monumenta.ch > Hieronymus > 131
Hieronymus, Epistulae, 4, 130. . AD DEMETRIADEM. <<<     >>> 132. AUGUSTINI AD HIERONYMUM. SEU LIBER DE SENTENTIA IACOBI.

131[De hac et sequenti Augustini epistolis ad Hieronymum sic ipse auctor loquitur lib. 11. Retract. cap. 45. (Scripsi etiam duos libros ad Hieronymum presbyterum sedentem in Bethlehem, unum «de Origine animae hominis:» alterum «de Sententia Iacobi Apostoli,» ubi ait, «Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus;» de utroque consulens eum. Sed in illo priore quaestionem, quam proposui, ipse non solvi; in posteriore autem quod mihi de illa solvenda videretur, ipse non tacui; sed utrum hoc approbaret etiam ille, consului. Rescripsit autem, laudans eamdem consultationem meam, sibi tamen ad respondendum otium non esse respondit. Ego vero quo usque esset in corpore, hos libros edere nolui, ne forte responderet aliquando, et cum ipsa responsione eius potius ederentur. Illo autem defuncto ad hoc edidi priorem, ut qui legit admoneatur, aut non quaerere omnino quomodo detur anima nascentibus; aut certe de re obscurissima eam solutionem quaestionis huius admittere, quae contraria non sit apertissimis rebus, quas de originali peccato fides catholica novit in parvulis, nisi regenerentur in Christo, sine dubitatione damnandis: posteriorem vero ad hoc, ut quaestionis de qua ibi agitur, etiam quae nobis visa est solutio ipsa noscatur. Hoc opus sic incipit: Deum nostrum qui nos vocavit).] [Alias inter Hieronymianas non computata. Scripta an. 415. verno tempore.] AUGUSTINI AD HIERONYMUM SIVE LIBER [In vetustissimo Ambrosiano exemplari 212. inscribitur, «Consulatio Aurelii Augustini ad Hieronymum Presbyterum de Origine animarum.»] DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS. HIDE APPARATUS

1  [Recensens varias de animae origine sententias, cupit doceri quae potissimum tenenda sit, et quomodo adversus Pelagianorum dogma defendi possit ea, quam Hieron. in superiore epistula 126 suam esse fere insinuavit, 'singulas animas novas nascentibus fieri.']
'Deum nostrum, qui nos vocavit in suum regnum et gloriam, et rogavi et rogo, ut hoc quod ad te scribo, sancte frater Hieronyme, consulens te de his quae nescio, fructuosum esse nobis velit [al. velis]. Quanquam enim te multo quam ego sum aetate maiorem, tamen etiam ipse iam senex consulo. Sed ad discendum quod opus est, nulla mihi aetas sera videri potest; quia etsi senes magis decet docere quam discere, magis tamen discere, quam quid doceant ignorare. Nihil equidem molestius fero in omnibus angustiis meis, quas patior in difficillimis quaestionibus, quam in tam longinquo tuae caritatis absentiam, ut vix possim meas dare, [Idem Ambrosian. vix recivere.] vel recipere litteras tuas, per intervalla, non dierum, non mensium, sed aliquot annorum: cum, si fieri posset, quotidie praesentem te habere vellem, cum quo loquerer quidquid vellem. Nec ideo tamen non debui facere quod potui, si non potui totum quod volui.'2  'Ecce venit ad me religiosus iuvenis, catholica pace frater, aetate filius, honore compresbyter noster Orosius, vigil ingenio, [Apud Martianaeum, qui post Erasmum hanc epistolam in postremum tomum reiecit, paratus eloquio.] promptus eloquio, flagrans studio, utile vas in domo Domini esse desiderans, ad refellendas falsas perniciosasque doctrinas, quae animas Hispanorum multo infelicius, quam corpora barbaricus gladius, trucidarunt. Nam inde ad nos usque ab oceani littore properavit, fama excitus, quod a me posset de his, quae scire vellet, quidquid vellet audire. Neque nullum cepit adventus sui fructum. Primo ne de me multum famae crederet. Deinde docui hominem quod potui: quod autem non potui, unde discere posset, admonui, atque ut ad te iret hortatus sum. Qua in re consilium vel praeceptum meum cum libenter et obedienter acciperet, rogavi eum ut abs te veniens, per nos ad propria remearet. Quam eius pollicitationem tenens, occasionem mihi credidi a Domino esse concessam, qua tibi scriberem de his, quae per te scire cupio. Quaerebam enim quem ad te mitterem, nec mihi facile occurrebat idoneus et fide agendi, et alacritate obediendi et exercitatione peregrinandi. Ubi ergo istum iuvenem expertus sum, eum ipsum esse qualem a Domino petebam, dubitare non potui.'3  'ACCIPE igitur quae mihi, peto, aperire ac disserere non graveris. Quaestio de anima multos movit, in quibus et me esse confiteor. Nam quid de anima firmissime teneam, non tacebo. Deinde subiungam quid mihi adhuc expediri velim. Anima hominis immortalis est, secundum quemdam modum suum. Non enim omni modo sicut Deus, de quo dictum est,' qui solus habet immortalitatem [1. Tim. 6. 15]. 'Nam de animae mortibus sancta Scriptura multa commemorat: unde illud est,' sine mortuos sepetire mortuos suos [Matth. 8. 22]. 'Sed quod ita moritur alienata a vita Dei, ut tamen in natura sua vivere non omnino desistat: ita mortalis ex aliqua causa invenitur, ut etiam immortalis non sine ratione dicatur. Non est pars Dei anima. Si enim hoc esset, omni modo incommutabilis atque incorruptibilis esset. Quod si esset, nec deficeret in deterius, nec proficeret in melius; nec aliquid in semetipsa vel inciperet habere quod non habebat, vel desineret habere quod habebat, quantum ad eius ipsius affectiones pertinet. Quam vero aliter se habeat, non opus est extrinsecus testimonio; quisquis seipsum advertit, agnoscit. Frustra autem dicitur ab eis, qui animam Dei partem esse volunt, hanc eius labem ac turpitudinem, quam videmus in nequissimis hominibus, hanc denique infirmitatem et aegritudinem, quam sentimus in omnibus hominibus, non ex ipsa illi esse, sed ex corpore. Quid interest unde aegrotet, quae si esset incommutabilis, [Addunt Erasm. ac Martian. aliquo modo, et paulo post accidisset pro accideret.] undelibet aegrotare non posset? Nam quod vere incommutabile et incorruptibile est, nullius rei accessu commutari vel corrumpi potest. Alioquin non Achillea tantum, sicut fabulae ferunt, sed omnis caro esset invulnerabilis, si nullus ei casus accideret. Non est itaque natura incommutabilis, quae aliquo modo, aliqua causa, aliqua parte mutabilis est. Deum autem nefas est, nisi vere summeque incommutabilem credere. Non est igitur anima pars Dei.'4  Incorpoream quoque esse animam, etsi difficile tardioribus persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum. Sed ne verbi controversiam vel superfluo faciam vel merito patiar, quoniam CUM DE RE CONSTAT, non est opus certare de nomine: si corpus est omnis substantia vel essentia, vel si quid aptius nuncupatur id, quod aliquomodo est in seipso, corpus est anima. Item si eam solam incorpoream placet appellare naturam, quae summe incommutabilis et ubique tota est, corpus est anima; quoniam tale aliquid ipsa non est. Porro si corpus non est, nisi quod per loci spatium aliqua longitudine, latitudine, et altitudine ita sistitur vel movetur, ut maiore sui parte maiorem locum occupet, et breviore breviorem, minusque sit in parte quam in toto, non est corpus anima. Per totum quippe corpus, quod animat, non locali diffusione, sed quadam vitali intentione porrigitur. Nam per omnes eius particulas tota simul adest, nec minor in minoribus, et in maioribus maior, sed alicubi intensius, alicubi remissius, et in omnibus tota, et in singulis tota est. Neque enim aliter, quod in corpore etiam non [Mss. aliquot penes Benedictinos quod in corpore non toto sit tamen, etc.] toto sentit, tamen tota sentit. Nam cum exiguo puncto in carne viva aliquid tangitur, quamvis locus ille non solum totius corporis non sit, sed vix in corpore videatur, animam tamen totam non latet: neque id quod sentitur, per corporis cuncta discurrit, sed ibi tantum sentitur ubi fit. Unde ergo ad totam mox pervenit, quod non in toto fit, nisi quia et ibi tota est ubi fit, nec ut tota ibi sit, caetera deserit? Vivunt enim et illa ea praesente, ubi nihil tale factum est. Quod si fieret, et utrumque simul fieret, simul utrumque totam pariter non lateret. Proinde et in omnibus simul, et in singulis particulis corporis sui, tota simul esse non posset, si per illas ita diffunderetur, ut videmus corpora diffusa per spatia locorum, minoribus suis partibus minora occupare, et amplioribus ampliora. Quapropter si anima corpus esse dicenda est, non est certe corpus quale terrenum est, nec quale humidum, aut aerium, aut aetherium. Omnia quippe talia maiora sunt in maioribus locis, et minora in minoribus, et nihil eorum in aliqua sui parte totum adest: sed ut sunt partes locorum, ita occupantur partibus corporum. Unde intelligitur anima, sive corpus, sive incorporea dicenda sit, propriam quamdam habere naturam, omnibus his mundanae molis elementis excellentiore substantia creatam, quae veraciter non possit in aliqua phantasia corporalium imaginum, quas per carnis sensus percipimus, cogitari, sed mente intelligi, vitaque sentiri. Neque haec [Erasm. ac Martian. perinde, et mox sentiam pro teneam.] proinde loquor, ut te quae tibi nota sunt doceam: sed ut aperiam quid firmissime de anima teneam, ne me quisquam, cum ad ea venero quae requiro, nihil de anima vel scientia vel fide tenere arbitretur.' 5  Anima sua culpa lapsa, sola Dei misericordia liberatur.---'Certus etiam sum, animam nulla Dei culpa, nulla Dei necessitate vel sua, sed propria voluntate in peccatum esse collapsam, nec liberari posse de corpore mortis huius, vel suae voluntatis virtute, tanquam sibi ad hoc sufficiente, vel ipsius corporis morte, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum: nec omnino esse animam ullam in genere humano, cui non sit necessarius ad liberationem mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Quaecumque autem sine gratia mediatoris et sacramento eius, in qualibet corporis aetate, de corpore exierit, et in poenam futuram, et in ultimo iudicio recepturam corpus ad poenam. Si autem post generationem humanam, quae facta est ex Adam, regenerentur in Christo ad eius pertinens societatem, et requiem post mortem corporis habituram, et corpus ad gloriam recepturam. Haec sunt, quae de anima firmissime teneo.'6  'NUNC accipe, quaeso, quid requiram, et noli me spernere, [Denuo Martian. post Erasm. Si non te spernat, tametsi in ipsa Augustini recensione Erasm. ne te spernat.] sic non te spernat, qui pro nobis dignatus est sperni. Quaero ubi contraxerit anima reatum, quo trahitur in condemnationem, etiam infantis morte praeventi, si ei per sacramentum quo etiam parvuli baptizantur, Christi gratia non subvenerit. Non enim es ex illis, qui modo nova quaedam garrire coeperunt, dicentes, nullum reatum esse ex Adam tractum qui per baptismum in infante solvatur. Quod te sapere si scirem, imo nisi te id non sapere scirem, nequaquam hoc abs te quaererem aut quaerendum putarem. Sed quia tenemus de hac re sententiam tuam concinentem catholicae fundatissimaeque fidei, quia et Ioviniani vaniloquia redarguens, adhibuisti testimonium ex libro Iob, Nemo mundus in conspectu tuo, nec infans cuius est diei unius vita super terram [Iob 15. 4. sec. LXX]: deinde adiunxisti, Tenemurque rei in similitudinem praevaricationis Adae: et liber tuus in Ionam prophetam satis hoc insigniter dilucideque declarat, ubi ieiunare parvulos propter ipsum originale peccatum, merito coactos esse dixisti: non inconvenienter abs te quaero hunc reatum anima ubi contraxerit, unde oporteat eam etiam in illa aetate per sacramentum Christianae gratiae liberari.'7  'Ego quidem ante aliquot annos cum libros quosdam scriberem de libero arbitrio, qui in multorum manus exierunt, et [Illud nunc apud Erasm. et Martian desideratur.] nunc habentur a plurimis, quatuor opiniones de animae incarnatione, Utrum ex illa una, quae primo homini data est, caeterae propagentur, An singulis quibusque novae etiam modo fiant: An alicubi iam exsistentes, vel mittantur divinitus, vel sponte labantur in corpora; ita putavi esse tractandas, ut quaelibet earum vera esset, non impediret intentionem meam, qua tunc adversus eos quantis poteram viribus agebam, qui naturam mali suo principio [In Lovaniensi editione, notantibus Benedictinis, erat editam.] praeditam, adversus Deum conantur inducere, id est contra Manichaeos. Nam de Priscillianistis adhuc nihil audieram, qui non multum ab istis dissimiles blasphemias fabulantur. Ideo quintam opinionem non addidi, quam in tua epistula inter caeteras commemorasti, ne aliquam praeterires, ubi quaestione interroganti rescripsisti religiosae memoriae viro, nobisque in Christi caritate gratissimo Marcellino, quod anima [Negandi particulam, quam editi cum Ambrosiano Ms. praeferunt, restituimus a Benedictinis expunctam; nimirum istud rescripserat Hieronymus ad Marcellinum contra Manichaeorum sententiam, animam partem Dei non esse.] non sit pars Dei. Primo, quia non de incarnatione eius, sed de natura quaeritur, cum hoc quaeritur. Deinde quia hoc sentiunt illi contra quos agebam, et id maxime agebam, ut Creatoris inculpabilem inviolabilemque naturam a creaturae vitiis et labe secernerem, cum illi a substantia mali, cui proprium principium principesque tribuunt, ipsam boni Dei substantiam ex parte, qua capta [Sex Mss. apud Benedictinos, quae capta est, etc.] est corruptam et oppressam, et ad peccandi necessitatem perductam esse contendunt. Hoc itaque excepto haereticae opinionis errore, ex quatuor reliquis opinionibus quaenam sit eligenda scire desidero. Quaecumque enim eligenda est, absit ut impugnet hanc fidem, de qua certi sumus, omni animae etiam parvuli infantis necessariam esse liberationem ex obligatione peccati, eamque nullam esse nisi per Iesum Christum, et hunc crucifixum.'8  'PROINDE ne longum faciamus, hoc certe sentis, quod singulas animas singulis nascentibus etiam modo Deus faciat. Cui sententiae ne obiiciatur, quod omnes creaturas sexto die consummaverit Deus, et septimo die requieverit, adhibes testimonium ex Evangelio, Pater meus usque nunc operatur [Ioan. 5. 17]: [Addit Martian. post Erasm. et ego operor: qua quidem cum accessione affertur locus in Hieronymiana ad Marcellinum epistola 126. quam modo expendit Augustinus.] Sic enim ad Marcellinum scripsisti: in qua epistula etiam mei commemorationem benevolentissime facere dignatus es, quod hic me haberet in Africa, qui ei ipsam facilius possem explicare sententiam. Quod si potuissem, non ille hoc abs te tam longe posito inquireret; si tamen id tibi ex Africa scripsit. Nam quando scripserit nescio; tantum scio quod de hoc bene cognoverit cunctationem meam: unde me inconsulto facere voluit. Quanquam etiam si consuleret, magis hortarer, et gratias agerem quod nobis omnibus conferre posset, nisi tu breviter rescribere, quam respondere maluisses. Credo ne superfluo laborares, ubi ego essem, quem putabas id optime scire, quod ille quaesiverat. Ecce volo ut illa sententia etiam mea sit, sed nondum esse confirmo.'9  'Misisti ad me discipulos, ut ea doceam, quae nondum ipse didici. Doce ergo quod doceam. Nam ut doceam, multi a me flagitant, eisque me sicut alia multa, et hoc ignorare confiteor. Et fortasse quamvis in os meum verecundentur, tamen apud se dicunt, Tu es Magister in Israel, et haec ignoras? [Ioan. 3. 10]. Quod quidem Dominus ei dixit, qui erat unus illorum, quod delectabat vocari Rabbi. Unde etiam ad verum magistrum nocte venerat, quia fortassis erubescebat discere, qui docere consueverat. Me autem potius magistrum audire, quam velut magistrum delectat audiri. Recolo enim quid dixerit eis, quos prae caeteris elegit: Vos autem, inquit, nolite vocari ab hominibus Rabbi: unus est enim magister vester, Christus [Matth. 23. 8]. [Idem cum Erasm. addit Iesus, mox etiam adverbium primo loco omittit.] Nec alius docuit Moysen etiam per Ietro, nec alius Cornelium etiam per priorem Petrum, nec alius Petrum etiam per posteriorem Paulum. A quocumque enim verum illo donante dicitur, qui est ipsa veritas. Quod si ideo adhuc ista nescimus, et ea neque orando, neque legendo, neque cogitando et ratiocinando invenire potuimus, ut probemus non solum indoctos quanta caritate doceamus, verum a doctis etiam quanta humilitate discamus?'10  'Doce ergo, quaeso, quod doceam, doce quod teneam, et dic mihi, si animae singillatim in singulis [Abest ab Erasm. et Martian. hodieque.] hodieque nascentibus, fiunt, ubi in parvulis peccent, ut indigeant in sacramento Christi remissione peccati, peccantes in Adam, ex quo caro est propagata peccati: aut si non peccant, qua iustitia Creatoris ita peccato obligantur alieno, cum exinde propagatis membris mortalibus inseruntur, ut eas, nisi per Ecclesiam subventum fuerit, damnatio consequatur; cum in earum potestate non sit, ut eis possit gratia baptismi subveniri. Tot igitur animarum millia, quae in mortibus parvulorum sine indulgentia Christiani sacramenti de corporibus exeunt, qua aequitate damnantur, [Adnotant Benedictini in Mss. non paucis inveniri sive novae creaturae.] si novae creatae, nullo suo praecedente peccato, sed voluntate Creatoris singulae singulis nascentibus adhaeserunt, quibus eas animandis ille creavit et dedit, qui utique noverat, quod unaquaeque earum nulla sua culpa sine baptismo Christi de corpore fuerat exitura? Quoniam igitur neque de Deo possumus dicere, quod vel cogat animas fieri peccatrices, vel puniat innocentes; neque negare fas nobis est, eas quae sine Christi sacramento de corporibus exierint, etiam parvulorum, non nisi in damnationem trahi: obsecro te, quomodo haec opinio defenditur, qua creduntur animae non ex illa una primi hominis fieri omnes, sed sicut illa una uni, ita singulis singulae?'11  'Ea vero quae dicuntur alia contra hanc opinionem, facile puto me posse refellere, sicut est illud, quo eam sibi quidam videntur urgere, quomodo consummaverit Deus omnia opera sua sexto die, et septimo requieverit [Gen. 2. 2], si novas adhuc animas creat? Quibus si dixerimus quod ex Evangelio in supra dicta epistula posuisti, Pater meus usque nunc operatur [Ioan. 5. 17]: respondent, operatur, dictum est, institutas administrando, non novas instituendo naturas, ne Scripturae Geneseos contradicatur ubi apertissime legitur consummasse Deum omnia opera sua. Nam et quod eum scriptum est requievisse, utique a creandis nobis creaturis intelligendum est, non a gubernandis; quia tunc ea quae non erant, fecit, a quibus faciendis requievit: quia consummaverat omnia, quae antequam essent, vidit esse facienda, ut deinceps non ea quae non erant, sed ex his quae iam erant, crearet et faceret quidquid faceret. Ita utrumque verum esse monstratur, et quod dictum est, Requievit ab operibus suis: et quod dictum est, Usque nunc operatur: quoniam Genesi non potest Evangelium esse contrarium.'12  'Verum his qui haec ideo dicunt ne credatur modo Deus, sicut illam unam novas animas, quae non erant, facere; sed ex illa una, quae iam erat, eas creare, vel ex fonte aliquo sive thesauro quodam, quem tunc fecit, eas mittere, facile respondetur, etiam illis sex diebus multa Deum creasse ex his naturis, quas iam creaverat, sicut ex aquis alites et pisces; ex terra autem arbores, foenum, animalia: sed quod ea, quae non erant, tunc fecerit, manifestum est. Nulla enim erat avis, nullus piscis, nulla arbor, nullum animal: et bene intelligitur ab his creatis requievisse, quae non erant, et creata sunt, id est cessasse, nec ultra quae non erant, crearentur. Sed nunc quod dicitur, [Paulo aliter penes Martian. «animas nescio quo fonte, iam existentes non mittere.»] animas non in nescio quo fonte iam exsistentes mittere, nec de seipso tanquam suas particulas irrorare, nec de illa una originaliter trahere, nec pro delictis ante carnem commissis carneis vinculis compedire, sed novas creare singulas singulis suam, cuique nascenti, non aliquid facere dicitur, quod ante non fecerat. Iam enim sexto die fecerat hominem ad imaginem suam, quod utique secundum animam rationalem fecisse intelligitur. [Mss. quinque Vaticani, et sex Gallicani apud Benedictinos haec inferunt: «Tandem post longam disputationem, ecclesiasticam confirmasti sententiam.» Quam studiosi alicuius marginalem notam, postea in textum male intrusam fuisse non dubito.] Hoc et nunc facit, non instituendo quod non erat, sed multiplicando quod erat. Unde et illud verum est, quod a rebus, quae non erant, instituendis requievit. Et hoc verum est, quod non solum gubernando quae fecit, verum etiam aliquid non quod nondum, sed quod iam creaverat, numerosius creando usque nunc operatur. Vel sic ergo vel alio modo quolibet eximus ab eo, quod nobis obiicitur de requie Dei ab operibus suis, ne propterea non credamus nunc usque fieri animas novas, non ex illa una, sed sicut illam unam. 13  'Nam quod dicitur, Quare facit animas eis, quos novit cito morituros? Possumus respondere, parentum hinc peccata vel convinci, vel flagellari. Possumus etiam recte illius moderationi ista relinquere, quem scimus omnibus temporaliter transeuntibus rebus, ubi sunt etiam animalium ortus et obitus, cursum ornatissimum atque ordinatissimum dare; sed nos ista sentire non posse, quae si sentiremus, delectatione ineffabili mulceremur. Non enim frustra per Prophetam, qui haec divinitus inspirata didicerat, dictum est de Deo, Qui profert [Ex LXX. ὁ ἐκφέρων κάτ᾽ ἀριθμὸν τὸν κόσμον αὐτοῦ, Vulg. in numero militiam eorum.] numerose saeculum [Is. 40. 26]. Unde musica, id est scientia sensusve bene modulandi, ad admonitionem magnae rei, etiam mortalibus rationales habentibus animas Dei largitate concessa est. Unde si homo faciendi carminis artifex novit quas quibus moras vocibus tribuat, ut illud quod canitur, decedentibus ac succedentibus sonis, pulcherrime currat ac transeat; quanto magis Deus. cuius sapientia, per quam fecit omnia, longe omnibus artibus praeferenda est, nulla in naturis nascentibus et occidentibus temporum spatia, quae tanquam syllabae ac verba ad particulas huius saeculi pertinent, in hoc labentium rerum tanquam mirabili cantico, vel brevius, vel productius, quam modulatio praecognita et praefinita deposcit, praeterire permittit? Hoc cum etiam de arboris folio dixerim, et de nostrorum numero capillorum; quanto magis de hominis ortu et occasu, cuius temporalis vita brevius productiusve non tenditur, quam Deus dispositor temporum novit universitatis moderamini consonare?'14  'Id etiam quod aiunt, omne quod in tempore coepit esse, immortale esse non posse: quia omnia orta occidunt, et aucta senescunt, ut eo modo credi cogant, animum humanum ideo esse immortalem, quod ante omnia tempora sit creatus, non movet fidem nostram. Ut enim alia taceam, coepit esse in tempore immortalitas carnis Christi, quae tamen iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur [Rom. 6. 9].'15  'Illud vero quod in libro adversus Ruffinum posuisti [Lib. 3, cap. ultimo] [Id nempe urgebat Ruffinus, «et ubi est iustitia Dei, ut de adulterio incestuque nascentibus animas largiatur?» Nimirum ex Origene περὶ ἀρχῶν lib. 3. c. 3. «Non aliter poterit responderi, ita ut absque omni iniustitiae culpa providentia demonstretur, nisi priores quaedam fuisse eis causae dicantur, quibus antequam in corpore nascerentur animae, aliquid contraxerint culpae in sensibus, vel motibus suis.» Paulo post Benedictini pro huius mundi legunt huiusmodi.], quosdam huic sententiae calumniari, quod Deum dare animas adulterinis conceptibus videatur indignum, unde conantur adstruere meritis gestae ante carnem vitae animas quasi ad ergastula huius mundi iuste posse perduci, non me movet multa cogitantem, quibus haec possit calumnia refutari. Et quod ipse respondisti, non esse vitium sementis in tritico quod furto dicitur esse sublatum, sed in eo qui frumenta furatus est; nec idcirco terram non debuisse gremio suo semina confovere, quia sator immunda ea proiecerit manu; elegantissima similitudo est. Quam et antequam legerem nullas mihi obiectio ista de adulterinis foetibus in hac quaestione faciebat angustias, generaliter intuenti multa bona Deum facere, etiam de nostris malis nostrisque peccatis. Animalis autem cuiuscumque creatio, si habeat pium prudentemque consideratorem, ineffabilem laudem Creatori excitat; quanto magis creatio non cuiuslibet animalis, sed hominis? Si autem causa creandi quaeritur, nulla citius et melius respondetur, nisi quia omnis creatura Dei bona est. Et quid dignius quam ut bona faciat bonus Deus, quae nemo potest facere nisi Deus?'16  'Haec et alia quae possum, sicut possum, dico adversus eos qui hanc opinionem, qua creduntur animae sicut illa una singulis fieri, labefactare conantur. Sed cum ad poenas ventum est parvulorum, magnis, mihi crede, coarctor angustiis, nec quid respondeam prorsus invenio: non solum eas poenas dico, quas habet post hanc vitam illa damnatio, quo necesse est trahantur, si de corpore exierint sine Christianae gratiae sacramento, sed eas ipsas, quae in hac vita dolentibus nobis versantur ante oculos; quas enumerare si velim, prius tempus quam exempla deficient. Languescunt aegritudinibus, torquentur doloribus, fame et siti cruciantur, debilitantur membris, privantur sensibus, vexantur ab immundis spiritibus. Demonstrandum est [Erasmus ac Martian. itaque.] utique, quomodo ista sine ulla sua mala causa iuste patiantur. Non enim dici fas est, aut ista ignorante Deo fieri, aut eum non posse resistere facientibus, aut iniuste ista vel facere vel permittere. Numquidnam sicut animalia irrationabilia recte dicimus in usus dari naturis excellentioribus, etsi vitiosis, sicut apertissime in Evangelio videmus, porcos ad usum desideratum concessos esse daemonibus [Matth. 8. 22]; hoc et de homine recte possumus dicere? Animal est enim, sed rationale, etsi mortale. Anima est rationalis in illis membris, quae tantis afflictionibus poenas luit: Deus bonus est, Deus iustus est, Deus omnipotens est; hoc dubitare omnino dementis est. Tantorum ergo malorum, quae fiunt in parvulis, causa iusta dicatur. Nempe cum maiores ista patiuntur [al. patiantur], solemus dicere, aut sicut in Iob merita examinari, aut sicut in Herode peccata puniri. Et de quibusdam exemplis, quae Deus manifesta esse voluit, alia quae obscura sunt [Iidem, vitiose tamen, hominum coniecturae conceditur.] homini coniectare conceditur, sed hoc in maioribus. De parvulis autem quid respondeamus edissere, si poenis tantis nulla in eis sunt punienda peccata. Nam utique nulla est in illis aetatibus examinanda iustitia.'17  'De ingeniorum vero diversitate [Monent Benedictini in editis aliquot et Mss. omitti imo absurditate.], imo absurditate, quid dicam; quae quidem in parvulis latet, sed ab ipsis exordiis naturalibus ducta, apparet in grandibus, quorum nonnulli tam tardi et obliviosi sunt, ut ne prima quidem discere litterarum elementa potuerint: quidam vero tantae sunt fatuitatis, ut non multum a pecoribus differant; quos moriones vulgo vocant. Respondetur fortasse, corpora hoc faciunt. Sed numquid secundum hanc sententiam quam [Contrario sensu Martian. post Erasmum defendere noluimus: falso, ut ex superioribus liquet.] defendi volumus, anima sibi corpus elegit, et in eligendo cum falleretur, erravit? aut cum in corpus cogeretur intrare necessitate nascendi, alia corpora praeoccupantibus animarum turbis, ipsa aliud non invenit, et sicut in spectaculo aliquo locum, ita carnem non quam voluit, sed quam valuit, occupavit? Numquid haec et talia vel dicere possumus, vel sentire debemus? Doce igitur quid sentire, quid dicere debeamus, ut constet nobis ratio novarum animarum [Al. singulis corporibus singulatimque factarum.] singillatimque factarum singulis corporibus.'18  'Ego quidem non de ingeniis, sed saltem de poenis parvulorum, quas in hac vita patiuntur, dixi, aliquid in libris illis de libero arbitrio [Lib. 3. 23. n. 67]. Quod quale sit, et cur mihi in ista, quam habemus in manibus quaestione, non sufficiat, intimabo, et eum ipsum de tertio libro locum excerptum his litteris inseram; nam ita se habet: De cruciatibus autem corporis quibus affliguntur parvuli, quorum per aetatem nulla peccata sunt, si animae quibus animantur, non prius quam ipsi homines esse coeperunt, maior querela et quasi misericors deponi [Martian. post Erasm. depromi.] solet, cum dicitur, Quid mali fecerunt, ut ista paterentur? Quasi possit esse meritum innocentiae, ante quam quisque nocere aliquid possit. Cum autem boni aliquid operatur Deus in emendatione maiorum, cum parvulorum suorum, qui eis cari sunt, doloribus ac mortibus flagellantur, cur ista non fiant, quando cum transierint, pro non factis erunt, in quibus facta sunt: propter quos autem facta sunt, aut meliores erunt, si temporalibus incommodis emendati, rectius elegerint vivere: aut excusationem in futuri iudicii supplicio non habebunt, si vitae huius angoribus, ad aeternam vitam desiderium convertere noluerint? Quis autem novit quid parvulis, de quorum cruciatibus duritia maiorum contunditur, aut exercetur fides, aut misericordia probatur: quis [Benedictini quis ergo novit, etc. alii quis inquam ergo novit, etc.] ergo novit quid ipsis parvulis in secreto iudiciorum suorum bonae compensationis reservet Deus? Quoniam quanquam nihil recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid ista perpessi sunt. Non enim frustra etiam infantes illos, qui cum Dominus noster Iesus Christus necandus ab Herode quaereretur, occisi sunt, in honorem Martyrum receptos commendat Ecclesia.'19  'Haec tunc dixi, cum hanc ipsam de qua nunc agitur vellem communire sententiam. Sicut enim paulo ante commemoravi, quaecumque illarum de animae incarnatione quatuor opinionum vera esset, inculpatam substantiam Creatoris, et a nostrorum peccatorum societate remotissimam nitebar ostendere. Et ideo quaecumque illarum veritate posset convinci et repudiari, ad curam intentionis meae, quam tunc habebam non pertinebat: quandoquidem cunctis diligentiore disputatione discussis, quaecumque illarum recte vinceret caeteras, me securissimo fieret, quando etiam secundum omnes id, quod agebam, invictum persistere demonstrabam. Nunc vero unam volo, si possum, ratione recta eligere ex omnibus: et propterea huius ipsius, de qua nunc agimus defensionem, in his, quae commemoravi de illo libro, verbis meis attentius intuens, validam firmamque non video.'20  'Nam velut firmamentum eius illud est, quod ibi dixi, Quis autem novit quid parvulis, de quorum cruciatibus duritia maiorum contunditur, aut exercetur fides, aut misericordia probatur: quis, inquam, novit quid ipsis parvulis in secreto iudiciorum suorum bonae compensationis reservet Deus? [Addunt ex eodem libro Erasm. et Martian heic quoque loci «quoniam quanquam nihil recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid, ista perpessi sunt.] Sed hoc non immerito dici video de his, qui vel pro Christi nomine ac vera religione tale aliquid etiam nescientes patiuntur, vel sacramento Christi iam imbuti sunt, quia sine societate unius mediatoris liberari a damnatione non possunt, ut possit eis, etiam pro illis malis, quae hic in diversis afflictionibus pertulerunt, compensatio ista praestari. Nunc autem cum ista quaestio non possit absolvi, nisi etiam de his parvulis respondeatur, qui post gravissimos cruciatus sine sacramento Christianae societatis exspirant quae circa eos compensatio cogitanda est, quibus insuper et damnatio praeparata est? Nam et de baptismo parvulorum in eodem libro, non quidem sufficienter, sed quantum illi operi satis esse videbatur, utcumque respondi, quod etiam nescientibus, et fidem suam nondum habentibus prodest: non tamen de damnatione eorum parvulorum, qui sine illo ex hac vita emigrant, tunc aliquid dicendum putavi, quia non quod nunc agitur agebatur. 21  Sed ut omittamus et contemnamus ea, quae brevi tempore patiuntur, nec transacta revocantur, numquid similiter contemnere possumus, quod per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum? Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur [1. Cor. 15, 21 ][et 22]. Per hanc enim apostolicam, divinam, claramque sententiam, satis evidenter elucet, neminem ire in mortem nisi per Adam, neminem ire in vitam aeternam, nisi per Christum. Hoc est quippe omnes et omnes, quia sicut omnes homines per primam, hoc est per carnalem generationem pertinent ad Adam: sic omnes homines ad secundam, id est spiritalem [Iidem spiritualem regenerationem.] generationem veniunt, quicumque ad Christum perveniunt. Ideo ergo dictum est, et hic omnes et ibi omnes, quia sicut omnes qui moriuntur, nonnisi in Adam moriuntur: ita omnes qui vivificabuntur, nonnisi in Christo vivificabuntur. Ac per hoc, QUISQUIS NOBIS dixerit, quemquam in resurrectione mortuorum vivificari posse, nisi in Christo, tanquam [In Thuano Ms. penes Benedictinos hostis.] pestis communis fidei detestandus est. Item QUISQUIS DIXERIT, quod in Christo vivificabuntur etiam parvuli, qui sine sacramenti eius participatione de vita exeunt, hic profecto et contra apostolicam praedicationem venit, et totam condemnat Ecclesiam, ubi propterea cum baptizandis parvulis festinatur et curritur, quia sine dubio creditur aliter eos in Christo vivificari omnino non posse. Qui autem non vivificatur in Christo, restat ut in ea [al. eadem] condemnatione maneat, de qua dicit Apostolus, Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem [Rom. 5. 18]: Cui delicto obnoxios parvulos nasci, et omnis credit Ecclesia, et ipse iam contra Iovinianum disputans, et exponens Ionam Prophetam, sicut paulo ante commemoravi, fide veracissima definisti: credo et in aliis locis opusculorum tuorum, quae vel non legi, vel in praesentia non recordor, Huius igitur damnationis in parvulis [al. parvulos] causam requiro; quia neque animarum, si novae fiunt singulis singulae, video esse ullum in illa aetate peccatum, nec a Deo damnari aliquam credo quam videt nullum habere peccatum.' 22  'An forte dicendum est, in parvulo carnem solam causam esse peccati, novam vero illi animam fieri, qua secundum Dei praecepta vivente, in adiutorio gratiae [Haud bene Martian. post Erasm. gratiae Dei, et mox subiectae pro subiugatae.] Christi, et ipsi carni edomitae ac subiugatae possit incorruptionis meritum comparari. Sed quia in parvulo anima nondum id agere potest, nisi Christi [Iidem cum aliis editis accesserit.] acceperit sacramentum, per hanc gratiam carni eius acquiritur, quod illius moribus nondum potuit. Si autem sine illo sacramento anima parvuli exierit, ipsa quidem in aeterna vita erit, unde eam nullum peccatum potuit separare: caro vero eius non resurget in Christo, non percepto ante mortem illius sacramento?'23  'Hanc opinionem nunquam audivi, nunquam legi. Sed plane audivi et credidi, propter quod et locutus sum, quia [Martian. post Erasm. veniet, et paulo post bona pro bone, proprius Graeco.] venit hora, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem eius: et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae [Ioan. 5. 28]. Ipsa est de qua dicitur, et per unum hominem resurrectio mortuorum [1. Cor. 15. 21]: Ipsa est qua in Christo omnes vivificabuntur. Qui autem male egerunt, in resurrectionem iudicii. Quid hic ergo de illis infantibus intelligendum est, qui prius quam possent agere vel bene vel male, sine baptismo corpore exuti sunt? Nihil hic de talibus dictum est. Sed si caro eorum ideo non resurget, quia nec boni aliquid fecerunt, nec mali; nec illorum resurrectura est, qui percepta baptismi gratia, in illa aetate defuncti sunt, in qua nihil bene vel male agere potuerunt. Si autem illi inter sanctos resurgent, id est inter eos qui bene egerunt; inter quos et illi resurrecturi sunt, nisi inter eos qui male egerunt, ne aliquas humanas animas credamus corpora sua non recepturas, sive in resurrectionem vitae, sive in resurrectionem iudicii? Quae sententia prius quam refellatur, ipsa novitate iam displicet. Deinde quis ferat, si credant se illi, qui ad baptismum cum suis parvulis currunt, propter carnes [al. carnem] eorum, non propter animas currere? Beatus quidem [Epistola 59. ad Fidum, unde argumenta contra Pelagianos desumunt alibi Hieronymus, et Augustinus.] Cyprianus non aliquod decretum condens novum, sed Ecclesiae fidem firmatissimam [al. firmissimam] servans, ad corrigendum eos, qui putabant ante octavum diem nativitatis non esse parvulum baptizandum, non carnem, sed animam dixit non esse perdendam; et mox natum, rite baptizari posse, cum suis quibusdam coepiscopis censuit.'24  'Sed contra Cypriani aliquam opinionem, ubi quod videndum fuit, fortasse non vidit, sentiat quisque quod libet; tantum contra apostolicam manifestissimam fidem nemo sentiat [Cum Erasmo Martianaeus, «qui ex unius delicto omnes homines in condemnationem,» etc.], quae ex unius delicto omnes in condemnationem duci praedicat: ex qua condemnatione non liberat, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, in quo uno omnes vivificantur, quicumque vivificantur. Contra Ecclesiae fundamentum morem nemo sentiat, ubi ad baptismum, si propter sola parvulorum corpora curreretur, baptizandi offerrentur et mortui.'25  'Quae cum ita sint, quaerenda causa est, atque reddenda, quare damnentur [al. damnantur] animae, quae novae creantur singulis quibusque nascentibus, si praeter Christi sacramentum parvuli moriantur. Damnari enim eas, si sic de corpore exierint, et sancta Scriptura, et sancta est testis Ecclesia. Unde illa de animarum novarum creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam non oppugnat, sit et mea: si oppugnat, non sit et tua.'26  'Nolo mihi dicatur, pro hac sententia debere accipi quod scriptum est, Qui finxit spiritum hominis in ipso [Zach. 12. 1], et Qui finxit singillatim corda eorum [Psal. 32. 15]. Aliquid fortissimum atque invictissimum requirendum est, quod nos non cogat Deum credere ullarum animarum sine culpa aliqua damnatorem. Nam vel tantumdem valet, vel plus est forsitan creare, quam fingere, et tamen scriptum est Cor mundum crea in me Deus [Ps. 50. 12]. Nec ideo putari potest, animam hoc loco optare se fieri. prius quam aliquid esset: Sicut ergo iam existens creatur innovatione iustitiae, sic iam existens fingitur [Iidem rursum vitiose, fingitur confirmatione doctrinae.] conformatione doctrinae. Nec illud quod in Ecclesiaste scriptum est, Tunc convertetur in terram pulvis sicut fuit, et spiritus revertetur ad Dominum qui dedit illum [Eccl. 12. 7]: istam confirmat sententiam, quam volumus esse nostram. Plus enim hoc suffragatur eis, qui ex una putant omnes esse animas. Nam sicut convertitur, inquiunt, pulvis in terram, sicut fuit; et tamen caro, de qua hoc dictum est, ad hominem non revertitur, ex quo propagata est, sed ad terram, unde primus homo factus est: sic et spiritus ex illius unius spiritu propagatus, non tamen ad eum revertitur; sed ad Dominum, a quo illi datus est. Verum quia hoc testimonium ita pro istis sonat, ut non omni modo huic opinioni, quam defendi volo, videatur esse contrarium, admonendam tantum credidi prudentiam tuam, ne talibus testimoniis ex his angustiis me coneris eruere. Nam licet nemo faciat optando, ut verum sit quod verum non est: tamen si fieri posset, optarem ut haec sententia vera esset: sicut opto, ut si vera est, abs te liquidissime atque invictissime defendatur.'27  'Haec autem difficultas etiam illos sequitur, qui iam existentes alibi animas, et ab initio divinorum operum praeparatas, a Deo mitti opinantur in corpora. Nam et ab his hoc idem quaeritur, Si animae inculpatae obedienter veniunt, quo mittuntur; cur in parvulis, si non baptizati vitam istam finierint, puniuntur? Eadem prorsus in utraque sententia difficultas est. Illi sibi videntur de hac facilius exire quaestione, qui animas asseverant pro meritis vitae prioris, singulas singulis corporibus implicari. Hoc enim putant esse in Adam mori, in carne scilicet, quae propagata est ex Adam, supplicia pendere: a quo reatu, inquiunt, gratia Christi liberat pusillos cum magnis. Hoc quidem recte, veraciter, optimeque, quod gratia Christi liberat a reatu peccatorum pusillos cum magnis. Sed in alia superiore vita peccare animas, et inde praecipitari in carceres carneos, non credo, non acquiesco, non consentio [Benedictini, «Primum quoniam per nescio quos fieri circumitus,» etc.]. Primo, quoniam nescio per quos circuitus fieri id aiunt isti: ut post nescio quanta volumina saeculorum iterum ad istam sarcinam corruptibilem [al. corruptibilis] carnis, et supplicia pendenda redeundum sit: qua opinione quid horribilius cogitari possit ignoro. Deinde quis tandem iustus defunctus est, de quo non, si isti vera dicunt, solliciti esse debeamus, ne in sinu Abrahae peccans, in flammas illius divitis deiiciatur? Cur enim non et post hoc corpus peccari possit, si et ante potuit? Postremo et longe aliud est in Adam peccasse. Unde dicit Apostolus: In quo omnes peccaverunt [Rom. 5. 12]: et aliud est extra Adam, nescio ubi peccasse: et ideo in Adam, id est, in carnem quae ex Adam propagata est, tanquam in carcerem trudi. Illam vero opinionem, quod ex una fiant omnes animae, nec discutere volo, nisi necesse sit. Atque utinam ista de qua nunc agimus, si vera est, sic abs te defendatur, ut hoc iam necesse non sit.'28  'Quamvis autem desiderem, rogem, votis ardentibus exoptem et [Apud Benedictinos, et exspectem.] expetam, ut per te mihi Dominus huius rei auferat ignorantiam: tamen si, quod absit, minime meruero, patientiam mihi petam a Domino Deo nostro: in quem si credimus, ut si aliqua nobis non aperiat etiam pulsantibus, nullo modo adversus eum murmurare debeamus. [Martian. post Erasm. cum tredecim penes Benedictinos Mss. Meminerimus ipsis, etc.] Memini prius ipsis Apostolis dictum: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo [Iean. 16. 12]. In his, quantum ad me attinet, etiam hoc deputem. Nec qui hoc sciam me indigner indignum, ne hoc ipso etiam convincar indignior. Multa enim alia similiter nescio, quae commemorare vel enumerare non possum. Et hoc tolerabiliter ignorarem, nisi metuerem, ne aliqua istarum opinionum contra illud quod firmissima fide retinemus, incautis obreperet mentibus. Sed antequam sciam, quaenam earum potius eligenda sit, hoc me non temere sentire profiteor, eam quae vera est, non adversari robustissimae ac fundatissimae fidei, qua Christi Ecclesia nec parvulos homines recentissime natos a damnatione credit, nisi per gratiam nominis Christi, quam in suis sacramentis commendavit, posse liberari.'
Hieronymus HOME

bnf446.32 bsb4610.200 hab179.332

Hieronymus, Epistulae, 4, 130. . AD DEMETRIADEM. <<<     >>> 132. AUGUSTINI AD HIERONYMUM. SEU LIBER DE SENTENTIA IACOBI.
monumenta.ch > Hieronymus > 131