium, non flevisti patrem, non quaesisti; sic inimico placuisti. 'Rumor' inquit 'fuerat te decessisse'; mirabar, si talem uxorem vivo patre habere potuisses. Non quaeris, ubi perierim? mors mea tibi debet esse suspecta; inimicum habeo. Quis alius hanc famam potuit emittere, nisi qui me vivo filiam collocare non poterat? Non times, ne inter ipsas nuptias tuas patris ossa referantur? Tot servi secuntur, tot liberti, tot clientes, ut quidquid dixerit rumor sit. Fabricius aurum a Pyrrho accipere noluit; beatior fuit ille animo quam ille regno. Plures insidias in itinere fugi, et factum dives, quod faciendum mandaverat, credidit. 2 Pars altera. Vanum gloriae genus odium divitiarum. Mortales esse inimicitiae debent. Scipio Gracchi inimicus et tamen postea socer. Cuius vitio inimicitiae contractae sint, apparet: ille amat filium tuum, tu nec tuum. 3 Extra. SAENIANUS rem stultissimam dixit: dives me semper contempsit, numquam nisi pro mortuo habuit. ut aliquid et ipse simile Saeniano dicam, post hanc sententiam semper Saenianum pro mortuo habui.
Seneca Maior HOME