monumenta.ch > Hieronymus > 126
Hieronymus, Epistulae, 4, 125. AD RUSTICUM MONACHUM. <<<     >>> 127. AD PRINCIPIAM VIRGINEM, SIVE MARCELLAE VIDUAE EPITAPHIUM.

126[Al. 82. Scripta an. 411.]. AD [Marcellinus hic ille est Tribunus, ac Notarius ab Honorio in Africam missus, ut Collationis Carthaginiensis sequester esset, ac Iudex. Qui cum sententiam contra Donatistas dixisset, eorum contra se odio concitato, sub invidia tyrannidis Heraclianae ab haereticis innocens casus est, ut ipse Hieron. queritur in fine libri 3. adversus Pelagianos, in quem locum plura de illo congessimus.] MARCELLINUM ET ANAPSYCHIAM. HIDE APPARATUS

1  [Exponit diversas sententias de origine animae, hortans ut reliqua petant ab Augustino, et indicans quibus ipse sit occupatus studiis.]
Dominis vere sanctis atque omni officiorum caritate venerandis filiis MARCELLINO et ANAPSYCHIAE, HIERONYMUS in Christo salutem. Tandem ex Africa vestrae litteras unanimitatis accepi; et non me poenitet impudentiae, qua tacentibus vobis [Interciderunt huiusmodi epistolae, neque aetatem tulit illa Marcellini et Anapsychiae, cui nunc super animae statu respondet.] epistulas meas frequenter ingessi, ut rescriptum mererer, et vos esse sospites, non aliis nuntiantibus, sed vestro potissimum sermone cognoscerem. Super animae statu memini vestrae quaestiunculae, imo maxime ecclesiasticae quaestionis: Utrum lapsa de coelo sit, ut Pythagoras philosophus, omnesque Platonici, et Origenes putant: An a propria Dei substantia, ut Stoici, Manichaeus, et Hispana Priscilliani haeresis suspicantur: An in thesauro habeantur Dei, olim conditae, ut quidam [Puta Clementem Alexandrinum Stromatum lib. 2. et 3. Pierium quoque Alexandrinum, ut ex Photio cod. 119. compertum est. Nemesium lib. de Natura hominis c. 2 et 3. Nyssenum denique de Opificio hominis c. 28. ut plerosque alios omittamus. In eius sententia invidiam ipsum quoque Hieronymum ex aliquot Commentariorum eius ad Ephesios locis trahere conatur Ruffinus, cui ille reponit libro 2 et 3. Apologiae, atque ipsam criminationem retorquet; Vide Allatium in Notis ad Methodium p. 389. et seqq.] Ecclesiastici stulta persuasione confidunt: An quotidie a Deo fiant, et mittantur in corpora, secundum illud, quod in Evangelio scriptum est, Pater meus usque modo operatur, et ego operor [Ioan. 5. 17]: An certe ex traduce, ut Tertullianus, [Nemesius cap. 2. Apollinarius putat animos ab animis gigni, ut e corporibus corpora. Conferendus Athanasius de Incarnatione Christi contra eumdem Apollinarium; tum quae heic adnectitur Augustini Epistola 131. ad Hieronymum de Origine animae num. 1. et seqq.] Apollinaris, et maxima pars Occidentalium autumant; ut, quomodo corpus ex corpore, sic anima nascatur ex anima, et simili cum brutis animantibus conditione subsistat. Super quo quid mihi videretur [al. videatur], in opusculis contra Ruffinum scripsisse me novi, adversus eum [Illum. in sequent. tom. suo loco exhibebimus, cui statim initio Apologiae secundae Hier. respondet. Eius initium est, Audivi quosdam, etc.] libellum, quem sanctae memoriae Anastasio Episcopo Romanae Ecclesiae dedit [al. edidit]: in quo lubrica et subdola, imo stulta confessione, dum auditorum simplicitati illudere nititur, suae fidei, imo perfidiae illusit: quos libros reor sanctum parentem vestrum habere Oceanum. Olim enim editi sunt, multis Ruffini libris adversus calumnias respondentes. Certe habes ibi virum sanctum et eruditum Augustinum Episcopum, qui viva, ut aiunt, voce docere te poterit et suam, imo per se nostram explicare sententiam. 2  Ezechielis volumen olim aggredi volui, et sponsionem creberrimam studiosis lectoribus reddere; sed in ipso dictandi exordio ita animus meus Occidentalium provinciarum, et maxime urbis Romae [al. Romanae] vastatione confusus est, ut, iuxta vulgare proverbium, proprium quoque ignorarem vocabulum: diuque tacui, sciens tempus esse lacrymarum. Hoc autem anno cum tres explicassem libros, subitus impetus barbarorum, de quibus tuus dicit Virgilius, lateque vagantes Barcaei [Aeneid. 4], et sancta Scriptura de Ismahel, Contra faciem omnium fratrum suorum habitabit [Gen. 16. 12], sic Aegypti limitem, Palaestinae, Phoenicis, Syriae percurrit ad instar torrentis cuncta secum trahens, ut vix manus eorum misericordia Christi potuerimus evadere. Quod si, iuxta inclytum oratorem, silent inter arma leges (Cicero pro Milone), quanto magis studia Scripturarum? quae et librorum multitudine, et silentio, ac librariorum sedulitate, quodque proprium est, securitate et otio dictantium indigent. Duos itaque libros misi sanctae filiae meae [Haec eadem atque illa videam, ad quam scribit Augustinus Epist. 267. alia utique ab illa, ad quam Noster Epistolas illas dedit de Veste Sacerdotali, et de mansionibus. Et mirum tamen huius Fabiolae pernecessarium Oceanum in subsequenti huius Epistolae numero memorari.] Fabiolae, quorum exempla [al. exemplaria] si volueris, ab ipsa poteris mutuari. Pro angustia quippe temporis alios describere non potui: quos cum legeris et vestibula videris, facilis coniectura erit, qualis ipsa sit futura domus. Sed credo in Dei misericordia, qui nos adiuvit in difficillimo principio supradicti operis, quod ipse adiuvet et in penultimis Prophetae partibus, in quibus Gog et Magog bella narrantur: et in extremis, in quibus sacratissimi et inexplicabilis templi aedificatio, varietas, mensuraque describitur. 3  Sanctus frater noster Oceanus, cui vos cupitis commendari, tantus et talis est, et sic eruditus in Lege Domini, ut, absque nostro rogatu, instruere [al. instituere] vos possit, et nostram super cunctis quaestionibus Scripturarum pro modulo communis ingenii explicare sententiam. Incolumes vos et prolixa aetate florentes Christus Deus noster tueatur omnipotens, Domini vere sancti.
Hieronymus HOME

bnf446.32 bsb4610.200 hab179.332