monumenta.ch > Seneca Maior > 8
Seneca Maior, Controversiae, 4, Casus VII <<<    

Casus VIII

0  Patronus operas remissa repetens: PER VIM METUMQUE GESTA IRRITA SINT. Bello civili patronus victus et proscriptus ad libertum confugit. receptus est ab eo et rogatus, ut operas remitteret. remisit consignatione facta. restitutus indicit operas. contradicit. 1  Patronus a liberto restitutionem peto. Si pacisci tunc a me voluisses operas, spopondissem. Bona bello perdidi, ad restitutionem nudus veni; nunc libertorum operas desidero. Profer tabellas illa proscriptionis tabula crudeliores: persequebatur illa quos vicerat, hae persecutae sunt quos receperant; in illa ultio fuit, in his perfidia; denique illa iam desiit, hae perseverant. 'Non mea' inquit 'sed aliena vis fuit'; aeque dignus est poena qui ipse vim adhibet ut qui ab alio admota ad lucrum suum utitur. In hunc primum incidi et, dum timeo, ne offenderem, secutus sum hoc exigentem. Non recepit me sed inclusit. Nihil est venali misericordia turpius. 2  Pars altera. Nihil tibi opus est potestas: scis tibi illum parere, etiam cum cogi non potest. Quaslibet indicas operas, numquam tamen indices tam periculosas quam indixisti. Habeo iudicia tua: bene de servo iudicasti; manu misisti. bene de liberto; proscriptus mihi potissimum te commisisti. Si noluissem patronum habere, potui. Unus ex proscriptis fuisti, qui tunc posses etiam rogari. Restitutio tibi proscriptionem remisit, non quidquid in proscriptione gessisti rescidit. 3  Extra. Omnes invecti sunt in libertum. VARIUS GEMINUS et OTHO IUNIUS egerunt lenius, ut patronus remissurus videretur operas, si obtinuisset. nam OTHO dixit: sine me iudicio meo videri remisisse; faciam, remittam. quid me sic times, tamquam invitus promiserim? contra CESTIUS ait: tunc eiusmodi utendum coloribus, ubi verendum est, ne videamur rem duram postulare, ubi contra honestam personam promissione iudex molliore fallendus est. quid in hac persona veremur et causa, nisi hoc unum, quod ex hoc colore metuendum est, ne, si volumus hoc remittere, et voluisse videamur?
Seneca Maior HOME