monumenta.ch > Hieronymus > 127
Hieronymus, Epistulae, 4, 126. AD MARCELLINUM ET ANAPSYCHIAM. <<<     >>> 128. AD GAUDENTIUM.

127[Al. 16. Scripta an. 412.]. AD PRINCIPIAM VIRGINEM, SIVE MARCELLAE VIDUAE EPITAPHIUM. HIDE APPARATUS

1  [Laudat Marcellam primae nobilitatis mulierem, quae septimo a nuptiis mense viro orbata, deinde Cerealem Consulem, nuptias eius ambientem, reiecit, et Monachae vitam, prima nobilium feminarum ausa est Romae profiteri, multas ad idem institutum pertrahens: tum ab ipso Hieronymo divinas litteras diligentissime Romae didicit: absenti saepe scripsit; eiusque tandem opera factio Origenistarum, quae in urbe coeperat invalescere, prodita atque extincta est. Obiit paucis diebus post urbem a Gothis direptam.]
Saepe et multum flagitas, virgo Christi Principia, ut memoriam sanctae feminae [Illam unicum viduitatis, et Romanae sanctitatis exemplar vocat in Prooemio in Epist. ad Ephes. et Praefat. in Daniel. Consobrinam Pammachio dicit Epist. 48. ad eumdem; tum Praefat. in Epist. ad Galatas, et Praefat. comment. in Ezechielem impense laudat.] Marcellae litteris recolam, et bonum quo diu fruiti sumus, etiam caeteris noscendum, imitandumque describam. Satisque doleo, quod hortaris sponte currentem, et me arbitraris indigere precibus, qui ne tibi quidem in eius dilectione concedam: multoque plus accipiam, quam tribuam beneficii tantarum recordatione virtutum. Nam ut hucusque reticerem, et biennium praeterirem silentio, non fuit dissimulationis, ut male existimas, sed tristitiae incredibilis, quae ita meum oppressit animum, ut melius iudicarem tacere impraesentiarum, quam nihil dignum illius laudibus dicere. Neque vero Marcellam tuam, imo meam, et ut verius loquar, nostram, omniumque Sanctorum, et propriae Romanae urbis inclytum decus institutis rhetorum praedicabo; ut exponam illustrem familiam, alti sanguinis decus, et stemmata per [Victorius per Proconsules. Sunt vero ipsae Consulares trabeae in familia Marcellae notissimae.] Consules et Praefectos Praetorio decurrentia. Nihil in illa laudabo, nisi quod proprium est, et eo nobilius, quod, opibus et nobilitate contempta, facta est paupertate et humilitate nobilior. 2  Orba [al. orbata] patris morte: viro quoque post nuptias septimo mense privata est. Cumque eam [Neratius Cerealis qui cum Datiano Consul fuit anno 358. non ut Baronio visum est, Iustini frater, sed Gallae, quae Galli Caesaris mater fuit. Unde vetus auctor epistolae ad Marcellam ut adversa toleret, quam postremo tomo exhibemus, se eam vidisse dicit eo tempore, quae eius domum Regalii affinitas ambiebat. Vide Ammianum lib. XIV. cap. XI.] Cerealis (cuius clarum inter Consules nomen est) propter aetatem et antiquitatem familiae, et insignem (quod maxime viris placere consuevit) decorem corporis, ac morum temperantiam ambitiosius peteret, suasque longaevus polliceretur divitias, et non quasi in uxorem, sed quasi in filiam vellet donationem transfundere: Albinaque mater tam clarum praesidium viduatae domus ultro appeteret, illa respondit: Si vellem nubere, et non me cuperem aeternae pudicitiae dedicare, utique maritum quaererem, non haereditatem. Illoque mandante, posse et senes diu vivere, et iuvenes cito mori, eleganter lusit: Iuvenis quidem potest cito mori; sed senex diu vivere non potest. Qua sententia repudiatus, exemplo caeteris fuit, ut eius nuptias desperarent. Legimus in Evangelio secundum Lucam: Et erat Anna Prophetissa filia Phanuelis de tribu Aser: Et haec provectae aetatis in diebus plurimis. Vixeratque cum viro suo annis septem a virginitate sua, et erat vidua annis octoginta quatuor, nec recedebat de Templo: ieiuniisque et obsecrationibus Domino serviens nocte ac die [Luc. 2. 36][. 37]. Nec mirum, si videre meruit Salvatorem, quem tanto labore quaerebat. Conferamus septem annos, septem mensibus: sperare Christum, et tenere: natum confiteri, et in crucifixum credere, parvulum non negare, et virum gaudere regnantem. Non facio ullam inter sanctas feminas differentiam, quod nonnulli inter sanctos viros et Ecclesiarum principes stulte facere consueverunt: sed illo tendit assertio, ut quarum unus est labor, unum et praemium sit. 3  Difficile est in maledica civitate, et in urbe, in qua orbis quondam populus fuit, palmaque vitiorum, si honestis detraherent, et pura ac munda macularent, non aliquam sinistri rumoris fabulam contrahere. Unde quasi rem difficillimam, et pene impossibilem optat Propheta, potiusquam praesumit, dicens: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini [Psal. 118. 1]. Immaculatos in via huius saeculi appellat, quos nulla obscoeni rumoris aura macularit: qui opprobrium non acceperint adversus proximos suos. De quibus Salvator in Evangelio: Esto, inquit, benevolus, sive bene sentiens, de adversario tuo, dum es in via cum illo [Matth. 5. 25]. Quis unquam de hac muliere, quod displiceret, audivit, ut crederet? quis credidit, ut non magis se ipsum malignitatis et infamiae condemnaret? Ab hac primum confusa gentilitas est, dum omnibus patuit quae esset viduitas Christiana, quam et conscientia et habitu promittebat. Illae enim solent purpurisso et cerussa ora depingere, sericis nitere vestibus, splendere gemmis, aurum portare cervicibus, et auribus perforatis, [Tertullianus lib. de Resurrectione carnis vocat Rubentis maris grana candentia. At mox Victor. et Bollandus, fragrare musco mure, quod ille nomen additum putat, ut a musco, saxis, arboribusque adhaerente internosceretur; revera tamen heic vacat. In Iovinian. lib. 2. Muscus et peregrini muris pellicula.] Rubri maris pretiosissima grana suspendere, fragrare mure, maritos ita plangere, ut tandem dominatu eorum se caruisse laetentur, quaerantque alios: non quibus iuxta Dei sententiam serviant, sed quibus imperent. Unde et pauperes eligunt, ut nomen tantum virorum habere videantur, qui patienter rivales sustineant; si mussitaverint, illico proiiciendi. Nostra vidua talibus usa est vestibus, quibus arceret frigus, non membra nudaret: aurum usque ad annuli signaculum repudians, et magis in ventribus egenorum, quam in marsupiis recondens. Nusquam sine matre: nullum Clericorum, aut Monachorum (quod amplae domus interdum exigebat necessitas) vidit absque arbitris. Semper in comitatu suo virgines, ac viduas, et ipsas graves feminas habuit: sciens ex lascivia puellarum saepe de dominarum moribus iudicari; et qualis quaeque sit, talium consortio delectari. 4  Divinarum Scripturarum ardor erat incredibilis, semperque cantabat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi [Psal. 118. 11], Et illud de perfecto viro; Et in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte [Psal. 1. 2]. Meditationem legis non in replicando quae scripta sunt, ut Iudaeorum existimant Pharisaei; sed in opere intelligens, iuxta illud Apostolicum: Sive comeditis, sive bibitis, sive quid agitis; omnia in gloriam Domini facientes [1. Cor. 10]. Et Prophetae verba dicentis: A mandatis tuis intellexi [Psal. 118. 104]: ut postquam mandata complesset, tunc se sciret mereri intelligentiam Scripturarum. Quod et alibi legimus: Quia coepit Iesus facere et docere [Act. 1. 1]. ERUBESCIT enim quamvis praeclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia; frustraque eius lingua praedicat paupertatem, et docet eleemosynas, qui Croesi divitiis tumet; vilique opertus pallio, pugnat contra tineas vestium sericarum. [Al. moderata ieiunia, aut moderata ei, etc.] Illi erant moderata ieiunia, carnium abstinentia, vini odor magis, quam gustus, propter stomachum et frequentes infirmitates [1. Tim. 5]. Raro procedebat ad publicum, et maxime nobilium matronarum vitabat domos, ne cogeretur videre quod contempserat. Apostolorum et Martyrum basilicas secretis celebrans orationibus, et quae populorum frequentiam declinarent. Matri in tantum obediens, ut interdum faceret, quod nolebat. Nam cum illa suum negligeret sanguinem, et absque filiis et nepotibus, vellet in fratris liberos universa conferre: ista pauperes eligebat, et tamen matri contraire non poterat: monilia, et quidquid supellectilis fuit, divitibus peritura concedens, magisque volens pecuniam perdere, quam parentis animum contristare. 5  Nulla eo tempore nobilium feminarum noverat Romae propositum Monachorum, nec audebat propter rei novitatem, ignominiosum, ut tunc putabatur, [Vetusta exemplaria adnotat Gravius in hanc lectionem consentire, ut tunc putabatur, velatae nomen assumere, quae tamen haud placet.] et vile in populis nomen assumere. Haec ab Alexandrinis [Victorius, Haec ab Alexandrinis prius sacerdotibus. Cum primum nempe Athanasius Romam venit circ. an. 340. eratque Petrus, quem subdit, Alexandrinae Ecclesiae Presbyter, qui et Athanasio in Episcopatu successit. Hunc, qui an. 373. vel 374. Romae fuit, monasticae vitae praeceptorem verosimilius habuit Marcella, eiusque instituta secuta est, cum antea ab Athanasio, de ore tantum, exempla monachorum potuerit didicisse. Caeterum etiam Augustinus lib. de Moribus Ecclesiae cap. 33. «Romae plura monasteria cognovit, in quibus singuli gravitate, atque prudentia, et divina scientia pollentes, caeteris secum habitantibus, praeerant Christiana caritate, sanctitate, et libertate viventibus.»] Sacerdotibus, Papaque Athanasio, et postea Petro, qui persecutionem Arianae haereseos declinantes, quasi ad tutissimum communionis suae portum Romam confugerant, vitam beati Antonii adhuc tunc viventis, monasteriorumque in Thebaide, Pachomii, et virginum ac viduarum didicit disciplinam. Nec erubuit profiteri, quod Christo placere cognoverat. Hanc multos post annos imitata est Sophronia [al. Sophronium], et aliae: quibus rectissime illud Ennianum aptari potest: [Ennius in fragmentis quae supersunt Medeae. Sunt autem ista Nutricis verba summopere optantis, ne unquam ad Cholchidos sinus Argonautae appulissent. Utinam ne in nemore Pelio securibus Caesa cecidisset abiegna ad terram trabes; Neve inde navis inchoandae exordium Cepisset, quae nunc nominatur nomine Argo, qua vectei Argivei delectei virei, etc. Sed prima verba Utinam ne in nemore Pelio, licet non perfecto sensu, in Proverbium evasere; quo usi Cicero de Finibus 1. et Orat. pro Celio, Quintilianus. l. 5. aliique, ut damni alicuius causam deplorarent. Quod autem Sophroniae aliisque in Romano monasterio Ennianum istud aptari posse dicat Hier. omnino aut vitia quaedam tum temporis irrepserant, aut ab illis aptari posse dicit, quibus monachorum instituta sordebant; nisi si mavis, rectissime aptari proverbium, sed alio et contrario sensu.] Utinam ne in nemore Pelio. Huius amicitiis fruita est Paula venerabilis. In huius cubiculo nutrita Eustochium, virginitatis decus: ut facilis aestimatio sit, qualis magistra, ubi tales discipulae. Rideat forsan infidelis lector, me in muliercularum laudibus immorari, qui, si recordetur sanctas feminas, comites Domini Salvatoris, quae ministrabant ei de sua substantia, et tres Marias stantes ante crucem, Mariamque proprie Magdalenen, quae ob sedulitatem et ardorem fidei, turritae nomen accepit, et prima ante Apostolos, Christum videre meruit resurgentem, se potius superbiae, quam nos condemnabit ineptiarum: QUI VIRTUTES non sexu, sed animo iudicamus; contemptaeque nobilitatis ac divitiarum maiorem gloriam ducimus. Unde et Iesus Ioannem Evangelistam amabat plurimum: qui [Sunt quibus haec minime probetur de Ioannis nobilitate sententia, quam haud scio praeter Hieronymum, an apud alium probatum auctorem inveneris. Occasionem, ut vides, fecit illi comminiscendae ex eius Evang. c. 18. v. 15. locus: Discipulus autem ille erat notus Pontifici, et introivit, etc. quod quidem de semetipso dictum a Ioanne, alii post Chrysostomum interpretantur: plerique autem recentiores negant. Et Nonnus, ut ipsum Evangelistam designari sentiat, quod tamen Pontifici notus esset, non generis eius nobilitati, sed illi ipsi Piscatoris arti tribuit, alii Legis in eo peritiam causantur, quae haud probabiliores coniecturae sunt.] propter generis nobilitatem erat notus Pontifici, et Iudaeorum insidias non timebat: in tantum, ut Petrum introduceret in atrium, et staret solus Apostolorum ante crucem: matremque Salvatoris in [Non pauci Mss. codices in suam id est matrem, iuxta Vulgatam editionem, sed verius plerique alii iuxta Graecum εἰς τὰ ἵδια, in sua, id est inter proprias res; quaeque ad se spectant.] sua reciperet; ET HAEREDITATEM virginis Domini, virginem matrem filius virgo susciperet. 6  Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante se vetulam cerneret, quam adolescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui Philosophiam meditationem mortis esse dixit. Unde et noster Apostolus: Quotidie, inquit, morior propter vestram salutem [1. Cor. 15. 31]. Et Dominus, [Refert Victorius putare aliquos, sed falso, haec verba iuxta antiqua exemplaria transposita heic esse, et praeponi debere his et Dominus, ut referantur ad superiorem locum Pauli, quem Hier. aliter quam vulgatum esset apud Graecos eo tempore, citaverit; hodierna quippe exemplaria pro salute habent καύχησιν, gloriam. Ut minime arrideat haec coniectura, vide quae in superiori epistola ad Rusticum num. 19. nota d observamus.] iuxta antiqua exemplaria: Nisi quis tulerit crucem suam quotidie, et secutus fuerit me, non potest meus esse discipulus [Luc. 14. 27.] Multoque ante per Prophetam Spiritus Sanctus: Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis [Rom. 8 36]. Et post multas aetates illa sententia: Memento semper diem mortis, et nunquam peccabis [Eccli. 7]. Disertissimique praeceptum [Ex Persii Satyr. 5. Sed vitiose Martian. laeti legerat, et paulo post se voculam ante hostiam omisit.] Satyrici: Vive memor lethi, fugit hora, hoc quod loquor, inde est. Sic ergo (ut dicere coeperamus) aetatem duxit, et vixit, ut semper se crederet esse morituram. Sic induta est vestibus, ut meminisset sepulcri, offerens se hostiam rationabilem, vivam, placentem Deo. 7  Denique cum et me Romam cum sanctis Pontificibus, Paulino et Epiphanio, Ecclesiastica [Ad sedandum Antiochenum schisma.] traxisset necessitas (quorum alter Antiochenam Syriae, alter Salaminiam Cypri rexit Ecclesiam) et verecunde nobilium feminarum oculos declinarem, ita egit secundum Apostolum, importune, opportune [2. Tim. 4], ut pudorem meum sua superaret industria. Et quia alicuius tunc nominis esse existimabar super studio Scripturarum, nunquam convenit, quin de Scripturis aliquid interrogaret: nec ut statim [al. nec statim] acquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones; non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intelligebat. Quid in illa virtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis invenerim, vereor dicere, ne fidem credulitatis excedam, et tibi maiorem dolorem incutiam, recordanti quanto bono carueris. Hoc solum dicam, quod quidquid in nobis longo fuit studio congregatum, et meditatione diuturna, quasi in naturam versum; hoc illa libavit, hoc didicit, atque possedit: ita ut post profectionem nostram, si de aliquo testimonio Scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur. Et quia valde prudens erat, et noverat illud, quod appellant Philosophi τὸ πρέπον id est, decere quod facias: sic ad interrogata respondebat, ut etiam sua, non sua diceret, sed vel mea, vel cuiuslibet alterius, ut in eo ipso quod docebat, se discipulam fateretur. Sciebat enim dictum ab Apostolo: Docere autem mulieri non permitto [In antiquiori cod. ad hunc modum legi, et sequentem periodum iungi testatur Gravius: «Ne virili ergo sexui, et interdum Sacerdotibus de obscuris et ambiguis sciscitantibus, facere videretur iniuriam, in nostrum locum eos statim ire suasit. Audivimus te,» etc. quae minime quidem probatur nobis, sed expendenda tamen diligentius est lectio.][1. Tim. 2. 2]; ne virili sexui, et interdum Sacerdotibus, de obscuris et ambiguis sciscitantibus, facere videretur iniuriam. 8  In nostrum locum statim audivimus te illius adhaesisse consortio, et nunquam ab illa ne transversum quidem unguem, ut dicitur, recessisse. Eadem domo, [Quaedam exemplaria, quae Victorius consuluit, habent, eodem cubili usam, et alia, eodem cubiculo, uno cubili usam.] eodem cubiculo usam, ut omnibus in urbe clarissima notum fieret, et te matrem, et illam filiam reperisse. Suburbanus ager vobis pro monasterio fuit, et rus electum pro solitudine. Multoque ita vixistis tempore, ut ex imitatione vestri, [Victorius mavult, et conversione. Quod Bollandus sequitur.] conversatione multarum gauderemus Romam factam Ierosolymam. Crebra virginum monasteria, monachorum innumerabilis multitudo; ut pro frequentia servientium Deo, quod prius ignominiae fuerat, esset postea gloriae. Interim absentiam nostri mutuis solabamur alloquiis, et quod carne non poteramus, spiritu reddebamus. Semper obviare epistulis, superare officiis, salutationibus praevenire. Non multum perdebat absentia, quae iugibus sibi litteris iungebatur. 9  In hac tranquillitate, et Domini servitute, haeretica in his provinciis exorta tempestas, cuncta turbavit; et in tantam rabiem concitata est, ut nec sibi, nec ulli bonorum parceret. Et quasi parum esset, hic universa movisse, [Ruffini Romam appulsum notat, de quo iterum Apol. 2.] navem plenam blasphemiarum Romano intulit portui. Invenitque protinus patella operculum, et Romanae fidei purissimum fontem, lutosa coeno permiscuere vestigia. Nec mirum si in plateis, et in foro rerum venalium, fictus ariolus stultorum verberet [Reatinus editor Nares legit, atque alibi ipse Benedictinus Apol. 1. c. 4. Credo equidem fictus ariolus aut circulator, ad movendum populo risum, stulti alicuius nates percutiebat, cui etiam interdum, si mordere vellet, obtorto fuste dentes quatiebat. Simile quidpiam invenire est apud Lucinianum de morte Peregrini, παίων καὶ παιόμενος νάρθηκι εἰς τὰς πυγὰς, καὶ ἄλλὰ πολλὰ νεανικώτερα θαυματοποιῶν.] nates, et obtorto fuste dentes mordentium quatiat: cum venenata spurcaque doctrina Romae invenerit quos induceret. Tunc librorum περὶ ἀρχῶν infamis interpretatio: tunc discipulus ὄλβιος,[Macarium innuit Ruffini discipulum, quod nomen synonymum Graece est huic ὅλβιος, beatus, ei quippe interpretationem libri περὶ ἀρχῶν, Ruffinus inscripserat.] vere nominis sui, si in talem magistrum non impegisset. Tunc nostrorum [Legerat Victorius in suis Mss. διδακτικῶν contradictio, eamque lectionem secutus, alia exemplaria invenisse dicit, quae pro latina voce, contradictio, legerent Graece, ἀντίφασις. Recte Martian. emendavit, διάλυτος.] διάλυτος contradictio, et [Fortasse Romanos Clericos hoc innuit nomine. Confer Praefat. ad lib. Didymi de Sp. Sancto.] Pharisaeorum turbata est schola. Tunc sancta Marcella, quae diu se cohibuerat, ne per aemulationem quippiam facere videretur, postquam sensit fidem apostolico ore laudatam [Rom. 1. 18], in plerisque violari, ita ut sacerdotes quoque, et nonnullos monachorum, maximeque saeculi homines, in assensum sui traheret; ac simplicitati illuderet Episcopi [Siricius. Vid. l. 3. Apolog.], qui de suo ingenio caeteros aestimabat, publice restitit: malens Deo placere, quam hominibus. 10  Laudat Salvator in Evangelio villicum iniquitatis, quod contra dominum quidem fraudulenter, attamen pro se prudenter fecerit [Luc. 16. 10]. Cernentes haeretici de parva scintilla maxima incendia concitari; et suppositam dudum flammam iam ad culmina pervenisse; nec posse latere, quod multos deceperat, petunt, et impetrant ecclesiasticas epistulas: ut communicantes Ecclesiae discessisse viderentur. Non multum tempus in medio, succedit in pontificatum vir insignis Anastasius, quem [Triennio enim, et paucis diebus Romanam sedem obtinuit, et orbis caput, id est Roma sub eius successore Innocentio, truncatum est, sive illa a Gothis capta.] diu Roma habere non meruit, ne orbis caput sub tali episcopo truncaretur. Imo idcirco raptus atque translatus est, ne semel latam sententiam, precibus suis flectere conaretur: dicente Domino ad Ieremiam: Ne oraveris pro populo isto, neque depreceris in bonum. Quia si ieiunaverint, non exaudiam preces eorum. Et si holocausta et victimas obtulerint, non suscipiam eas. In gladio enim et fame, et pestilentia ego consumam eos [Ierem. 14. 11][. 12]. Dicas, quid haec ad laudem Marcellae? Damnationis haereticorum haec fuit principium: dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi, et postea ab haeretico fuerant errore correpti: dum ostendit multitudinem deceptorum, dum impia περὶ ἀρχῶν ingerit volumina, quae emendata manu scorpii monstrabantur: dum acciti frequentibus litteris haeretici, ut se defenderent, venire non sunt ausi: tantaque vis conscientiae fuit, ut [Abest apud Victor. magis, qui pleonasmus est scriptoribus latinis haud insolens.] magis absentes [Hinc pro certo ponunt plerique, Ruffinum non modo accusatum, ac citatum Romam, sed etiam damnatum Anastasii papae sententia. Nam et lib. 2. Apolog. Ruffino easdem romani pontificis litteras ingerens S. Doctor, ut, inquit, si non vis audire fratrem, audias episcopum condemnantem. Sed haec ex aliis eiusdem Hieronymi testimoniis commode intelligi possunt, nimirum eatenus dixisse damnatum, quatenus damnato Origene, condemnati censerentur et hi qui erroribus iisdem implicabantur. Certe neque ipsa Anastasii epistola ad Io. Ierosolym. Ruffinum anathemate percellit, neque id aliis veterum monumentis proditum est: quin imo ille ad mortem usque amicitiam coluit sanctissimorum virorum Paulini Nolani, Chromatii Aquileiensis, Gaudentii Brixiani, aliorumque, quorum necessitudine uti eum potuisse minime par est credere, si damnationis vinculis fuit irretitus.] damnari, quam praesentes coargui maluerint. Huius tam gloriosae victoriae origo Marcella est: tuque caput horum et causa bonorum, scis me vera narrare: quae nosti, vix de multis pauca me dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio; et videar apud malevolos sub occasione laudis alterius, stomachum meum digerere. Pergam ad reliqua. 11  De Occidentis partibus ad Orientem turbo transgressus, minitabatur plurimis magna naufragia. Tunc impletum est: Putas veniens Filius hominis fidem inveniet super terram [Luc. 18. 8]? Refrigerata caritate multorum, pauci qui amabant fidei veritatem, nostro lateri iungebantur, quorum publice petebatur caput: contra quos opes omnes parabantur; ita ut [Ruffinumne, an Ioannem Ierosolym. sub Barnabae nomine intelligat, non est facile divinare. Certe carissimum olim amicum innuit, qui postea, ut Barnabas a Paulo separatus est; quod in primis Ruffino convenit. Tum intentatam sibi ab eo necem, quod item Ruffino aptatur, de quo in tertio suae Apologiae libro, minaris, inquit, interitum, nisi tacuero. Sed etiam Ioannes huiusmodi violentias Hieronymo intentaverat, ut ex libro ad Pammachium, et Epist. 82. ad Theophilum contra illum constat, quaeque infra subdit, ad eumdem optime referri possunt. Huetius Origenian. l. 2. sect. 2. Ioannem Chrysostomum sub Barnabae nomine obscure perstringi putat; quod nempe ille cum 50. Origenistas a Theophilo expulsos benigne excepisset, etiam auctoritate sua fovit apud Arcadium, et Eudoxiam, contra Theophili legatos, qui de calumnia convicti ac graviter caesi, detrusi sunt in carcerem, et paulo post in insulam Proconnesum deportati: quod a Palladio traditum est.] Barnabas quoque duceretur in illam simulationem, imo apertum parricidium, quod non viribus, sed voluntate commisit. Et ecce universa tempestas, Domino flante, deleta est, expletumque vaticinium prophetale: Auferes spiritum eorum et deficient, et in pulverem suum revertentur [Ps. 103. 29] In illa dic peribunt omnes cogitationes eorum [Ps. 145. 4]. Et illud Evangelicum: Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te: quae autem praeparasti, cuius erunt [Luc. 12. 20]? 12  Dum haec aguntur in Iebus [Ierusalem], terribilis de Occidente rumor affertur, obsideri Romam, [Nimirum anno 409. ab Alarico Gothorum rege, qui urbem invadere ac depopulari potuisset, immensa auri atque argenti vi salutem redemerat populus romanus. Sed anno insequenti cum oblatas ab eodem pacis conditiones respuisset Honorius, ille iterum obsedit Romam, et depopulatus est. Vide in hanc rem superiores epistolas 123. ad Ageruchiam, et 125. ad Rusticum, etc.] et auro salutem civium redimi, spoliatosque rursum circumdari, ut post substantiam, vitam quoque perderent. Haeret vox, et singultus intercipiunt verba dictantis. Capitur Urbs, quae totum cepit orbem: imo fame perit antequam gladio, et vix pauci qui caperentur, inventi sunt. Ad nefandos cibos erupit esurientium rabies, et sua invicem membra laniarunt, dum mater non parcit lactenti infantiae, et recipit [al. et suo recipit] utero, quem paulo ante effuderat. Nocte Moab capta est, nocte cecidit murus eius [Isai. 15. 1]. Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum. Posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam: posuerunt cadavera sanctorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes Sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem eorum tanquam aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret [Ps. 78. 1. et seqq.]. Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet, aut possit lacrymis aequare dolorem? Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos; Plurima, perque vias sparguntur inertia passim Corpora, perque domos, et plurima mortis imago. [VIRGIL. l. II. Aeneid.]13  Cum interim, ut in tanta confusione rerum, Marcellae quoque domum cruentus victor ingreditur. Sit mihi fas audita loqui [Ex VIRGIL. Aeneid. l. VI], imo a sanctis viris visa narrare, qui interfuere praesentes, qui te dicunt in periculo quoque ei fuisse sociatam. Intrepido vultu excepisse dicitur introgressos: cumque posceretur aurum, et defossas opes vili excusaret tunica, non tamen fecit fidem voluntariae paupertatis. Caesam fustibus flagellisque, aiunt non sensisse tormenta; sed hoc lacrymis, hoc pedibus eorum prostratam egisse, ne te a suo consortio separarent: ne sustineret adolescentia, quod senilis aetas timere non poterat. Christus dura corda mollivit, et inter cruentos gladios invenit locum pietas. Cumque et illam et te ad [Id scilicet Orosius tradit. l. 7. c. 39. praecepisse Alaricum, capta urbe, «ut si qui in sancta loca, praecipueque ad sanctorum apostolorum Petri, et Pauli basilicas confugissent, hos in primis inviolatos, securosque esse sinerent.» Et Sozomenus l. 9. c. 10. quamdam feminam narrat ad S. Petri basilicam, ut eius pudori parceretur, a milite fuisse perductam.] apostoli Pauli basilicam barbari deduxissent, ut vel salutem vobis ostenderent, vel sepulcrum; in tantam laetitiam dicitur erupisse, ut gratias ageret Deo, quod te integram sibi reservasset: quod pauperem illam non fecisset captivitas, sed invenisset: quod egeret quotidiano cibo: quod saturata Christo, non sentiret esuriem: quod et voce et opere loqueretur, Nuda exivi de utero matris meae, nuda et redeam. Sicut Domino visum est, ita et factum est. Sit nomen Domini benedictum [Iob. 1. 21]. 14  Post aliquot dies, sano, integro, vegetoque corpusculo, obdormivit in Domino: et te paupertatulae suae, imo per te pauperes reliquit haeredes, claudens oculos in manibus tuis, reddens spiritum in tuis osculis; dum inter lacrymas tuas illa [Martian. videret: perperam, nisi si typographi est mendum.] rideret conscientia vitae bonae, et praemiis futurorum. Haec tibi, Marcella venerabilis, et haec tibi Principia filia, una et brevi lucubratione dictavi, non eloquii venustate, sed voluntate in vos animi gratissimi, et Deo, et legentibus placere desiderans.
Hieronymus HOME

bnf446.32 bsb4610.200 hab179.332

Hieronymus, Epistulae, 4, 126. AD MARCELLINUM ET ANAPSYCHIAM. <<<     >>> 128. AD GAUDENTIUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 127