monumenta.ch > Hieronymus > 134
Hieronymus, Epistulae, 4, 133. AD CTESIPHONTEM. <<<     >>> 135 INNOCENTII PAPAE AD AURELIUM.

134[Alias 94. Scripta anno 416.] AD AUGUSTINUM. HIDE APPARATUS

1  [Indicat se ab Orosio accepisse duos libros sibi inscriptos, sive duas superiores Augustini epistulas 131 et 132. quibus cur non responderit, excusat.]
Domino vere sancto et omni mihi affectione venerabili Papae AUGUSTINO HIERONYMUS in Christo salutem. Virum honorabilem fratrem meum, filium dignationis tuae, Orosium Presbyterum, et sui merito et te iubente suscepi. Sed [Perperam Martianaeus incipit; quod emendatur ex aliis editis et antiquissimo Cod. Ambrosian. 212. Orosius nempe ab Augustino in Palaestinam missus, ut Hieronymum in quaestione de origine animarum consuleret, in tempus vere difficillimum incidit, cum aliis operibus ille distractus huic quaestioni respondere non potuerit.] incidit tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit quam loqui: ita ut nostra studia cessarent [In Augustini epist. ad Optatum recens Viennae edita, ubi totum hoc capitulum recitatur, legitur ne iuxta Appium, etc., pro et. Alibi de illa sententia diximus, et praecipue Epist. 125. ad Rusticum num. 16.], et iuxta Appium canina exerceretur facundia. Itaque duobus libellis tuis, quos meo nomini dedicasti, eruditissimis et omni eloquentiae splendore fulgentibus, ad tempus respondere non potui. Non quo quidquam in illis reprehendendum putem; sed quia iuxta [Ms. Ambrosian. iuxta beatum Apostolum, ut in epist. ad Optatum, et mox abundat, pro abundet.] Apostolum, unusquisque in suo sensu abundet: alius quidem sic, alius autem sic [Rom. 14. 5]. Certe quidquid dici potuit, et sublimi ingenio de Scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est. Sed quaeso reverentiam tuam, parumper patiaris me tuum laudare ingenium. Nos enim inter nos erudiditionis causa disserimus. Caeterum aemuli et maxime haeretici, si diversas inter nos sententias viderint, de animi calumniabuntur rancore descendere. Mihi autem decretum est te amare, te suspicere, colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere. Certe et in Dialogo quem nuper edidi, tuae beatitudinis ut dignum fuerat recordatus sum: magisque demus operam, ut perniciosissima haeresis [Pelagianorum.] de Ecclesiis auferatur, quae semper [Sive dissimulat errores suos, atque diffitetur, ut in Diospolitana Synodo, quam miserabilem vocat Hieronymus, quod hac arte decepta Pelagium absolverit.] simulat poenitentiam; ut docendi in Ecclesiis habeat facultatem: ne si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur. 2  Sanctae ac venerabiles filiae tuae Eustochium et Paula [Iunior], et genere suo, et exhortatione tua digne gradiuntur; specialiterque salutant beatitudinem tuam: omnis quoque fraternitas, quae nobiscum Domino Salvatori servire conatur. Sanctum Presbyterum Firmum, anno praeterito ob rem earum Ravennam, et inde Africam, Siciliamque direximus: quem putamus iam in Africae partibus commorari. Sanctos tuo adhaerentes lateri, ut meo obsequio salutes, precor. Litteras quoque meas ad sanctum Presbyterum Firmum [Supra laudatus vetustissimus Ambrosianus, liber dirigere, pro direxi, omissis quae heic subsequuntur, quae si ad te venerint, ei dirigere non graveris. Exciderunt haec S. Patris ad Firmum litterae.] direxi, quae si ad te venerint, ei dirigere non graveris. Incolumem te et mei memorem Christus Dominus custodiat, domine vere sancte [Quae hinc sequuntur ad finem usque Ambrosian. Cod. non agnoscit, editi etiam haud pauci omittunt.] et beatissime Papa. Et subter. Grandem Latini sermonis in ista provincia notariorum patimur penuriam; et idcirco praeceptis tuis parere non possumus, maxime in editione Septuaginta, quae asteriscis verubusque distincta est. Pleraque enim prioris laboris fraude cuiusdam amisimus.
Hieronymus HOME

bnf446.32 bsb4610.200 hab179.216