monumenta.ch > Hieronymus > 137
Hieronymus, Epistulae, 4, 136 INNOCENTII AD HIERONYMUM. <<< >>> 138. AD RIPARIUM .
137 INNOCENTII AD IOANNEM. HIDE APPARATUS
1 Dilectissimo fratri IOANNI INNOCENTIUS. Direptiones, caedes, incendia, omne facinus extremae clementiae, generosissimae sanctae virgines Eustochium et Paula deploraverunt in locis ecclesiae suae perpetrasse Diabolum: nomen enim hominis causamque reticuerunt. Quod etsi ambiguum non sit a quo commissum, oportuit tamen custodire germanitatem tuam, et gregi illius sollicitius providere, ne quid huiusmodi oriretur, quod cum aliorum pericula tua lacescit negligentia admittere in gregem Domini, et tales agnas incendio, armis et persecutionibus, nudas, debiles, post suorum caedes et mortes, vix vivere audivimus. Nihil movet pietatem illam sacerdotii tui de tanta diaboli in te atque in tuos potestate admissa? in te, inquam, prorsus enim Sacerdotis gravitatem condemnat tantum nefas in ecclesia fuisse completum. Ubi provisiones tuae? ubi certe, si casus evenerant, auxilia, vel consolationes, cum plus se adhuc metuere dicant, quam conqueruntur esse perpessas? Altius censerem, si essent aliquid de hac re mecum apertius collocutae. Vide, frater, antiqui hostis insidias, et spiritu boni rectoris pervigila, ut haec, quae ad nos opinione magis quam accusatione manifesta delata sunt, vel corrigantur, vel retundantur; ne ius ecclesiasticum de labefactatis causas, eum, qui non defenderit, praestare compellat.
Hieronymus HOME
bnf446.32 bsb4610.200 hab179.216