Ovidius, Metamorphoses, 11 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | Carmine dum tali silvas animosque ferarum |
| 2 | Threicius vates et saxa sequentia ducit, |
| 3 | ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinis |
| 4 | pectora velleribus tumuli de vertice cernunt |
| 5 | Orphea percussis sociantem carmina nervis. |
| 6 | e quibus una leves iactato crine per auras, |
| 7 | 'en,' ait 'en, hic est nostri contemptor!' et hastam |
| 8 | vatis Apollinei vocalia misit in ora, |
| 9 | quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit; |
| 10 | alterius telum lapis est, qui missus in ipso |
| 11 | aere concentu victus vocisque lyraeque est |
| 12 | ac veluti supplex pro tam furialibus ausis |
| 13 | ante pedes iacuit. sed enim temeraria crescunt |
| 14 | bav1663.114 r bella modusque abiit insanaque regnat Erinys; |
| 15 | cbo125.129r cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens |
| 16 | clamor et infracto Berecyntia tibia cornu |
| 17 | tympanaque et plausus et Bacchei ululatus |
| 18 | obstrepuere sono citharae, tum denique saxa |
| 19 | non exauditi rubuerunt sanguine vatis. |
| 20 | ac primum attonitas etiamnum voce canentis |
| 21 | innumeras volucres anguesque agmenque ferarum |
| 22 | maenades Orphei titulum rapuere triumphi; |
| 23 | inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris |
| 24 | et coeunt ut aves, si quando luce vagantem |
| 25 | noctis avem cernunt, structoque utrimque theatro |
| 26 | ceu matutina cervus periturus harena |
| 27 | praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes |
| 28 | coniciunt thyrsos non haec in munera factos. |
| 29 | cpl1661.77 v hae glaebas, illae direptos arbore ramos, |
| 30 | pars torquent silices; neu desint tela furori, |
| 31 | forte boves presso subigebant vomere terram, |
| 32 | nec procul hinc multo fructum sudore parantes |
| 33 | slu1092.117 r dura lacertosi fodiebant arva coloni, |
| 34 | agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt |
| 35 | arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros |
| 36 | sarculaque rastrique graves longique ligones; |
| 37 | quae postquam rapuere ferae cornuque minaces |
| 38 | divulsere boves, ad vatis fata recurrunt |
| 39 | bcul403.76r tendentemque manus et in illo tempore primum |
| 40 | inrita dicentem nec quicquam voce moventem |
| 41 | sacrilegae perimunt, perque os, pro Iuppiter! illud |
| 42 | auditum saxis intellectumque ferarum |
| 43 | sensibus in ventos anima exhalata recessit. |
| 44 | Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, |
| 45 | te rigidi silices, te carmina saepe secutae |
| 46 | cbo125.129v fleverunt silvae, positis te frondibus arbor |
| 47 | tonsa comas luxit; lacrimis quoque flumina dicunt |
| 48 | increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo |
| 49 | bav1663.114 v naides et dryades passosque habuere capillos. |
| 50 | membra iacent diversa locis, caput, Hebre, lyramque |
| 51 | excipis: et (mirum!) medio dum labitur amne, |
| 52 | flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua |
| 53 | murmurat exanimis, respondent flebile ripae. |
| 54 | iamque mare invectae flumen populare relinquunt |
| 55 | et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi: |
| 56 | hic ferus expositum peregrinis anguis harenis |
| 57 | os petit et sparsos stillanti rore capillos. |
| 58 | tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem |
| 59 | arcet et in lapidem rictus serpentis apertos |
| 60 | congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus. |
| 61 | Umbra subit terras, et quae loca viderat ante, |
| 62 | cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum |
| 63 | invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis; |
| 64 | hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo, |
| 65 | nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit |
| 66 | Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus. |
| 67 | slu1092.117 v Non inpune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus |
| 68 | amissoque dolens sacrorum vate suorum |
| 69 | protinus in silvis matres Edonidas omnes, |
| 70 | quae videre nefas, torta radice ligavit; |
| 71 | quippe pedum digitos via, quam tum est quaeque secuta, |
| 72 | traxit et in solidam detrusit acumina terram, |
| 73 | utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, |
| 74 | crus ubi commisit volucris sensitque teneri, |
| 75 | plangitur ac trepidans adstringit vincula motu: |
| 76 | sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, |
| 77 | cbo125.130r exsternata fugam frustra temptabat, at illam |
| 78 | cpl1661.78 r lenta tenet radix exsultantemque coercet, |
| 79 | dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, |
| 80 | aspicit in teretes lignum succedere suras |
| 81 | csg866.69 et conata femur maerenti plangere dextra |
| 82 | robora percussit, pectus quoque robora fiunt, |
| 83 | robora sunt umeri; nodosaque bracchia veros |
| 84 | bav1663.115 r esse putes ramos, et non fallare putando. |
| 85 | bcul403.76v Nec satis hoc Baccho est, ipsos quoque deserit agros |
| 86 | cumque choro meliore sui vineta Timoli |
| 87 | Pactolonque petit, quamvis non aureus illo |
| 88 | tempore nec caris erat invidiosus harenis. |
| 89 | hunc adsueta cohors, satyri bacchaeque, frequentant, |
| 90 | at Silenus abest: titubantem annisque meroque |
| 91 | ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis |
| 92 | bav1669.42 v ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus |
| 93 | orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo. |
| 94 | qui simul agnovit socium comitemque sacrorum, |
| 95 | hospitis adventu festum genialiter egit |
| 96 | per bis quinque dies et iunctas ordine noctes, |
| 97 | et iam stellarum sublime coegerat agmen |
| 98 | Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros |
| 99 | rex venit et iuveni Silenum reddit alumno. |
| 100 | Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit |
| 101 | slu1092.118 r muneris arbitrium gaudens altore recepto. |
| 102 | ille male usurus donis ait 'effice, quicquid |
| 103 | corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.' |
| 104 | adnuit optatis nocituraque munera solvit |
| 105 | Liber et indoluit, quod non meliora petisset. |
| 106 | laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros |
| 107 | pollicitique fidem tangendo singula temptat |
| 108 | cbo125.130v vixque sibi credens, non alta fronde virentem |
| 109 | ilice detraxit virgam: virga aurea facta est; |
| 110 | tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro; |
| 111 | contigit et glaebam: contactu glaeba potenti |
| 112 | massa fit; arentis Cereris decerpsit aristas: |
| 113 | aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum: |
| 114 | Hesperidas donasse putes; si postibus altis |
| 115 | admovit digitos, postes radiare videntur; |
| 116 | ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis, |
| 117 | unda fluens palmis Danaen eludere posset; |
| 118 | vix spes ipse suas animo capit aurea fingens |
| 119 | omnia. gaudenti mensas posuere ministri |
| 120 | bav1663.115 v exstructas dapibus nec tostae frugis egentes: |
| 121 | tum vero, sive ille sua Cerealia dextra |
| 122 | munera contigerat, Cerealia dona rigebant, |
| 123 | sive dapes avido convellere dente parabat, |
| 124 | lammina fulva dapes admoto dente premebat; |
| 125 | miscuerat puris auctorem muneris undis: |
| 126 | fusile per rictus aurum fluitare videres. |
| 127 | cpl1661.78 v Attonitus novitate mali divesque miserque |
| 128 | effugere optat opes et quae modo voverat, odit. |
| 129 | copia nulla famem relevat; sitis arida guttur |
| 130 | urit, et inviso meritus torquetur ab auro |
| 131 | bcul403.77r ad caelumque manus et splendida bracchia tollens |
| 132 | 'da veniam, Lenaee pater! peccavimus' inquit, |
| 133 | 'sed miserere, precor, speciosoque eripe damno!' |
| 134 | slu1092.118 v mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem |
| 135 | restituit pactique fide data munera solvit |
| 136 | 'ne' ve 'male optato maneas circumlitus auro, |
| 137 | vade' ait 'ad magnis vicinum Sardibus amnem |
| 138 | cbo125.131r perque iugum nitens labentibus obvius undis |
| 139 | carpe viam, donec venias ad fluminis ortus, |
| 140 | spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, |
| 141 | subde caput corpusque simul, simul elue crimen.' |
| 142 | rex iussae succedit aquae: vis aurea tinxit |
| 143 | flumen et humano de corpore cessit in amnem; |
| 144 | nunc quoque iam veteris percepto semine venae |
| 145 | arva rigent auro madidis pallentia glaebis. |
| 146 | Ille perosus opes silvas et rura colebat |
| 147 | Panaque montanis habitantem semper in antris, |
| 148 | pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante, |
| 149 | rursus erant domino stultae praecordia mentis. |
| 150 | nam freta prospiciens late riget arduus alto |
| 151 | Tmolus in ascensu clivoque extensus utroque |
| 152 | Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis. |
| 153 | Pan ibi dum teneris iactat sua sibila nymphis |
| 154 | et leve cerata modulatur harundine carmen |
| 155 | ausus Apollineos prae se contemnere cantus, |
| 156 | bav1663.116 r iudice sub Tmolo certamen venit ad inpar. |
| 157 | Monte suo senior iudex consedit et aures |
| 158 | liberat arboribus: quercu coma caerula tantum |
| 159 | cingitur, et pendent circum cava tempora glandes. |
| 160 | isque deum pecoris spectans 'in iudice' dixit |
| 161 | 'nulla mora est.' calamis agrestibus insonat ille |
| 162 | barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti) |
| 163 | carmine delenit; post hunc sacer ora retorsit |
| 164 | Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est. |
| 165 | ille caput flavum lauro Parnaside vinctus |
| 166 | verrit humum Tyrio saturata murice palla |
| 167 | instructamque fidem gemmis et dentibus Indis |
| 168 | slu1092.119 r sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum; |
| 169 | cbo125.131v artificis status ipse fuit. tum stamina docto |
| 170 | pollice sollicitat, quorum dulcedine captus |
| 171 | Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas. |
| 172 | Iudicium sanctique placet sententia montis |
| 173 | omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur |
| 174 | unius sermone Midae; nec Delius aures |
| 175 | humanam stolidas patitur retinere figuram, |
| 176 | cpl1661.79 r sed trahit in spatium villisque albentibus inplet |
| 177 | bcul403.77v instabilesque imas facit et dat posse moveri: |
| 178 | csg866.70 cetera sunt hominis, partem damnatur in unam |
| 179 | induiturque aures lente gradientis aselli. |
| 180 | ille quidem celare cupit turpique pudore |
| 181 | tempora purpureis temptat relevare tiaris; |
| 182 | sed solitus longos ferro resecare capillos |
| 183 | viderat hoc famulus, qui cum nec prodere visum |
| 184 | dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, |
| 185 | nec posset reticere tamen, secedit humumque |
| 186 | effodit et, domini quales adspexerit aures, |
| 187 | voce refert parva terraeque inmurmurat haustae |
| 188 | bav1669.43 r indiciumque suae vocis tellure regesta |
| 189 | obruit et scrobibus tacitus discedit opertis. |
| 190 | creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus |
| 191 | coepit et, ut primum pleno maturuit anno, |
| 192 | bav1663.116 v prodidit agricolam: leni nam motus ab austro |
| 193 | obruta verba refert dominique coarguit aures. |
| 194 | Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus |
| 195 | angustum citra pontum Nepheleidos Helles |
| 196 | Laomedonteis Latoius adstitit arvis. |
| 197 | dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi |
| 198 | ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti: |
| 199 | inde novae primum moliri moenia Troiae |
| 200 | cbo125.132r Laomedonta videt susceptaque magna labore |
| 201 | crescere difficili nec opes exposcere parvas |
| 202 | slu1092.119 v cumque tridentigero tumidi genitore profundi |
| 203 | mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno |
| 204 | aedificat muros pactus pro moenibus aurum. |
| 205 | stabat opus: pretium rex infitiatur et addit, |
| 206 | perfidiae cumulum, falsis periuria verbis. |
| 207 | 'non inpune feres' rector maris inquit, et omnes |
| 208 | inclinavit aquas ad avarae litora Troiae |
| 209 | inque freti formam terras conplevit opesque |
| 210 | abstulit agricolis et fluctibus obruit agros. |
| 211 | poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro |
| 212 | poscitur aequoreo, quam dura ad saxa revinctam |
| 213 | vindicat Alcides promissaque munera dictos |
| 214 | poscit equos tantique operis mercede negata |
| 215 | bis periura capit superatae moenia Troiae. |
| 216 | nec, pars militiae, Telamon sine honore recessit |
| 217 | Hesioneque data potitur. nam coniuge Peleus |
| 218 | clarus erat diva nec avi magis ille superbus |
| 219 | nomine quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti |
| 220 | contigit haut uni, coniunx dea contigit uni. |
| 221 | Namque senex Thetidi Proteus 'dea' dixerat 'undae, |
| 222 | concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis |
| 223 | bcul403.78r acta patris vincet maiorque vocabitur illo.' |
| 224 | ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet, |
| 225 | cpl1661.79 v quamvis haut tepidos sub pectore senserat ignes, |
| 226 | Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit, |
| 227 | bav1663.117 r in suaque Aeaciden succedere vota nepotem |
| 228 | iussit et amplexus in virginis ire marinae. |
| 229 | Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus, |
| 230 | bracchia procurrunt: ubi, si foret altior unda, |
| 231 | cbo125.132v portus erat; summis inductum est aequor harenis; |
| 232 | litus habet solidum, quod nec vestigia servet |
| 233 | nec remoretur iter nec opertum pendeat alga; |
| 234 | myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis. |
| 235 | est specus in medio, natura factus an arte, |
| 236 | slu1092.120 r ambiguum, magis arte tamen: quo saepe venire |
| 237 | frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas. |
| 238 | illic te Peleus, ut somno vincta iacebas, |
| 239 | occupat, et quoniam precibus temptata repugnas, |
| 240 | vim parat, innectens ambobus colla lacertis; |
| 241 | quod nisi venisses variatis saepe figuris |
| 242 | ad solitas artes, auso foret ille potitus; |
| 243 | sed modo tu volucris: volucrem tamen ille tenebat; |
| 244 | nunc gravis arbor eras: haerebat in arbore Peleus; |
| 245 | tertia forma fuit maculosae tigridis: illa |
| 246 | territus Aeacides a corpore bracchia solvit. |
| 247 | inde deos pelagi vino super aequora fuso |
| 248 | et pecoris fibris et fumo turis adorat, |
| 249 | donec Carpathius medio de gurgite vates |
| 250 | 'Aeacide,' dixit 'thalamis potiere petitis, |
| 251 | tu modo, cum rigido sopita quiescet in antro, |
| 252 | ignaram laqueis vincloque innecte tenaci. |
| 253 | nec te decipiat centum mentita figuras, |
| 254 | sed preme, quicquid erit, dum, quod fuit ante, reformet.' |
| 255 | dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum |
| 256 | admisitque suos in verba novissima fluctus. |
| 257 | Pronus erat Titan inclinatoque tenebat |
| 258 | Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto |
| 259 | Nereis ingreditur consueta cubilia ponto; |
| 260 | vix bene virgineos Peleus invaserat artus: |
| 261 | illa novat formas, donec sua membra teneri |
| 262 | cbo125.133r bav1663.117 v sentit et in partes diversas bracchia tendi. |
| 263 | tum denum ingemuit, 'ne' que ait 'sine numine vincis' |
| 264 | exhibita estque Thetis: confessam amplectitur heros |
| 265 | et potitur votis ingentique inplet Achille. |
| 266 | Felix et nato, felix et coniuge Peleus, |
| 267 | et cui, si demas iugulati crimina Phoci, |
| 268 | omnia contigerant: fraterno sanguine sontem |
| 269 | bcul403.78v expulsumque domo patria Trachinia tellus |
| 270 | slu1092.120 v accipit. hic regnum sine vi, sine caede gerebat |
| 271 | Lucifero genitore satus patriumque nitorem |
| 272 | ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus |
| 273 | cpl1661.80 r dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum. |
| 274 | quo postquam Aeacides fessus curaque viaque |
| 275 | venit et intravit paucis comitantibus urbem, |
| 276 | quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat, |
| 277 | csg866.71 haut procul a muris sub opaca valle reliquit; |
| 278 | copia cum facta est adeundi prima tyranni, |
| 279 | velamenta manu praetendens supplice, qui sit |
| 280 | quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat |
| 281 | mentiturque fugae causam; petit, urbe vel agro |
| 282 | se iuvet. hunc contra placido Trachinius ore |
| 283 | talibus adloquitur: 'mediae quoque commoda plebi |
| 284 | nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus; |
| 285 | adicis huic animo momenta potentia, clarum |
| 286 | bav1669.43 v nomen avumque Iovem; ne tempora perde precando! |
| 287 | quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato, |
| 288 | qualiacumque vides! utinam meliora videres!' |
| 289 | et flebat: moveat tantos quae causa dolores, |
| 290 | Peleusque comitesque rogant; quibus ille profatur: |
| 291 | 'forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes |
| 292 | terret aves, semper pennas habuisse putetis: |
| 293 | vir fuit (et tanta est animi constantia iam tum |
| 294 | cbo125.133v acer erat belloque ferox ad vimque paratus) |
| 295 | nomine Daedalion. illo genitore creatis, |
| 296 | qui vocat Auroram caeloque novissimus exit, |
| 297 | bav1663.118 r culta mihi pax est, pacis mihi cura tenendae |
| 298 | coniugiique fuit, fratri fera bella placebant: |
| 299 | illius virtus reges gentesque subegit, |
| 300 | quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas. |
| 301 | nata erat huic Chione, quae dotatissima forma |
| 302 | mille procos habuit, bis septem nubilis annis. |
| 303 | forte revertentes Phoebus Maiaque creatus, |
| 304 | slu1092.121 r ille suis Delphis, hic vertice Cyllenaeo, |
| 305 | videre hanc pariter, pariter traxere colorem. |
| 306 | spem veneris differt in tempora noctis Apollo; |
| 307 | non fert ille moras virgaque movente soporem |
| 308 | virginis os tangit: tactu iacet illa potenti |
| 309 | vimque dei patitur; nox caelum sparserat astris: |
| 310 | Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit. |
| 311 | ut sua maturus conplevit tempora venter, |
| 312 | alipedis de stirpe dei versuta propago |
| 313 | nascitur Autolycus furtum ingeniosus ad omne, |
| 314 | candida de nigris et de candentibus atra |
| 315 | bcul403.79r qui facere adsuerat, patriae non degener artis; |
| 316 | nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos) |
| 317 | carmine vocali clarus citharaque Philammon. |
| 318 | quid peperisse duos et dis placuisse duobus |
| 319 | et forti genitore et progenitore nitenti |
| 320 | esse satam prodest? an obest quoque gloria multis? |
| 321 | cpl1661.80 v obfuit huic certe! quae se praeferre Dianae |
| 322 | sustinuit faciemque deae culpavit, at illi |
| 323 | ira ferox mota est 'factis' que 'placebimus' inquit. |
| 324 | nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam |
| 325 | cbo125.134r inpulit et meritam traiecit harundine linguam. |
| 326 | lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur, |
| 327 | conantemque loqui cum sanguine vita reliquit; |
| 328 | quam miser amplexans ego tum patriumque dolorem |
| 329 | corde tuli fratrique pio solacia dixi, |
| 330 | quae pater haut aliter quam cautes murmura ponti |
| 331 | accipit et natam delamentatur ademptam; |
| 332 | bav1663.118 v ut vero ardentem vidit, quater impetus illi |
| 333 | in medios fuit ire rogos, quater inde repulsus |
| 334 | concita membra fugae mandat similisque iuvenco |
| 335 | spicula crabronum pressa cervice gerenti, |
| 336 | qua via nulla, ruit. iam tum mihi currere visus |
| 337 | plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares. |
| 338 | slu1092.121 v effugit ergo omnes veloxque cupidine leti |
| 339 | vertice Parnasi potitur; miseratus Apollo, |
| 340 | cum se Daedalion saxo misisset ab alto, |
| 341 | fecit avem et subitis pendentem sustulit alis |
| 342 | oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos, |
| 343 | virtutem antiquam, maiores corpore vires, |
| 344 | et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes |
| 345 | saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.' |
| 346 | Quae dum Lucifero genitus miracula narrat |
| 347 | de consorte suo, cursu festinus anhelo |
| 348 | advolat armenti custos Phoceus Onetor |
| 349 | et 'Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum |
| 350 | cladis' ait. quodcumque ferat, iubet edere Peleus, |
| 351 | pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris; |
| 352 | ille refert 'fessos ad litora curva iuvencos |
| 353 | adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe |
| 354 | tantum respiceret, quantum superesse videret, |
| 355 | parsque boum fulvis genua inclinarat harenis |
| 356 | cbo125.134v latarumque iacens campos spectabat aquarum, |
| 357 | pars gradibus tardis illuc errabat et illuc; |
| 358 | nant alii celsoque exstant super aequora collo. |
| 359 | templa mari subsunt nec marmore clara neque auro, |
| 360 | sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto: |
| 361 | bcul403.79v Nereides Nereusque tenent (hos navita ponti |
| 362 | edidit esse deos, dum retia litore siccat); |
| 363 | iuncta palus huic est densis obsessa salictis, |
| 364 | quam restagnantis fecit maris unda paludem: |
| 365 | inde fragore gravi strepitans loca proxima terret, |
| 366 | belva vasta, lupus iuncisque palustribus exit, |
| 367 | oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus |
| 368 | bav1663.119 r fulmineos, rubra suffusus lumina flamma. |
| 369 | qui quamquam saevit pariter rabieque fameque, |
| 370 | cpl1661.81 r acrior est rabie: neque enim ieiunia curat |
| 371 | caede boum diramque famem finire, sed omne |
| 372 | slu1092.122 r vulnerat armentum sternitque hostiliter omne. |
| 373 | pars quoque de nobis funesto saucia morsu, |
| 374 | csg866.72 dum defensamus, leto est data; sanguine litus |
| 375 | undaque prima rubet demugitaeque paludes. |
| 376 | sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit: |
| 377 | dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma, |
| 378 | arma capessamus coniunctaque tela feramus!' |
| 379 | dixerat agrestis: nec Pelea damna movebant, |
| 380 | sed memor admissi Nereida conligit orbam |
| 381 | damna sua inferias exstincto mittere Phoco. |
| 382 | bav1669.44 r induere arma viros violentaque sumere tela |
| 383 | rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat |
| 384 | ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu |
| 385 | prosilit et nondum totos ornata capillos |
| 386 | disicit hos ipsos colloque infusa mariti, |
| 387 | cbo125.135r mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur |
| 388 | et lacrimis, animasque duas ut servet in una. |
| 389 | Aeacides illi: 'pulchros, regina, piosque |
| 390 | pone metus! plena est promissi gratia vestri. |
| 391 | non placet arma mihi contra nova monstra moveri; |
| 392 | numen adorandum pelagi est!' erat ardua turris, |
| 393 | arce focus summa, fessis nota grata carinis: |
| 394 | ascendunt illuc stratosque in litore tauros |
| 395 | cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento |
| 396 | ore ferum, longos infectum sanguine villos. |
| 397 | inde manus tendens in aperti litora ponti |
| 398 | caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram, |
| 399 | orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantis |
| 400 | flectitur Aeacidae, Thetis hanc pro coniuge supplex |
| 401 | accepit veniam. sed enim revocatus ab acri |
| 402 | caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper, |
| 403 | donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae |
| 404 | bav1663.119 v marmore mutavit: corpus praeterque colorem |
| 405 | omnia servavit, lapidis color indicat illum |
| 406 | slu1092.122 v iam non esse lupum, iam non debere timeri. |
| 407 | bcul403.80r nec tamen hac profugum consistere Pelea terra |
| 408 | fata sinunt, Magnetas adit vagus exul et illic |
| 409 | sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto. |
| 410 | Interea fratrisque sui fratremque secutis |
| 411 | anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx, |
| 412 | consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes, |
| 413 | ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus |
| 414 | invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas. |
| 415 | consilii tamen ante sui, fidissima, certam |
| 416 | te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus |
| 417 | ossa receperunt, buxoque simillimus ora |
| 418 | cbo125.135v pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis. |
| 419 | cpl1661.81 v ter conata loqui, ter fletibus ora rigavit |
| 420 | singultuque pias interrumpente querellas |
| 421 | 'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentem |
| 422 | vertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat? |
| 423 | iam potes Alcyone securus abesse relicta? |
| 424 | iam via longa placet? iam sum tibi carior absens? |
| 425 | at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, |
| 426 | non etiam metuam, curaeque timore carebunt. |
| 427 | aequora me terrent et ponti tristis imago: |
| 428 | et laceras nuper tabulas in litore vidi |
| 429 | et saepe in tumulis sine corpore nomina legi. |
| 430 | neve tuum fallax animum fiducia tangat, |
| 431 | quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes |
| 432 | contineat ventos, et, cum velit, aequora placet. |
| 433 | cum semel emissi tenuerunt aequora venti, |
| 434 | nil illis vetitum est: incommendataque tellus |
| 435 | omnis et omne fretum est, caeli quoque nubila vexant |
| 436 | excutiuntque feris rutilos concursibus ignes. |
| 437 | quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna |
| 438 | parva domo vidi), magis hoc reor esse timendos. |
| 439 | quod tua si flecti precibus sententia nullis, |
| 440 | slu1092.123 r care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi, |
| 441 | me quoque tolle simul! certe iactabimur una, |
| 442 | bav1663.120 r nec nisi quae patiar, metuam, pariterque feremus, |
| 443 | quicquid erit, pariter super aequora lata feremur.' |
| 444 | Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur |
| 445 | sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est; |
| 446 | sed neque propositos pelagi dimittere cursus, |
| 447 | nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli |
| 448 | multaque respondit timidum solantia pectus. |
| 449 | cbo125.136r non tamen idcirco causam probat; addidit illis |
| 450 | hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem: |
| 451 | 'longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi iuro |
| 452 | per patrios ignes, si me modo fata remittant, |
| 453 | bcul403.80v ante reversurum, quam luna bis inpleat orbem.' |
| 454 | his ubi promissis spes est admota recursus, |
| 455 | protinus eductam navalibus aequore tingui |
| 456 | aptarique suis pinum iubet armamentis; |
| 457 | qua rursus visa veluti praesaga futuri |
| 458 | horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas |
| 459 | amplexusque dedit tristique miserrima tandem |
| 460 | ore 'vale' dixit conlapsaque corpore toto est; |
| 461 | ast iuvenes quaerente moras Ceyce reducunt |
| 462 | ordinibus geminis ad fortia pectora remos |
| 463 | aequalique ictu scindunt freta: sustulit illa |
| 464 | umentes oculos stantemque in puppe recurva |
| 465 | concussaque manu dantem sibi signa maritum |
| 466 | prona videt redditque notas; ubi terra recessit |
| 467 | longius, atque oculi nequeunt cognoscere vultus, |
| 468 | cpl1661.82 r dum licet, insequitur fugientem lumine pinum; |
| 469 | haec quoque ut haut poterat spatio submota videri, |
| 470 | vela tamen spectat summo fluitantia malo; |
| 471 | ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum |
| 472 | csg866.73 seque toro ponit: renovat lectusque torusque |
| 473 | Alcyonae lacrimas et quae pars admonet absit. |
| 474 | slu1092.123 v Portibus exierant, et moverat aura rudentes: |
| 475 | obvertit lateri pendentes navita remos |
| 476 | cornuaque in summa locat arbore totaque malo |
| 477 | bav1663.120 v carbasa deducit venientesque accipit auras. |
| 478 | bav1669.44 v aut minus, aut certe medium non amplius aequor |
| 479 | puppe secabatur, longeque erat utraque tellus, |
| 480 | cbo125.136v cum mare sub noctem tumidis albescere coepit |
| 481 | fluctibus et praeceps spirare valentius eurus. |
| 482 | 'ardua iamdudum demittite cornua' rector |
| 483 | clamat 'et antemnis totum subnectite velum.' |
| 484 | hic iubet; inpediunt adversae iussa procellae, |
| 485 | nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam: |
| 486 | sponte tamen properant alii subducere remos, |
| 487 | pars munire latus, pars ventis vela negare; |
| 488 | egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor, |
| 489 | hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur, |
| 490 | aspera crescit hiems, omnique e parte feroces |
| 491 | bella gerunt venti fretaque indignantia miscent. |
| 492 | ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur |
| 493 | scire ratis rector, nec quid iubeatve vetetve: |
| 494 | tanta mali moles tantoque potentior arte est. |
| 495 | quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, |
| 496 | undarum incursu gravis unda, tonitribus aether. |
| 497 | fluctibus erigitur caelumque aequare videtur |
| 498 | pontus et inductas aspergine tangere nubes; |
| 499 | bcul403.81r et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas, |
| 500 | concolor est illis, Stygia modo nigrior unda, |
| 501 | sternitur interdum spumisque sonantibus albet. |
| 502 | ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis |
| 503 | et nunc sublimis veluti de vertice montis |
| 504 | despicere in valles imumque Acheronta videtur, |
| 505 | nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor, |
| 506 | suspicere inferno summum de gurgite caelum. |
| 507 | saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem |
| 508 | slu1092.124 r nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim |
| 509 | cum laceras aries balistave concutit arces, |
| 510 | utque solent sumptis incursu viribus ire |
| 511 | cbo125.137r pectore in arma feri protentaque tela leones, |
| 512 | sic, ubi se ventis admiserat unda coortis, |
| 513 | bav1663.121 r ibat in alta ratis multoque erat altior illis; |
| 514 | iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae |
| 515 | rima patet praebetque viam letalibus undis. |
| 516 | ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres, |
| 517 | cpl1661.82 v inque fretum credas totum descendere caelum, |
| 518 | inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum. |
| 519 | vela madent nimbis, et cum caelestibus undis |
| 520 | aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether, |
| 521 | caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque. |
| 522 | discutiunt tamen has praebentque micantia lumen |
| 523 | fulmina: fulmineis ardescunt ignibus imbres. |
| 524 | dat quoque iam saltus intra cava texta carinae |
| 525 | fluctus; et ut miles, numero praestantior omni, |
| 526 | cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis, |
| 527 | spe potitur tandem laudisque accensus amore |
| 528 | inter mille viros murum tamen occupat unus, |
| 529 | sic ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus, |
| 530 | vastius insurgens decimae ruit impetus undae |
| 531 | nec prius absistit fessam oppugnare carinam, |
| 532 | quam velut in captae descendat moenia navis. |
| 533 | pars igitur temptabat adhuc invadere pinum, |
| 534 | pars maris intus erat: trepidant haud setius omnes, |
| 535 | quam solet urbs aliis murum fodientibus extra |
| 536 | atque aliis murum trepidare tenentibus intus. |
| 537 | deficit ars, animique cadunt, totidemque videntur, |
| 538 | quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes. |
| 539 | non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos, |
| 540 | funera quos maneant, hic votis numen adorat |
| 541 | bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens |
| 542 | slu1092.124 v cbo125.137v poscit opem; subeunt illi fraterque parensque, |
| 543 | huic cum pignoribus domus et quodcunque relictum est; |
| 544 | Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore |
| 545 | bcul403.81v nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam, |
| 546 | gaudet abesse tamen; patriae quoque vellet ad oras |
| 547 | respicere inque domum supremos vertere vultus, |
| 548 | verum, ubi sit, nescit: tanta vertigine pontus |
| 549 | bav1663.121 v fervet, et inducta piceis e nubibus umbra |
| 550 | omne latet caelum, duplicataque noctis imago est. |
| 551 | frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, |
| 552 | frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes |
| 553 | unda, velut victrix, sinuataque despicit undas; |
| 554 | nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos |
| 555 | sede sua totos in apertum everterit aequor, |
| 556 | praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu |
| 557 | mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum |
| 558 | gurgite pressa gravi neque in aera reddita fato |
| 559 | functa suo est, alii partes et membra carinae |
| 560 | trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat, |
| 561 | fragmina navigii Ceyx socerumque patremque |
| 562 | invocat heu! frustra, sed plurima nantis in ore |
| 563 | Alcyone coniunx: illam meminitque refertque, |
| 564 | illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus |
| 565 | optat et exanimis manibus tumuletur amicis. |
| 566 | cpl1661.83 r dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus, |
| 567 | nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis. |
| 568 | ecce super medios fluctus niger arcus aquarum |
| 569 | frangitur et rupta mersum caput obruit unda. |
| 570 | csg866.74 Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses |
| 571 | illa luce fuit, quoniamque excedere caelo |
| 572 | non licuit, densis texit sua nubibus ora. |
| 573 | cbo125.138r Aeolis interea, tantorum ignara malorum, |
| 574 | bav1669.45 r dinumerat noctes et iam, quas induat ille, |
| 575 | festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille, |
| 576 | slu1092.125 r ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes. |
| 577 | omnibus illa quidem superis pia tura ferebat, |
| 578 | ante tamen cunctos Iunonis templa colebat |
| 579 | proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras |
| 580 | utque foret sospes coniunx suus utque rediret, |
| 581 | optabat, nullamque sibi praeferret; at illi |
| 582 | hoc de tot votis poterat contingere solum. |
| 583 | At dea non ultra pro functo morte rogari |
| 584 | sustinet utque manus funestas arceat aris, |
| 585 | 'Iri, meae' dixit 'fidissima nuntia vocis, |
| 586 | bav1663.122 r vise soporiferam Somni velociter aulam |
| 587 | exstinctique iube Ceycis imagine mittat |
| 588 | somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.' |
| 589 | dixerat: induitur velamina mille colorum |
| 590 | Iris et arquato caelum curvamine signans |
| 591 | bcul403.82r tecta petit iussi sub nube latentia regis. |
| 592 | Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, |
| 593 | mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni, |
| 594 | quo numquam radiis oriens mediusve cadensve |
| 595 | Phoebus adire potest: nebulae caligine mixtae |
| 596 | exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis. |
| 597 | non vigil ales ibi cristati cantibus oris |
| 598 | evocat Auroram, nec voce silentia rumpunt |
| 599 | sollicitive canes canibusve sagacior anser; |
| 600 | non fera, non pecudes, non moti flamine rami |
| 601 | humanaeve sonum reddunt convicia linguae. |
| 602 | muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo |
| 603 | cbo125.138v rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens |
| 604 | invitat somnos crepitantibus unda lapillis. |
| 605 | ante fores antri fecunda papavera florent |
| 606 | innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem |
| 607 | Nox legit et spargit per opacas umida terras. |
| 608 | ianua, ne verso stridores cardine reddat, |
| 609 | slu1092.125 v nulla domo tota est, custos in limine nullus; |
| 610 | at medio torus est ebeno sublimis in antro, |
| 611 | plumeus, atricolor, pullo velamine tectus, |
| 612 | quo cubat ipse deus membris languore solutis. |
| 613 | hunc circa passim varias imitantia formas |
| 614 | Somnia vana iacent totidem, quot messis aristas, |
| 615 | cpl1661.83 v silva gerit frondes, eiectas litus harenas. |
| 616 | Quo simul intravit manibusque obstantia virgo |
| 617 | Somnia dimovit, vestis fulgore reluxit |
| 618 | sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes |
| 619 | vix oculos tollens iterumque iterumque relabens |
| 620 | summaque percutiens nutanti pectora mento |
| 621 | excussit tandem sibi se cubitoque levatus, |
| 622 | bav1663.122 v quid veniat, (cognovit enim) scitatur, at illa: |
| 623 | 'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, |
| 624 | pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris |
| 625 | fessa ministeriis mulces reparasque labori, |
| 626 | Somnia, quae veras aequent imitamine formas, |
| 627 | Herculea Trachine iube sub imagine regis |
| 628 | Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant. |
| 629 | imperat hoc Iuno.' postquam mandata peregit, |
| 630 | Iris abit: neque enim ulterius tolerare soporis |
| 631 | vim poterat, labique ut somnum sensit in artus, |
| 632 | effugit et remeat per quos modo venerat arcus. |
| 633 | At pater e populo natorum mille suorum |
| 634 | cbo125.139r excitat artificem simulatoremque figurae |
| 635 | Morphea: non illo quisquam sollertius alter |
| 636 | exprimit incessus vultumque sonumque loquendi; |
| 637 | bcul403.82v adicit et vestes et consuetissima cuique |
| 638 | verba; sed hic solos homines imitatur, at alter |
| 639 | fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens: |
| 640 | hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus |
| 641 | nominat; est etiam diversae tertius artis |
| 642 | Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque, |
| 643 | slu1092.126 r quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit; |
| 644 | regibus hi ducibusque suos ostendere vultus |
| 645 | nocte solent, populos alii plebemque pererrant. |
| 646 | praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum |
| 647 | Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus |
| 648 | eligit et rursus molli languore solutus |
| 649 | deposuitque caput stratoque recondidit alto. |
| 650 | Ille volat nullos strepitus facientibus alis |
| 651 | per tenebras intraque morae breve tempus in urbem |
| 652 | pervenit Haemoniam, positisque e corpore pennis |
| 653 | in faciem Ceycis abit sumptaque figura |
| 654 | luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis, |
| 655 | coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur |
| 656 | barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis. |
| 657 | tum lecto incumbens fletu super ora profuso |
| 658 | bav1663.123 r haec ait: 'agnoscis Ceyca, miserrima coniunx, |
| 659 | an mea mutata est facies nece? respice: nosces |
| 660 | inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram! |
| 661 | nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt! |
| 662 | occidimus! falso tibi me promittere noli! |
| 663 | nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem |
| 664 | cpl1661.84 r auster et ingenti iactatam flamine solvit, |
| 665 | cbo125.139v oraque nostra tuum frustra clamantia nomen |
| 666 | inplerunt fluctus. Non haec tibi nuntiat auctor |
| 667 | csg866.75 ambiguus, non ista vagis rumoribus audis: |
| 668 | ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo. |
| 669 | surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me |
| 670 | bav1669.45 v indeploratum sub inania Tartara mitte!' |
| 671 | adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa |
| 672 | crederet esse sui (fletus quoque fundere veros |
| 673 | visus erat), gestumque manus Ceycis habebat. |
| 674 | ingemit Alcyone lacrimans, motatque lacertos |
| 675 | per somnum corpusque petens amplectitur auras |
| 676 | exclamatque: 'mane! quo te rapis? ibimus una.' |
| 677 | slu1092.126 v voce sua specieque viri turbata soporem |
| 678 | excutit et primo, si sit, circumspicit, illic, |
| 679 | qui modo visus erat; nam moti voce ministri |
| 680 | intulerant lumen. postquam non invenit usquam, |
| 681 | percutit ora manu laniatque a pectore vestes |
| 682 | pectoraque ipsa ferit nec crines solvere curat: |
| 683 | bcul403.83r scindit et altrici, quae luctus causa, roganti |
| 684 | 'nulla est Alcyone, nulla est' ait. 'occidit una |
| 685 | cum Ceyce suo. solantia tollite verba! |
| 686 | naufragus interiit: vidi agnovique manusque |
| 687 | ad discedentem cupiens retinere tetendi. |
| 688 | umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta virique |
| 689 | vera mei. non ille quidem, si quaeris, habebat |
| 690 | adsuetos vultus nec quo prius, ore nitebat: |
| 691 | pallentem nudumque et adhuc umente capillo |
| 692 | infelix vidi. stetit hoc miserabilis ipso |
| 693 | ecce loco'; et quaerit, vestigia siqua supersint. |
| 694 | bav1663.123 v 'hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam, |
| 695 | et ne me fugiens ventos sequerere rogabam. |
| 696 | cbo125.140r at certe vellem, quoniam periturus abibas, |
| 697 | me quoque duxisses: multum fuit utile tecum |
| 698 | ire mihi; neque enim de vitae tempore quicquam |
| 699 | non simul egissem, nec mors discreta fuisset. |
| 700 | nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens, |
| 701 | et sine me me pontus habet. crudelior ipso |
| 702 | sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar |
| 703 | longius et tanto pugnem superesse dolori! |
| 704 | sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquam |
| 705 | et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro |
| 706 | si non urna, tamen iunget nos littera: si non |
| 707 | ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.' |
| 708 | plura dolor prohibet, verboque intervenit omni |
| 709 | plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur. |
| 710 | Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum |
| 711 | slu1092.127 r maesta locum repetit, de quo spectarat euntem, |
| 712 | dumque moratur ibi dumque 'hic retinacula solvit, |
| 713 | hoc mihi discedens dedit oscula litore' dicit |
| 714 | cpl1661.84 v dumque notata locis reminiscitur acta fretumque |
| 715 | prospicit, in liquida, spatio distante, tuetur |
| 716 | nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud |
| 717 | esset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda, |
| 718 | et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat, |
| 719 | qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est |
| 720 | et, tamquam ignoto lacrimam daret, 'heu! miser,' inquit |
| 721 | 'quisquis es, et siqua est coniunx tibi!' fluctibus actum |
| 722 | fit propius corpus: quod quo magis illa tuetur, |
| 723 | hoc minus et minus est mentis, vae! iamque propinquae |
| 724 | admotum terrae, iam quod cognoscere posset, |
| 725 | cernit: erat coniunx! 'ille est!' exclamat et una |
| 726 | ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes |
| 727 | cbo125.140v ad Ceyca manus 'sic, o carissime coniunx, |
| 728 | sic ad me, miserande, redis?' ait. adiacet undis |
| 729 | bcul403.83v facta manu moles, quae primas aequoris iras |
| 730 | bav1663.124 r frangit et incursus quae praedelassat aquarum. |
| 731 | insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat |
| 732 | percutiensque levem modo natis aera pennis |
| 733 | stringebat summas ales miserabilis undas, |
| 734 | dumque volat, maesto similem plenumque querellae |
| 735 | ora dedere sonum tenui crepitantia rostro. |
| 736 | ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus, |
| 737 | dilectos artus amplexa recentibus alis |
| 738 | frigida nequiquam duro dedit oscula rostro. |
| 739 | senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae |
| 740 | tollere sit visus, populus dubitabat, at ille |
| 741 | senserat: et tandem, superis miserantibus, ambo |
| 742 | alite mutantur; fatis obnoxius isdem |
| 743 | tunc quoque mansit amor nec coniugiale solutum |
| 744 | foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes, |
| 745 | slu1092.127 v perque dies placidos hiberno tempore septem |
| 746 | incubat Alcyone pendentibus aequore nidis. |
| 747 | tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet |
| 748 | Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor. |
| 749 | Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes |
| 750 | spectat et ad finem servatos laudat amores: |
| 751 | proximus, aut idem, si fors tulit, 'hic quoque,' dixit |
| 752 | 'quem mare carpentem substrictaque crura gerentem |
| 753 | aspicis,' (ostendens spatiosum in guttura mergum) |
| 754 | 'regia progenies, et si descendere ad ipsum |
| 755 | ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo |
| 756 | Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes |
| 757 | Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae |
| 758 | cbo125.141r tempora sortitus; frater fuit Hectoris iste: |
| 759 | qui nisi sensisset prima nova fata iuventa, |
| 760 | forsitan inferius non Hectore nomen haberet, |
| 761 | quamvis est illum proles enixa Dymantis, |
| 762 | Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Idacpl1661.85 r |
| 763 | fertur Alexiroe, Granico nata bicorni. |
| 764 | oderat hic urbes nitidaque remotus ab aulacsg866.76 |
| 765 | secretos montes et inambitiosa colebatbav1669.46 rbav1663.124 v |
| 766 | rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat. |
| 767 | non agreste tamen nec inexpugnabile amori |
| 768 | pectus habens silvas captatam saepe per omnes |
| 769 | aspicit Hesperien patria Cebrenida ripa |
| 770 | iniectos umeris siccantem sole capillos. |
| 771 | visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum |
| 772 | cerva lupum longeque lacu deprensa relicto |
| 773 | accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros |
| 774 | insequitur celeremque metu celer urget amore.bcul403.84r |
| 775 | ecce latens herba coluber fugientis adunco |
| 776 | dente pedem strinxit virusque in corpore liquit; |
| 777 | cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens |
| 778 | exanimem clamatque 'piget, piget esse secutum!slu1092.128 r |
| 779 | sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti. |
| 780 | perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue, |
| 781 | a me causa data est! ego sim sceleratior illo, |
| 782 | ni tibi morte mea mortis solacia mittam.' |
| 783 | dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda, |
| 784 | se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem |
| 785 | molliter excepit nantemque per aequora pennis |
| 786 | texit, et optatae non est data copia mortis. |
| 787 | indignatur amans, invitum vivere cogi |
| 788 | obstarique animae misera de sede volenticbo125.141v |
| 789 | exire, utque novas umeris adsumpserat alas, |
| 790 | subvolat atque iterum corpus super aequora mittit. |
| 791 | pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum |
| 792 | pronus abit letique viam sine fine retemptat. |
| 793 | fecit amor maciem: longa internodia crurum, |
| 794 | longa manet cervix, caput est a corpore longe; |
| 795 | aequora amat nomenque tenet, quia mergitur illo.' |