monumenta.ch > Hieronymus > 128
Hieronymus, Epistulae, 4, 127. AD PRINCIPIAM VIRGINEM, SIVE MARCELLAE VIDUAE EPITAPHIUM. <<< >>> 129. AD DARDANUM .
128. AD GAUDENTIUM. [De Pacatulae infantulae educatione.] HIDE APPARATUS
1 Causa difficilis, parvulae scribere, quae non intelligit quid loquaris: cuius animum nescias: de cuius voluntate periculose promittas; ut secundum praeclari Oratoris exodium, spes in ea magis laudanda sit, quam res. Quid enim horteris ad continentiam, quae placentas desiderat? quae in sinu matris garrula voce balbutit? cui dulciora sunt mella, quam verba? Audiat profunda Apostoli, quae anilibus magis fabulis delectatur? Prophetarum aenigmata sentiat, quam tristior gerulae vultus exagitat? Evangelii intelligat maiestatem, ad cuius fulgura omnis mortalium sensus hebetatur? Ut parenti subiiciatur horter, quae manu tenera ridentem verberat matrem? Itaque Pacatula nostra hoc epistulium post lectura suscipiat. Interim, modo litterarum elementa cognoscat, iungat syllabas, discat nomina, verba consociet: atque ut voce tinnula ista meditetur, proponantur ei crustula: mulsa praemia, et quidquid gustu suave est: quod vernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet. Interim et tenero tentet pollice fila ducere: rumpat saepe stamina, ut aliquando non rumpat: post laborem lusibus gestiat: de matris pendeat collo: rapiat oscula propinquorum: Psalmos mercede decantet: amet quod cogitur discere, ut non opus sit, sed delectatio, non necessitas, sed voluntas. 2 Solent quaedam, cum futuram virginem spoponderint, pulla tunica eam induere, et furvo [al. fulvo] operire pallio, auferre linteamina: nihil in collo, nihil in capite auri sinere: revera bono consilio, ne habere discat in tenero, quod postea ponere compellatur. Aliis vero e contra videtur. Quid enim, aiunt, si ipsa non habuerit, habentes alias non videbit? φιλόκοσμον genus femineum est; multasque etiam insignis pudicitiae, quamvis nulli virorum, tamen sibi scimus libenter ornari. Quin potius habendo satietur; et cernat laudari alias, quae ista non habeant. Meliusque est, ut satiata contemnat, quam non habendo, habere desideret. Tale vero quid et Israelitico fecisse populo Dominum, ut cupientibus aegyptias carnes, usque ad nauseam, et vomitum praeberet examina coturnicum: multosque saeculi prius homines, facilius carere experta corporis voluptate, quam eos qui a pueritia libidinem nesciant. Ab alii enim nota calcari, ab aliis ignota appeti. Illos vitare poenitendo suavitatis insidias, quas fugerunt: hos carnis illecebras, dulci titillatione corporis blandientes dum mella putant, venena noxia reperire. Mel enim distillare labia meretricis ; quod ad tempus impinguat vescentium fauces, et postea felle amarius invenitur. Unde et in Domini sacrificiis mel non offerunt, ceraque contempta, quae mellis hospitium est, oleum accenditur in templo Dei ; quod de amaritudine exprimitur olivarum. Pascha quoque cum amaritudinibus comedi in azymis sinceritatis et veritatis : quas qui habuerit, in saeculo persecutionem sustinebit. Unde et Propheta mystice cantat: Sedebam solus, quia amaritudine repletus sum . 3 Quid igitur? luxuriandum est in adolescentia, ut postea luxuria fortius contemnatur? Absit vero, inquiunt, Unusquisque enim in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat . Circumcisus quis, id est, virgo vocatus est, non adducat praeputium, hoc est non quaerat pelliceas tunicas nuptiarum, quibus Adam eiectus de paradiso virginitatis, indutus est. In praeputio quis vocatus est, hoc est, habens uxorem, et matrimonii pelle circumdatus, non quaerat virginitatis, et aeternae pudicitiae nuditatem, quam semel habere desivit; sed utatur vase suo in sanctificatione et pudicitia , bibatque de fontibus suis, et non quaerat cisternas luparum dissipatas, quae purissimas aquas pudicitiae continere non possunt . Unde et idem Paulus in eodem capitulo, de virginitate, et nuptiis disputans, servos carnis vocat in matrimonio constitutos: liberos eos, qui absque iugo nuptiarum, tota Domino serviunt libertate. Quod loquimur, non in universum loquimur, sed in parte tractamus: nec de omnibus, sed de quibusdam dicimus. Ad utrumque enim sexum, non solum ad vas infirmum, noster sermo dirigitur. Virgo es, quid te mulieris delectat societas? quid fragilem, et sutilem ratem magnis committis fluctibus, et grande periculum navigationis incertae securus ascendis? Nescis quid desideres, et tamen sic ei iungeris, quasi aut ante desideraveris, aut (ut levissime dicam) postea desideraturus sis. Sed ad ministerium iste sexus est aptior. Elige ergo anum deformem, elige probatae in Domino continentiae. Quid te adolescentula, quid pulchra, quid luxuriosa delectat? Uteris balneis, cute nitida, rubicundis genis incedis, carnibus vesceris, affluis divitiis, pretiosa veste circumdaris, et iuxta serpentem mortiferum secure dormire te credis? At non habitas in eodem hospitio. In nocte dumtaxat. Caeterum totos dies in huius confabulatione consumis. Quare solus cum sola, et non cum arbitris sedes, ut cum ipse non pecces, aliis peccare videaris: ut exemplo sis miseris, qui nominis tui auctoritate delinquant? Tu quoque virgo, vel vidua, cur tam longo sermone viri retineris? cur cum solo relicta non metuis? Saltem alvi te, vessicae cogat necessitas, ut exeas foras, ut deseras in hac re eum, cum quo licentius, quam cum germano: multo inverecundius, quam cum marito egisti. Sed de Scripturis sanctis aliquid interrogas: Interroga publice; audiant pedissequae, audiant comites tuae. Omne quod manifestatur, lux est . BONUS SERMO secreta non quaerit, quin potius delectatur laudibus suis et testimonio plurimorum. Magister egregius contemnit viros, despicit fratres, et in unius mulierculae secreta eruditione desudat. 4 Declinavi parumper de mea disputatione, aliorum occasione; et dum infantem Pacatulam instituo, imo et nutrio, multarum subito mihi male pacatarum bella suscepi. Revertar ad propositum: Sexus femineus suo iungatur sexui: nesciat, imo timeat cum pueris ludere. Nullum impudicum verbum noverit; et si forte in tumultu familiae discurrentis aliquid audiat, non intelligat. Matris nutum pro verbis ac monitis, et pro imperio habeat. Amet ut parentem, subiiciatur ut dominae, timeat ut magistram. Cum autem virgunculam rudem et edentulam, septimus aetatis annus exceperit, et ceperit erubescere, scire quid taceat, dubitare quid dicat: discat memoriter Psalterium, et usque ad annos pubertatis, libros Salomonis: Evangelia, Apostolos, et Prophetas sui cordis thesaurum faciat. Nec liberius procedat ad publicum, nec semper ecclesiarum quaerat celebritatem. In cubiculo suo totas delicias habeat. Nunquam iuvenculos, nunquam cincinnatos videat, vocis dulcedines per aurem animam vulnerantes, puellarumque lascivia repellantur. Quae quanto licentius adeunt, tanto difficilius evitantur: et quod didicerunt, secreto docent, inclusamque Danaen vulgi sermonibus violant. Sit ei magistra comes, paedagoga custos: non multo vino dedita: non, iuxta Apostolum, otiosa atque verbosa; sed sobria, gravis, lanifica, et ea tantum loquens, quae animum puellarem ad virtutem instituant. Ut enim aqua in areola digitum sequitur praecedentem, ita aetas mollis, et tenera in utramque partem flexibilis est, et quocumque duxeris, trahitur. Solent lascivi et comptuli iuvenes blandimentis, affabilitate, munusculis, aditum sibi per nutrices aut alumnas quaerere; et cum clementer intraverint, de scintillis incendia concitare, paulatimque proficere ad impudentiam: et nequaquam posse prohiberi, illo in se versiculo comprobato: Aegre reprehendas, quod sinis consuescere. Pudet dicere: et tamen dicendum est: Nobiles feminae, quae nobiliores habuere neglectui procos, vilissimae conditionis hominibus, et servulis copulantur; ac sub nomine religionis, et umbra continentiae, interdum deserunt viros, Helenae sequuntur Alexandros, nec Menelaos pertimescunt. Videntur haec, plaguntur, et non vindicantur: quia multitudo peccantium peccandi licentiam subministrat. 5 Proh nefas, orbis terrarum ruit, in nobis peccata non ruunt. Urbs inclyta et Romani imperii caput, uno hausta est incendio. Nulla est regio, quae non exules Romanos habeat. In cineres ac favillas sacrae quondam Ecclesiae conciderunt, et tamen studemus avaritiae. VIVIMUS QUASI altera die morituri, et aedificamus quasi semper in hoc saeculo victuri. Auro parietes, auro laquearia, auro fulgent capita columnarum, et nudus atque esuriens ante fores nostras Christus in paupere moritur. Legimus Aaron Pontificem isse obviam furentibus flammis, et accenso thuribulo, Dei iram cohibuisse . Stetit inter mortem, et vitam Sacerdos magnus, nec ultra vestigia eius ignis procedere ausus est. Moysi loquitur Deus: Dimitte me, et delebo populum istum . Quando dicit: dimitte me, ostendit se teneri posse, ne faciat quod minatus est, Dei enim potentiam servi preces impediebant. Quis putas ille sub coelo est, qui nunc irae Dei possit occurrere? qui obviare flammis? et cum Apostolo dicere, Optabam ego anathema esse pro fratribus meis ? Pereunt cum pastoribus greges, quia sicut populus, sic Sacerdos. Moyses compassionis loquebatur affectu: Si dimittis populo huic, dimitte: sin autem, dele me de libro tuo [. 32]. Vult perire cum pereuntibus, nec propria salute contentus est. Gloria quippe regis, multitudo populi . His Pacatula nostra nata est temporibus. Inter haec crepundia primam carpit aetatem, ante lacrymas scitura, quam risum; prius fletum sensura, quam gaudium. Necdum introitus, iam exitus. Talem semper putet fuisse mundum. Nesciat praeterita, fugiat praesentia, futura desideret. Haec ut tumultuario sermone dictarem, et post neces amicorum, luctumque perpetuum, infanti senex longo postliminio scriberem, tua, Gaudenti frater, impulit caritas: maluique parum, quam nihil omnino poscenti dare: quia in altero voluntas oppressa luctu, in altero amicitiae dissimulatio est.
Hieronymus HOME
bnf446.32 bsb4610.200 hab179.332
Hieronymus, Epistulae, 4, 127. AD PRINCIPIAM VIRGINEM, SIVE MARCELLAE VIDUAE EPITAPHIUM. <<< >>> 129. AD DARDANUM .
monumenta.ch > Hieronymus > 128