monumenta.ch > Hieronymus > 133
Hieronymus, Epistulae, 4, 132. AUGUSTINI AD HIERONYMUM. SEU LIBER DE SENTENTIA IACOBI. <<< >>> 134 AD AUGUSTINUM.
hab179.100 r 133. AD CTESIPHONTEM. [Adversus Pelagium.] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS
1 Non audacter, ut falso putas, sed amanter studioseque fecisti, ut novam mihi ex vetere mitteres quaestionem, quae ante litteras tuas plerosque in Oriente decepit, UT PER simulatam humilitatem, superbiam discerent; et dicerent cum diabolo, In coelum ascendam: super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo . Quae enim potest alia maior esse temeritas, quam Dei sibi non dicam similitudinem, sed aequalitatem vindicare, et brevi sententia omnium Haereticorum venena complecti, quae de Philosophorum et maxime Pythagorae et Zezonis principis Stoicorum fonte manarunt? Illi enim quae Graeci appellant πάθη, nos perturbationes possumus dicere: aegritudinem videlicet et gaudium, spem et metum: quorum duo praesentia, duo futura sunt, asserunt extirpari posse de mentibus, et nullam fibram radicemque vitiorum in homine omnino residere, meditatione et assidua exercitatione virtutum. Adversum quos et Peripatetici, qui de Aristotelis fonte descendunt, fortissime disputant: hab179.100 v et Academici novi, quos Tullius sequitur; et eorum, non dico res quae nullae sunt, sed umbras et vota subvertunt. Hoc est enim hominem ex homine tollere, et in homine constitutum esse sine corpore: et optare potius quam docere, dicente Apostolo: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et quia Epistularis brevitas non potest omnia comprehendere, strictim tibi vitanda describam. Unde et illud Virgilianum est: Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque, nec auras Respiciunt, clausae tenebris et carcere caeco. [Aeneid. lib. 6]. Quis enim potest, aut non gestire gaudio, aut moerore contrahi, aut spe extolli, aut timore terreri? Quamobrem et gravissimus Poeta Flaccus scripsit in Satyra: Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est, Qui minimis urgetur [Hor. Sermon. l. 1. Satyr. 3]. 2 Pulchre quidam nostrorum ait: Philosophi patriarchae Haereticorum, Ecclesiae puritatem perversa maculavere doctrina; ut nesciant illud dictum de humana fragilitate: Quid gloriatur terra et cinis? . praesertim cum idem Apostolus dicat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et ducentem me in captivitatem . Et iterum: Non enim quod volo, hoc ago: sed quod hab179.101 r nolo, id operor [Ibid. 19]. Si quod non vult operatur, quomodo stare potest hoc quod dicitur, Posse hominem sine peccato esse, si velit? Qua ratione potest esse quod velit, cum Apostolus asserat se quod cupiat, implere non posse? Cumque ab eis quaerimus, qui sint illi, quos absque peccato putent, nova stropha eludere cupiunt veritatem: se non eos dicere, qui sint, vel fuerint, sed qui esse possint. Egregii doctores dicunt esse posse quod nunquam fuisse demonstrant, dicente Scriptura: Omne quod futurum est, iam factum est in priori tempore . Neque nunc mihi necesse est ire per singulos Sanctorum, et quasi in corpore pulcherrimo nevos quosdam et maculas demonstrare: quod plerique Nostrorum simpliciter faciunt, cum paucis sententiolis Scripturarum possint Haereticorum, et per eos Philosophorum argumenta convinci. Quid enim dicit vas electionis? Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur . Et in alio loco, Omnes enim peccaverunt, et indigent gloria Dei [Ibid. 3. 23]. Ecclesiastes quoque, per quem se cecinit ipsa sapientia, libere protestatur, et dicit: Non est enim homo iustus super terram, qui faciat bonum et non peccet . Et iterum: hab179.101 v Si peccaverit populus tuus, non est enim homo qui non peccet [Ibidem]. Et: quis gloriabitur castum se habere cor? . Et: non est mundus a sorde, nec si unius diei fuerit super terram vita eius. Unde et David dicit: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea . Et in alio Psalmo: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens . Quod testimonium sub nomine pietatis nova argumentatione deludunt. Aiunt enim ad comparationem Dei nullum esse perfectum, quasi Scriptura hoc dixerit. Neque enim ait: Non iustificabitur ad comparationem tui omnis vivens: sed, non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quando enim dicit, in conspectu tuo, hoc intelligi vult, quod etiam qui hominibus sancti videntur, Dei scientiae atque notitiae nequaquam sancti sint. Homo enim videt in facie, Deus autem in corde. Si autem inspiciente Deo et omnia contemplante, quem cordis arcana non fallunt, nullus est iustus: perspicue ostenditur, haereticos, non hominem in excelsa sustollere; sed Dei potentiae derogare: multaque alia, quae si de Scripturis sanctis voluero congregare, non dicam Epistulae, sed voluminis quoque excedam modum. 3 Nihil novi asserunt, qui in huiuscemodi applaudente sibi perfidia, simplices quidem et indoctos decipiunt: hab179.102 r sed Ecclesiasticos viros, qui in lege Dei, die ac nocte meditantur, decipere non valent. Pudeat ergo eos principium et sociorum suorum, qui aiunt, posse hominem sine peccato esse si velit, quod Graeci dicunt ἀναμάρτητον. Et quia hoc Ecclesiarum per Orientem aures ferre non possunt, simulant se, sine peccato, quidem dicere, sed ἀναμάρτητον dicere non audere; quasi aliud sit sine peccato, aliud ἀναμάρτητον, et non Graecum sermonem, qui apud illos compositus est, duobus verbis sermo Latinus expresserit. Si absque peccato dicis, et ἀναμάρτητον dicere te, diffiteris, damna eos ergo qui ἀναμάρτητον praedicant. Sed non facis. Nosti enim quid intrinsecus discipulos tuos doceas, aliud ore commemorans, et aliud caelans conscientia: nobisque alienis et indoctis loqueris per parabolas, tuis autem mysteria confiteris: et hoc iuxta Scripturam te facere iactas; quia dictum est: turbis Iesus in parabolis loquebatur : et ad discipulos in domo dicit: Vobis datum est scire mysteria regni coelorum, illis autem non est datum . Sed ut dicere coeperam, exponam breviter principum et sociorum tuorum nomina, ut animadvertas, qualium consortio gloriaris. Manichaeus electos suos, quos inter ἀψἱδας Platonis in coelestibus collocat, dicit omni carere peccato, nec si velint, posse peccare. Ad tanta enim eos virtutum culmina transcendisse, ut carnis operibus illudant. Priscillianus in Hispania pars Manichaei (de turpitudine cuius te hab179.102 v discipuli diligunt plurimum) verbum perfectionis, et scientiae tibi temere vindicantes, soli cum solis clauduntur mulierculis, et illud eis inter coitum amplexusque decantant: Tum pater omnipotens foecundis imbribus aether Coniugis in gremium laetae descendit: et omnes Magnus alit, magno commixtus corpore, foetus. [VIRGIL. Georg. 2]. Qui quidem partem habent Gnosticae haereseos, de Basilidis impietate venientem. Unde et vos asseritis eos, qui absque legis scientia sunt, peccata vitare non posse. Quid loquor [al. loquar] de Priscilliano, qui et saeculi gladio, et totius orbis auctoritate damnatus est? Evagrius Ponticus Iberita, qui scribit ad Virgines, scribit ad Monachos, scribit ad eam cuius nomen nigredinis testatur perfidiae tenebras, edidit librum et sententias περὶ ἀπαθεὶας quam nos impassibilitatem vel imperturbationem possumus dicere; quando nunquam animus nullo perturbationis vitio commovetur: et ut simpliciter dicam, vel saxum, vel Deus est. Huius libros per Orientem Graecos, et interpretante discipulo eius Ruffino, Latinos plerique in Occidente lectitant. Qui librum quoque scripsit, quasi de Monachis: multosque in eo enumerat, qui nunhab179.103 rquam fuerunt, et quos fuisse describit Origenistas: et ab Episcopis damnatos esse non dubium est, Ammonium videlicet, et Eusebium, et Euthymium, et ipsum Evagrium, Or quoque et Isidorum, et multos alios, quos enumerare taedium est: et iuxta illud Lucretii: Ac veluti pueris absinthia tetra medentes Cum dare conantur, prius oras pocula circum Contingunt dulci mellis flavoque liquore [LUCRET. l. 4. de Nat. rerum]. Ita ille unum Ioannem in ipsius libri posuit principio, quem et catholicum et sanctum fuisse non dubium est, ut per illius occasionem caeteros quos posuerat haereticos, Ecclesiae introduceret. Illam autem temeritatem, imo insaniam eius, quis digno possit explicare sermone, quod librum Xysti Pythagorei, hominis absque Christo atque Ethnici, immutato nomine, Sixti Martyris, et Romanae Ecclesiae Episcopi praenotavit? in quo iuxta dogma Pythagoricorum, qui hominem exaequant Deo, et de eius dicunt esse substantia, multa de perfectione dicuntur: UT QUI VOLUMEN Philosophi nesciunt, sub Martyris nomine bibant de aureo calice Babylonis. Denique in ipso volumine nulla Prophetarum, nulla Patriarcharum, nulla Apostolorum, nulla Christi fit mentio: ut Episcopum et Martyrem sine Christi fide fuisse contendat. Unde hab179.103 v et vos plurima contra Ecclesiam usurpatis testimonia. Fecerat hoc et in sancti Pamphili Martyris nomine, ut librum primum sex librorum defensionis Origenis, Eusebii Caesariensis, quem fuisse Arianum, nemo est qui nesciat, nomine Pamphili Martyris praenotaret, quo scilicet egregia illa quatuor Origenis περὶ Ἀρχῶν volumina Latinis infunderet auribus. Vis adhuc et alium nosse tui erroris principem? Doctrina tua Origenis ramusculus est. In eo enim Psalmo ubi scriptum est (ut de caeteris taceam) Insuper et usque ad noctem erudierunt me renes mei . asserit virum sanctum, de quorum videlicet et tu numero es, cum ad virtutum venerit summitatem, ne in nocte quidem ea pati, quae hominum sunt, nec cogitatione vitiorum aliqua titillari. Nec erubescas de societate talium, renuens eorum nomina, quorum blasphemiis iungeris. Ioviniani secunda quaestio, tui ingenii disciplina est. Quidquid illi responsum est, tibi responsum credito. Nec fieri potest, ut diversus sit eorum exitus, quorum est una sententia. 4 Cum haec ita se habeant, quid volunt miserae mulierculae oneratae peccatis, quae circumferuntur omni vento doctrinae, semper discentes et nunquam ad scientiam hab179.104 r veritatis pervenientes [et 7]; et caeteri muliercularum socii, prurientes auribus, et ignorantes quid audiant, quid loquantur, qui vetustissimum coenum, quasi novam suscipiunt temperaturam: qui, iuxta Ezechielem, liniunt parietem absque temperamento, et superveniente veritatis pluvia, dissipantur? Simon Magus haeresim condidit, Helenae meretricis adiutus auxilio. Nicolaus Antiochenus omnium immunditiarum repertor, choros duxit femineos. Marcion Romam praemisit mulierem, quae decipiendos sibi animos praepararet. Apelles Philumenem [al. Philomenem] suarum comitem habuit doctrinarum. Montanus immundi spiritus praedicator, multas Ecclesias per Priscam et Maximillam nobiles et opulentas feminas, primum auro corrupit; deinde haeresi polluit. Dimittam vetera, ad viciniora transcendam. Arius, ut orbem deciperet, sororem principis ante decepit. Donatus per Africam, ut infelices quosque [al. quousque] foetentibus pollueret aquis, Lucillae opibus adiutus est. In Hispania Agape Elpidium, mulier virum, caecum caeca duxit in foveam, successoremque qui Priscillianum habuit, Zoroastris magi studiosissimum, et ex mago Episcopum, cui iuncta Galla non gente, hab179.104 v sed nomine, germanam huc illucque currentem alterius et vicinae haereseos reliquit haeredem. Nunc quoque mysterium iniquitatis operatur. Duplex sexus utrumque supplantat, ut illud Propheticum cogamur assumere: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, faciens divitias suas, non cum iudicio. In dimidio dierum derelinquet eas, et novissimum eius erit insipiens . 5 Illud vero quod ad decipiendos homines quosque postea huic sententiae coaptarunt [Non absque Dei gratia] cum prima legentes fronte decipiat, introspectum et diligentissime ventilatum, decipere non potest. Ita enim Dei gratiam ponunt, ut non per singula opera eius nitamur et regamur auxilio: sed ad liberum referunt arbitrium, et ad praecepta legis ponentes illud Isaiae: Legem enim Deus in adiutorium posuit , ut in eo Deo referendae sint gratiae, quod tales nos condiderit, qui nostro arbitrio possimus et eligere bona, et vitare mala. Et non intelligunt ista dicentes, quod per os eorum, intolerabilem blasphemiam diabolus sibilet. Si enim in eo tantum Dei est gratia, quod propriae nos condidit voluntatis, et libero arbitrio contenti sumus; nec ultra eius indigemus auxilio, ne si indiguerimus liberum frangatur arbitrium: ergo nequaquam ultra orare dehab179.105 rbemus: nec illius clementiam precibus flectere, ut accipiamus quotidie, quod semel acceptum in nostra est potestate. Istiusmodi homines tollunt orationem, et per liberum arbitrium, non homines propriae voluntatis, sed Dei potentiae factos se esse iactant, qui nullius ope indigent. Tollantur et ieiunia, omnisque continentia. Quid enim mihi necesse est laborare, ut accipiam per industriam, quod semel meae factum est potestatis? Hoc quod dico, meum non est argumentum: Unus discipulorum eius, imo iam magister et totius ductor exercitus, et contra Apostolum vas perditionis, per soloecismorum, et non (uti iactitant) Syllogismorum spineta decurrens, sic philosophatur et disputat. 'Si nihil ago absque Dei auxilio, et per singula opera, eius est omne quod gessero, ergo non ego qui laboro, sed Dei in me coronabitur auxilium, frustraque dedit arbitrii potestatem, quam implere non possum, nisi ipse me semper adiuverit. Destruitur enim voluntas, quae alterius ope indiget. Sed liberum dedit arbitrium Deus, quod aliter liberum non erit, nisi fecero quod voluero. Ac per hoc ait: Aut utor semel potestate, quae mihi data est, ut liberum servetur arbitrium: aut si alterius ope indihab179.105 vgeo, libertas arbitrii in me destruetur.' 6 Qui haec dicit, quam non excedit blasphemiam? quae haereticorum venena non superat? Asserunt se per arbitrii libertatem nequaquam ultra necessarium habere Deum; et ignorant scriptum: Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? . Magnas agit Deo gratias, qui per libertatem arbitrii rebellis in Deum est: quam nos libenter amplectimur, ita duntaxat, ut agamus semper gratias largitori; sciamusque nos nihil esse, nisi quod donavit, in nobis ipse servaverit, dicente Apostolo: Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei . Velle et currere meum est: sed ipsum meum, sine Dei semper auxilio non erit meum. Dicit enim idem Apostolus: Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere . Et Salvator in Evangelio: Pater meus usque modo operatur, et ego operor . Semper largitor, semperque donator est. Non mihi sufficit, quod semel donavit, nisi semper donaverit. Peto, ut accipiam: et cum accepero, rursus peto. Avarus sum ad accipienda beneficia Dei, nec ille deficit in dando, nec ego satior in accipiendo. Quanto plus bibero, tanto plus sitio. Legi enim a Psalmista cantari. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus . Omne quod habemus bonum, gustus est Domini. Cum me putavero ad calcem pervenisse virtutum, tunc habebo principium. Principium enim sapientiae timor Domini , qui expellitur atque destruitur caritate. HAEC HOMINIBUS sola perfectio, si imperfectos esse se noverint. Et vos, inquit, cum omnia feceritis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus . Si inutilis est qui fecit omnia, quid de illo dicendum est, qui explere non potuit? Unde et Apostolus, ex parte accepisse, et ex parte comprehendisse se dicit, et necdum esse perfectum, praeteritorumque oblivisci, et in futurum se extendere [et Philipp. 3. 13]. Qui semper praeteritorum obliviscitur, et futura desiderat, ostendit se praesentibus non esse contentum. Quod autem sursum deorsum iactitant, liberum a nobis arbitrium destrui, audiant e contrario eos arbitrii destruere libertatem, qui male eo abutuntur adversum beneficium largitoris. Quis destruit arbitrium? ille, qui semper Deo agit gratias, et quodcumque in suo rivulo fluit, ad fontem refert? an qui dicit: Recede a me quia mundus sum : non habeo te necessarium? Dedisti enim mihi semel arbitrii libertatem, ut faciam quod voluero: quid rursum te ingeris, ut nihil possim facere, nisi tu in me tua dona compleveris? Fraudulenter praetendis Dei gratiam, ut ad conditionem hominis referas, et non in singulis operibus auxilium Dei requiras; ne scilicet liberum arbitrium videaris amittere; et cum Dei contemnas adminiculum, hominum quaeras auxilia. 7 Audite, quaeso, audite sacrilegum. 'Si, inquit, voluero curvare digitum, movere manum, sedere, stare, ambulare, discurrere, sputa iacere, duobus digitulis narium purgamenta decutere, relevare alvum, urinam digerere, semper mihi auxilium Dei necessarium erit?' Audi ingrate, imo sacrilege, Apostolum praedicantem: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid agitis, omnia in nomine Dei agite . Et illud Iacobi, Ecce nunc qui dicitis, hodie aut cras proficiscemur in illam civitatem, et faciemus illic annum unum, ut negotiemur et lucremur, qui nescitis de crastino. Quae enim est vita vestra? Aura est enim sive vapor paululum apparens: deinde dissipatur, pro eo quod debeatis dicere: si Dominus voluerit, et vixerimus, faciemus aut hoc aut illud. Nunc autem exsultatis in superbiis vestris, omnis istiusmodi gloriatio pessima est . Iniuriam tibi fieri putas et destrui arbitrii libertatem, si ad Deum semper auctorem recurras, si ex illius pendeas voluntate, et dicas: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos? . Unde et audes lingua proferre temeraria, unumquemque arbitrio suo regi? Si suo arbitrio regitur, ubi est auxilium Dei? Si Christo rectore non indiget, quomodo scribit Ieremias: Non est in homine via eius. Et: a Domino gressus hominis diriguntur? . Facilia dicis Dei esse mandata, et tamen nullum proferre potes, qui universa compleverit. Responde mihi, facilia sunt, an difficilia? Si facilia, profer quis ea impleverit, et cur David in Psalmo canat: Qui fingis laborem in praecepto . Et iterum: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras . Et Dominus in Evangelio: Intrate per angustam portam . Et: Diligite inimicos vestros . Et: Orate pro iis qui persequuntur vos? . Sin autem difficilia, cur ausus es dicere, facilia esse Dei mandata, quae nullus impleverit? Non intelligis tuas inter se repugnare sententias? Aut enim facilia sunt, et infinita est multitudo hominum, qui ea impleverint: aut difficilia, et temere dixisti esse facile, quod difficile est. 8 Soletis et hoc dicere, aut possibilia esse mandata, et recte a Deo data: aut impossibilia, et non in his esse culpam qui accipere mandata, sed in eo qui dedit impossibilia. Numquid praecepit mihi Deus, ut essem quod Deus est: ut nihil inter me esset et Dominum Creatorem: ut maior essem Angelorum fastigio, ut haberem quod Angeli non habent? De illo scriptum est quasi proprium: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus in ore eius . Si hoc et mihi cum Christo commune est, quid ille habuit proprium? alioqui per se tua sententia destruetur. Asseris posse hominem esse sine peccato, si velit: et post gravissimum somnum ad decipiendas rudes animas frustra conaris adiungere. Non absque Dei gratia. Si enim semel homo per se potest esse sine peccato, quid necessaria est Dei gratia? Sin autem sine illius gratia nihil potest facere, quid necesse fuit dicere, posse quod non potest? Potest, inquit, esse sine peccato, potest esse perfectus, si voluerit. Quis enim Christianorum non vult esse sine peccato, aut quis perfectionem recusat, si sufficit ei velle; et statim sequitur posse, si velle praecesserit? Nullus Christianorum est, qui nolit esse sine peccato: omnes ergo sine peccato erunt, quia utique omnes cupiunt esse sine peccato. Et in hoc ingratis teneberis, ut quia nullum, aut rarum quemquam sine peccato proferre potes, omnes sine peccato esse posse fatearis. Possibilia, inquit, mandata dedit Deus. Et quis hoc negat? Sed quomodo haec intelligenda sit sententia, vas electionis apertissime docet; ait enim: Quod erat impossibile legis [al. legi], in quo infirmabatur per carnem, Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato condemnavit peccatum in carne . Et iterum: Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro [Ibid. 3. 30]. Quod ne de lege Moysi tantum dictum putes, et non de omnibus mandatis, quae uno legis nomine continentur, idem Apostolus scribit, dicens: Consentio enim legi Dei iuxta interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum . Cur autem hoc dixerit, alio sermone demonstrat. Scimus enim quod lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. Quod enim operor, non cognosco. Non enim quod volo, illud operor, sed quod odi, illud facio. Sin autem quod nolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem nequaquam operor illud, sed quod in me habitat, peccatum. Scio enim quod non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum. Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo, malum, hoc ago. Si autem quod nolo, hoc facio, nequaquam ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum . 9 Reclamabis, et dices, Manichaeorum dogma nos sequi, et eorum qui de diversis naturis Ecclesiae bella concinnant, asserentium malam esse naturam quae immutari nullo modo possit. Et hoc non mihi, sed Apostolo imputa, qui novit aliud esse Deum, aliud esse hominem, aliam carnis fragilitatem, aliam spiritus fortitudinem. Caro enim desiderat contra spiritum, et spiritus contra carnem, et haec invicem sibi adversantur, ut non quae volumus, ipsa faciamus . A me nunquam audies malam esse naturam. Sed quomodo sit carnis fragilitas disserenda, ipso qui scripsit docente, discamus. Interroga eum quare dixerit: non enim quod volo, hoc operor: sed quod odi malum, illud facio. Quae necessitas illius impediat voluntatem, quae tanta vis, odio digna imperet facere, ut non quod vult, sed quod odit, et non vult, facere compellatur? Respondebit tibi: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum figulo, quare me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti, de eadem massa, aliud quidem vas facere in honorem, aliud autem in contumeliam [. 21]? Obiice Deo fortiorem calumniam, quare adhuc cum in utero essent Esau, et Iacob dixerit: Iacob dilexi, Esau autem odio habui . Accusa eum iniquitatis, cur Achan filius Charmi de Ierichuntina praeda aliqua furatus sit, et tanta millia hominum illius vitio trucidata sint . Quamobrem filii Eli peccaverint, et omnis pene populus exstinctus, arcaque sit capta. David peccavit, ut enumeraret populum, et cur in toto Israele tanta hominum caesa sint millia . Et ad extremum (quod solet nobis obiicere contubernalis vester Porphyrius) qua ratione clemens, et misericors Deus ab Adam usque ad Moysen, et a Moyse usque ad adventum Christi passus sit universas gentes perire ignorantia Legis et mandatorum Dei. Neque enim Britannia fertilis provincia tyrannorum, et Scoticae gentes, omnesque usque ad Oceanum per circuitum barbarae nationes Moysen Prophetasque cognoverant. Quid necesse fuit eum in ultimo venire tempore, et non priusquam innumerabilis periret hominum multitudo? Quam quaestionem beatus Apostolus ad Romanos scribens, prudentissime ventilat, ignorans haec, et Dei concedens scientiae. Dignare igitur et tu ista nescire, quae quaeris. Concede Deo potentiam sui, nequaquam te indiget defensore. Ego miserabilis, qui tuas exspecto contumelias, qui illud semper lego: Gratia salvi facti estis . Et: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata , ut de mea fragilitate loquar, novi me multa velle, quae facienda [al. sancta] sunt, et tamen implere non posset SPIRITUS ENIM fortitudo ducit ad vitam, sed carnis fragilitas ducit ad mortem. Et audio Dominum commonentem: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Spiritus promptus est, caro autem infirma [et Marc. 14. 38]. 10 Frustra blasphemas et ignorantium auribus ingeris, nos liberum arbitrium condemnare. Damnetur ille qui damnat. Caeterum non ex eo differimus a brutis animalibus, quod liberi arbitrii conditi sumus; sed ipsum liberum, ut diximus, arbitrium Dei nititur auxilio, illiusque per singula ope indiget, quod vos non vultis; sed id vultis, ut qui semel habet liberum hab179.105 v-13.4 arbitrium, Deo adiutore non egeat. Liberum arbitrium dat liberam voluntatem, et non statim ex libero arbitrio homo facit; sed Domini auxilio, qui nullius ope indiget. Tu ipse qui perfectam, et Deo aequalem in hominibus iustitiam iactitas, et peccatorem te esse confiteris, responde mihi, velis, an nolis carere peccato? Si vis, quare iuxta sententiam tuam non imples quod desideras? Sin autem non vis, contemptorem te praeceptorum Dei esse demonstras. Si contemptor es, utique et peccator. Si peccator, audi tibi Scripturam loquentem: Peccatori dixit hab179.106 r Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et proiecisti verba mea retrorsum . Verba Dei dum non vis facere, post tergum tuum proiicis. Et novus Apostolus, orbi terrarum facienda, et non facienda decernis. Sed non est ita, ut loqueris: aliud in tua mente versatur. Quando enim te dicis peccatorem, et posse hominem sine peccato esse, si velit; illud vis intelligi, te quidem sanctum esse, et omni carere peccato: sed per humilitatem, peccati [f. peccatoris] nomen assumere: ut alios potius laudes, et tibi detrahas. 11 Illud quoque argumentum vestrum ferre quis possit? Dicitis his verbis. 'Aliud est esse, aliud esse posse. Esse non est in nostra positum potestate, esse autem posse, generaliter dici: quod licet aliquis non fuerit, tamen possit esse qui esse voluerit,' Rogo quae est ista argumentatio, posse esse, quod nunquam fuerit? posse fieri, quod [al. qui] nullum fecisse testeris? id cuilibet tribuere, qui an futurus sit ignores: et dare nescio cui, quod in Patriarchis, Prophetis, Apostolis fuisse nequeas approbare? Audi Ecclesiasticam simplicitatem, sive rusticitatem, aut imperitiam, ut vobis videtur. Loquere, quod credis: publice praedica, quod secreto discipulis loqueris. Qui dicis te habere arhab179.106 vbitrii libertatem, quare non libere quod sentis loqueris? Aliud audiunt cubiculorum tuorum secreta, aliud rostrorum populi. Etenim vulgus indoctum non potest arcanorum tuorum onera sustentare, nec capere solidum cibum, quod infantiae lacte contentum est. Necdum scripsi, et comminaris mihi rescriptorum tuorum fulmina, ut scilicet hoc timore perterritus, non audeam ora reserare, et non animadvertis idcirco nos scribere, ut vos respondere cogamini, et aperte aliquando dicere, quod pro tempore personis et locis vel loquimini, vel tacetis. Nolo vobis liberum esse, negare quod semel scripseritis. Ecclesiae victoria est, vos aperte dicere quod sentitis. Aut enim idem responsuri estis, quod et nos loquimur, et nequaquam eritis adversarii, sed amici; aut si contraria nostro dogmati dixeritis, in eo vincemus, quod omnes cognoscent Ecclesiae, quid sentiatis. Sententias vestras prodidisse, superasse est. Patet prima fronte blasphemia. Non necesse habet convinci, quod sua statim professione blasphemum est. Minamini nobis responsionem, quam vitare nullus potest, nisi qui omnino non scribit. Unde nostis quid dicturi simus, hab179.107 r ut responsionem paretis? Forsitan vestra dicemus, et frustra ingenii vestri acuetis stilum. Eunomiani, Ariani, Macedoniani, nominibus separati, impietate concordes, nullum nobis laborem faciunt. Loquuntur enim quod sentiunt. Sola haec haeresis est, quae publice erubescit loqui, quod secreto docere non metuit. Magistrorum silentia profert rabies discipulorum. Quod audierunt in cubiculis, in tectis praedicant: ut si placuerit auditoribus quod dixerint, referatur ad gloriam magistrorum; si displicuerit, culpa sit discipuli, non magistri. Ideo crevit vestra haeresis, et decepistis plurimos: maximeque eos, qui adhaerent mulieribus, et sciunt se peccare non posse: quia semper docetis, semper negatis, et audire meremini illud Propheticum: Gloriam in partubus, et parturitionibus da illis, Domine. Quid dabis illis? Vulvam sterilem, et ubera arentia [et 14. iuxta LXX]. Fervet animus, nec possum verba cohibere. Epistularis angustia non patitur longi operis magnitudinem. Nullius in hoc opusculo nomen proprie tangitur. Adversus magistrum perversi dogmatis locuti sumus. Qui si iratus fuerit atque rescripserit, suo quasi mus prodetur indicio, ampliora in vero hab179.107 v certamine vulnera suscepturus. 12 Multi anni sunt, quod ab adolescentia usque ad hanc aetatem, diversa scripsi opuscula, semperque habui studio audientibus loqui, quod publice in Ecclesia didiceram: nec Philosophorum argumenta sectari, sed Apostolorum simplicitati acquiescere, sciens illud scriptum: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo [et 1. Cor. 1. 19]. Et: Fatuum Dei, sapientius est hominibus . Cum haec se ita habeant, provoco adversarios, ut omnes retro chartulas ex integro discutiant, et si quid in meo ingeniolo vitii repererint, proferant in medium. Aut enim bona erunt, et contradicam eorum calumniae: aut reprehensibilia, et confitebor errorem: malens emendare quam perseverare in pravitate sententiae. Et tu ergo, doctor egregie, aut defende quod locutus es, et sententiarum tuarum acumina astrue eloquio subsequenti, ne quando tibi placuerit, neges quod locutus es: aut si certe errasti, quasi homo, libere confitere, et discordantium inter se redde concordiam. In mentem tibi veniat, tunicam Salvatoris nec a militibus fuisse conscissam. Fratrum inter se cernis iurgia, et rides hab179.108 r atque laetaris, quod alii tuo nomine, alii Christi appellentur. Imitare Ionam, et dicito: Si propter me est ista tempestas, tollite me, et mittite in mare . Ille humilitate deiectus est in profundum, ut in typum Domini gloriosus resurgeret. Tu per superbiam ad astra sustolleris, ut de te loquatur Iesus: Videbam Satanam sicut fulgur cadentem de coelo . 13 Quod autem in Scripturis sanctis multi iusti appellentur, ut Zacharias, et Elizabeth, Iob, Iosaphat, et Iosias, et multi quorum nominibus sacra Scriptura contexta est, quanquam in promisso opere plenius (si gratiam Dominus dederit) dicturus sim [al. sum]: tamen in praesenti Epistula hoc breviter perstrinxisse sufficiat, quod iusti appellentur, non quod omni vitio careant; sed quod maiori parte virtutum commendentur. Denique et Zacharias silentio condemnatur , et Iob sub sermone reprehenditur, et Iosaphat, et Iosias, qui iusti absque dubio dicti sunt, fecisse narrantur quae Domino displicerent. Quorum alter impio auxilium tulit , et correptus est a Propheta: alter contra praeceptum Domini ex ore Ieremiae, occurrit Nechao regi Aegyptio, et interfectus est [et 2. Paral. 35], et tamen uterque iustus appellatur. De caeteris non est huius temporis scribere: neque enim a me librum, sed epistulam flagitasti, qui dictandus hab179.108 v est ex otio, et omnes oblatrationes [al. oppositiones] eorum Christi auxilio destruendae: quod nobis sanctarum Scripturarum testimoniis asserendum est, in quibus quotidie credentibus loquitur Deus. Illudque per te sanctae et illustris domus conciliabulum precor, atque commoneo, ne per unum, aut ut multum, tres homunculos, suscipiant tantarum feces haereseon, aut (ut parum dicam) infamiam: ut ubi primum virtus, et sanctitas laudabatur, sordidissimae societatis turpitudo versetur. Sciantque qui huiuscemodi hominibus opes suggerunt, haereticorum multitudinem congregare, et Christi hostes facere et enutrire adversarios eius; frustraque aliud lingua praetendere, cum manu [al. animus] sentire aliud comprobentur [al. comprobetur.]
Hieronymus HOME
bnf446.32 bsb4610.200
Hieronymus, Epistulae, 4, 132. AUGUSTINI AD HIERONYMUM. SEU LIBER DE SENTENTIA IACOBI. <<< >>> 134 AD AUGUSTINUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 133
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik