monumenta.ch > Seneca Maior > 1
>>> Seneca Maior, Controversiae, 5, Casus II

Casus I

0  Laqueus incisus: INSCRIPTI MALEFICII SIT ACTIO. Quidam naufragio facto, amissis tribus liberis et uxore incendio domus suspendit se. praecidit illi quidam ex praetereuntibus laqueum. a liberato reus fit maleficii. 1  'Tres' inquit 'liberos perdidi'; utinam et illos servare potuissem! Vive; mutantur vices felicitatis humanae: proscriptus aliquando proscripsit. Victi fugiunt, proscripti latent, naufragi natant. 'Amisi' inquit 'uxorem, liberos, patrimonium'; tu putabas te ea condicione accepisse, ne perderes? ludit de suis Fortuna muneribus et quae dedit aufert, quae abstulit reddit, nec umquam tutius est illam experiri quam cum locum iniuriae non habet. Cn. Pompeius in Pharsalia victus acie vixit; maius tu tuum putas esse naufragium? Crassus vixit, et non privatas perdiderat sed publicas opes. Omnia tibi Fortuna abstulit sed spem reliquit. tolle spem hominibus: nemo victus retemptabit arma, nemo infeliciter experta negotiatione alios appetet quaestus, nemo naufragus vivet. spes est ultimum adversarum rerum solacium. Ut viveres, natasti. Miseritus sum nec in te amplius quam periculum cogitavi; non attendi incendium, non orbitatem, aut, si attendi, memineram te post illa vixisse. Non visus est mihi moriendi animum habere: (e)legerat locum, in quo interpellari posset. 2  Pars altera. Tot ille fundorum dominus aliena arbore suspendo laqueum. De fortuna nihil queror: mori permittit. 'Nunc' inquit 'morere'; iniuria est, ut, qui meo arbitrio debui, tuo moriar. Amisi uxorem, liberos, patrimonium; fortuna mihi nihil praeter laqueum reliquit, iste nec laqueum. Sumpsi instrumenta mortis solitudinem et laqueum, alterum aptum morituro, alterum misero. Quisquis intervenis, si amicus (es), defle, si inimicus es, specta. Cum a me iste accusetur, graviorem de me quam de reo ferte sententiam: ego ut moriar, iste ne prohibeat. Ne haec narrarem, mori volui. Praecidit remedium meum. Si qua est fides, non enatavi sed eiectus sum. Nihil iam timebam nisi vivere. Domus meae fata claudo, nullo miserior quam quod ultimus morior. Cui me vitae reservas? ut aedificem? aspice incendium. ut navigem? aspice naufragium. ut educem? aspice sepulchrum. In tam calamitosa domo feliciores fuistis, uxor et liberi: vobis mori contigit.
Seneca Maior HOME