monumenta.ch > Hieronymus > 138
Hieronymus, Epistulae, 4, 137 INNOCENTII AD IOANNEM. <<< >>> 139. AD APRONIUM.
138. AD RIPARIUM . HIDE APPARATUS
1 Christi te adversum hostes Catholicae fidei bella bellare, et tuis litteris, et multorum relatione cognovi, ventosque esse contrarios, et in perditionem mutuam fautores esse perditionis, qui defensores saeculi esse deberent: tamen scias in hac provincia nullis humanis auxiliis, sed proprie Christi sententia pulsum esse, non solum de urbe, sed de Palestinae quoque finibus Catilinam: nosque dolere plurimum, quod cum Lentulo multi coniurationis socii remanserunt, qui in Ioppe remorantur. Nobis autem melius visum est locum mutare, quam fidei veritatem; aedificiorumque et mansionis amoenitatem amittere, quam eorum communione maculari, quibus impraesentiarum, aut cedendum erat, aut certe quotidie non lingua, sed gladiis dimicandum. Quanta autem passi simus, et quomodo excelsa manus Christi pro nobis in hostem saevierit, puto te celebri nuntio omnium cognovisse. Quaeso ergo te, ut arreptum opus impleas; nec patiaris, te praesente, non habere Christi Ecclesiam defensorem. Certe scit unusquisque, quod vel tibi sufficiat pro virili parte: quia non viribus corporis, sed caritate animi dimicandum, quae superari nunquam potest. Sancti fratres, qui cum nostra sunt parvitate, plurimum te salutant. Puto autem et sanctum fratrem Alentium Diaconum tuae dignationi cuncta narrare fideliter. Incolumem te et memorem mei, Christus dominus noster tueatur omnipotens, domine vere sancte et suscipiende frater.
Hieronymus HOME
bnf446.32 bsb4610.200 hab179.216