monumenta.ch > Hieronymus > 124
Hieronymus, Epistulae, 4, 123 AD AGERUCHIAM . <<< >>> 125. AD RUSTICUM MONACHUM.
124. AD AVITUM . [Quid cavendum in Libris] περὶ ἀρχῶν. HIDE APPARATUS
1 Ante annos circiter decem, sanctus vir Pammachius ad me cuiusdam schedulas misit, quae Origenis περὶ ἀρχῶν interpretata volumina continerent, imo vitiata; hoc magnopere postulans, ut Graecam veritatem Latina servaret translatio, et in utramque partem seu bene, seu male dixisset ille, qui scripsit, absque interpretis patrocinio, Romana lingua cognosceret. Feci ut voluit, misique ei libros, quos cum legisset, exhorruit, et reclusit scrinio, ne prolati in vulgus, multorum animos vulnerarent. A quodam fratre qui habebat zelum Dei, sed non secundum scientiam, rogatus ut traderet ad legendum, quasi statim reddituro, propter angustiam temporis, fraudem non potuit suspicari. Qui acceperat legendos, adhibitis notariis opus omne descripsit, et multo celerius quam promiserat, codicem reddidit. Eademque temeritate, et (ut levius dicam) ineptia, quod male surripuerat, peius aliis credidit. Et quia difficile grandes libri de rebus mysticis disputantes, notarum possunt servare compendia, praesertim qui furtim celeriterque dictantur; ita in illis confusa sunt omnia, ut et ordine in plerisque, et sensu careant. Quamobrem petis, Avite carissime, ut ipsum ad te exemplar dirigam, quod a me olim translatum, et nulli alii traditum, a supradicto fratre perverse editum est. 2 Accipe igitur quod petisti: sed ita, ut scias detestanda tibi in eis esse quam plurima, et iuxta sermonem Domini, inter scorpiones, et colubros incedendum , ut est illud statim in primo volumine: Christum Filium Dei non natum esse, sed factum: Deum Patrem per naturam invisibilem, etiam a Filio non videri. Filium, qui sit imago invisibilis Patris, comparatum Patri, non esse veritatem: apud nos autem qui Dei omnipotentis non possumus recipere veritatem, imaginariam veritatem videri; ut maiestas ac magnitudo maioris, quodammodo circumscripta sentiatur in Filio. Deum Patrem esse lumen incomprehensibile. Christum collatione Patris, splendorem esse perparvum, qui apud nos pro imbecillitate nostra magnus esse videatur. Duarum statuarum maioris, et parvulae; unius, quae mundum impleat, et magnitudine sua quodammodo invisibilis sit, et alterius, quae sub oculos cadat, ponit exemplum: priori Patrem, posteriori Filium comparans. Deum Patrem omnipotentem appellat bonum, et perfectae bonitatis. Filium non esse bonum, sed auram quamdam, et imaginem bonitatis; ut non dicatur absolute bonus, sed cum additamento, pastor bonus, et caetera. Tertium dignitate, et honore post Patrem, et Filium, asserit Spiritum Sanctum. De quo cum ignorare se dicat, utrum factus sit, an infectus, in posterioribus quid de eo sentiret, expressit: nihil absque solo Deo Patre infectum esse confirmans. Filium quoque minorem Patre, eo quod secundus ab illo sit, et Spiritum Sanctum inferiorem Filio, in sanctis quibusque versari. Atque hoc ordine maiorem Patris fortitudinem esse, quam Filii, et Spiritus Sancti. Et rursum maiorem Filii fortitudinem esse, quam Spiritus Sancti, et consequenter ipsius Sancti Spiritus maiorem esse virtutem caeteris, quae sancta dicuntur. 3 Cumque venisset ad rationales creaturas, et dixisset eas per negligentiam [al. negligentias] ad terrena corpora esse delapsas, etiam hoc addidit: Grandis negligentiae atque desidiae est, in tantum unumquemque defluere atque evacuari, ut ad vitia veniens, irrationabilium iumentorum possit crasso corpore colligari. Et in consequentibns: Quibus, inquit, moti disputationibus, arbitramur sua sponte alios esse in numero Sanctorum, et ministerio Dei; alios ob culpam propriam de sanctimonia corruentes, in tantam negligentiam corruisse, ut etiam in contrarias fortitudines verterentur. Rursumque nasci ex fine principium, et ex principio finem, et ita cuncta variari, ut et qui nunc homo est, possit in alio mundo daemon fieri, et qui daemon est, et negligentius egerit, in crassiora corpora relegetur, id est, ut homo fiat. Sicque permiscet omnia, ut de Archangelo possit diabolus fieri, et rursus diabolus in Angelum revertatur. Qui vero fluctuaverint, et motis pedibus nequaquam corruerint, subiicientur omnino dispensandi et regendi, atque ad meliora gubernandi Principatibus, Potestatibus, Thronis, Dominationibus, et forsitan ex his hominum constabit genus in uno aliquo ex mundis, quando iuxta Isaiam, coelum, et terra nova fient . Qui vero non fuerint meriti, ut per genus hominum revertantur ad pristinum statum, fient diabolus et Angeli eius, et pessimi daemones: ac pro varietate meritorum in singulis mundis diversa officia sortientur. Ipsosque daemones ac rectores tenebrarum in aliquo mundo, vel mundis, si voluerint ad meliora converti, fieri homines, et sic ad antiquum redire principium: Ita duntaxat, ut per supplicia atque tormenta, quae vel multo vel brevi tempore sustinuerint, in hominum eruditi corporibus, rursum veniant ad Angelorum fastigia. Ex quo consequenti ratione monstrari, omnes rationabiles creaturas ex hominibus posse fieri, non semel et subito, sed frequentius: nosque et Angelos, futuros daemones, si egerimus negligentius, et rursum daemones, si voluerint capere virtutes, pervenire ad Angelicam dignitatem. 4 Corporales quoque substantias penitus dilapsuras: aut certe in fine omnium hoc esse futura corpora, quod nunc est aether et coelum, et si quod aliud corpus sincerius, et purius intelligi potest. Quod cum ita sit, quid de resurrectione sentiat, perspicuum est. Solem quoque, et lunam et astra caetera, esse animantia: imo quomodo nos homines, ob quaedam peccata his sumus circumdati corporibus, quae crassa sunt et pigra [al. pinguia]: sic et coeli luminaria talia vel talia accepisse corpora, ut vel plus vel minus luceant, et daemones, ob maiora delicta, aereo corpore esse vestitos. Omnem creaturam, secundum Apostolum, vanitati esse subiectam, et liberari in revelationem filiorum Dei [. 20]. Ac ne quis putet nostrum esse quod dicimus, ipsius verba ponamus: In fine atque consummatione mundi, quando velut de quibusdam repagulis atque carceribus missae fuerint a Domino animae et rationabiles creaturae, alias earum tardius incedere ob segnitiem, alias pernici volare cursu propter industriam. Cumque omnes liberum habeant arbitrium, et sponte sua vel virtutes possint capere vel vitia; illae multo in peiori conditione erunt, quam nunc sunt. Hae ad meliorem statum pervenient: quia diversi motus, et variae voluntates in utramque partem diversum accipient statum, id est, ut Angeli, homines, vel daemones, et rursum ex his, homines, vel Angeli fiant. Cumque omnia vario sermone tractasset, asserens diabolum non incapacem esse virtutis, et tamen necdum velle capere virtutem, ad extremum sermone latissimo disputavit, Angelum, sive animam, aut certe daemonem, quos unius asserit esse naturae, sed diversarum voluntatum, pro magnitudine negligentiae, et stultitiae iumentum posse fieri, et pro dolore poenarum, et ignis ardore, magis eligere ut brutum animal sit, et in aquis habitet et fluctibus, ac corpus assumere huius vel illius pecoris: ut nobis non solum quadrupedum, sed, et piscium corpora sint timenda. Et ad extremum, ne teneretur Pythagorici dogmatis reus, qui asserit μετεμψύχωσιν, post tam nefandam disputationem, qua lectoris animum vulneravit, Haec, inquit, iuxta nostram sententiam non sint dogmata, sed quaesita tantum atque proiecta, ne penitus intractata viderentur. 5 CAP. II.---In secundo autem libro mundos asserit innumerabiles, non, iuxta Epicurum, uno tempore plurimos et sui similes; sed post alterius mundi finem, alterius esse principium. Et ante hunc nostrum mundum, alium fuisse mundum, et post hunc, alium esse futurum, et post illum, alium: rursumque caeteros post caeteros. Et dubitat utrum futurus sit mundus alteri mundo ita ex parte [f. ex omni parte] consimilis, ut nullo inter se distare videantur , an certe nunquam mundus alteri mundo ex toto indiscretus et similis sit futurus. Rursumque post modicum: 'Si omnia, inquit, (ut ipse disputationis ordo compellit) sine corpore vixerint, consumetur corporalis universa natura, et redigetur in nihilum, quae aliquando facta est de nihilo: eritque tempus, quo usus eius iterum necessarius sit. Et in consequentibus: Sin autem, ut ratione et Scripturarum auctoritate monstratum est, corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem , absorbebitur mors in victoriam, et corruptio in incorruptionem, et forsitan omnis corporea natura tolletur e medio, in qua sola potest mors operari.' Et post paululum: 'Si haec non sunt contraria fidei, forsitan sine corporibus aliquando vivemus. Sin autem qui perfecte subiectus est Christo, absque corpore intelligitur; omnes autem subiiciendi sunt Christo, et nos erimus sine corporibus, quando ei ad perfectum subiecti fuerimus.' Et in eodem loco: 'Si subiecti fuerint omnes Deo, omnes deposituri sunt corpora, et tunc corporalium rerum universa natura solvetur in nihilum. Quae si secundo necessitas postularit, ob lapsum rationabilium creaturarum rursus existet. Deus enim in certamen, et luctam animas dereliquit, ut intelligant plenam consummatamque victoriam, non ex propria se fortitudine, sed ex Dei gratia consecutas. Et idcirco arbitror pro varietate causarum diversos mundos fieri, et elidi errores eorum, qui similes sui mundos esse contendunt.' Et iterum: 'Triplex ergo suspicio nobis de fine suggeritur: e quibus quae vera et melior sit, lector inquirat. Aut enim sine corpore vivemus, cum subiecti Christo, subiiciemur Deo, et Deus fuerit omnia in omnibus: aut quomodo Christo subiecta, cum ipso Christo subiicientur Deo, et in unum foedus arctabuntur: ita omnis substantia redigetur in optimam qualitatem, et dissolvetur in aetherem, quod purioris simpliciorisque naturae est: aut certe sphaera illa, quam supra appellavimus ἀπλανῆ, et quidquid illius circulo continetur, dissolvetur in nihilum: illa vero qua αῖτιζώνη ipsa tenetur, et cingitur, vocabitur terra bona: nec non, et altera sphaera, quae hanc ipsam terram circum ambit vertigine, et dicitur coelum; in sanctorum habitaculum conservabitur.' 6 Cum haec dicat, nonne manifestissime gentium sequitur errorem, et Philosophorum deliramenta, simplicitati ingerit Christianae? Et in eodem libro: 'Restat ut invisibilis sit Deus. Si autem invisibilis per naturam est, neque Salvatori visibilis erit. Et in inferioribus: Nulla alia anima, quae ad corpus descendit humanum, puram et germanam similitudinem signi in se prioris expressit, nisi illa de qua Salvator loquitur: Nemo tollet animam meam a me, sed ego pono eam a meipso . Et in alio loco: Unde cum infinita cautione tractandum est, ne forte cum animae salutem fuerint consecutae, et ad beatam vitam pervenerint, animae esse desistant. Sicut enim venit Dominus atque Salvator quaerere, et salvum facere quod perierat , ut perditum esse desistat: sic anima quae perierat, et ob cuius salutem venit Dominus, cum salva facta fuerit, anima esse cessabit. Illud quoque pariter requirendum, utrum sicut perditum aliquando non fuit perditum, et erit tempus quando perditum non erit: sic et anima aliquando fuerit anima, et fore tempus, quando nequaquam anima perseveret. Et post multum de anima tractatum, haec intulit, νοῦς, id est, mens corruens, facta est anima, et rursum anima instructa virtutibus mens fiet. Quod et de anima Esau scrutantes possumus invenire, propter antiqua peccata eum in deteriori vita esse damnatum. Et de coelestibus requirendum est, quod non eo tempore quo factus est mundus, solis anima, vel quodcumque eam appellari oportet, esse coeperit, sed antequam lucens illud, et ardens corpus intraret. De luna et stellis similiter sentiamus, quod ex causis praecedentibus, licet invitae, compulsae sint subiici vanitati, ob praemia futurorum, non suam facere, sed Creatoris voluntatem, a quo in haec officia distributae sunt.' 7 Ignem quoque gehennae, et tormenta, quae Scriptura sancta peccatoribus comminatur, 'non ponit in suppliciis, sed in conscientia peccatorum, quando Dei virtute, et potentia omnis memoria delictorum ante oculos nostros ponitur. Et veluti ex quibusdam seminibus in anima derelictis, universa vitiorum seges exoritur: et quidquid feceramus in vita vel turpe, vel impium, omnis eorum in conspectu nostro pictura describitur, ac praeteritas voluptates mens intuens, conscientiae punitur ardore, et poenitudinis stimulis confoditur. Et iterum: Nisi forte corpus hoc pingue atque terrenum caligo, et tenebrae nominandae sunt; per quod, consummato hoc mundo, cum necesse fuerit in alium transire mundum, rursum nascendi sumet exordia. Haec dicens, perspicue μετεμψύχωσιν Pythagorae Platonisque defendit.' Et in fine secundi voluminis de Perfectione nostra disputans, intulit: 'Cumque in tantum profecerimus, ut nequaquam carnes, et corpora, forsitan ne animae quidem fuerimus, sed mens et sensus ad perfectum veniens, nulloque perturbationum nubilo caligans, intuebitur [fort. intuebimur] rationabiles intelligibilesque substantias, facie ad faciem.' 8 CAP. III.---In libro quoque tertio haec vitia continentur: 'Sin autem semel recepimus, quod ex praecedentibus causis aliud vas in honorem, aliud in contumeliam sit creatum, cur non recurramus ad animae arcanum, et intelligamus eam egisse antiquitus, propter quod in altero dilecta, in altero odio habita sit , antequam in Iacob corpore supplantaret, et in Esau planta teneretur a fratre ?' Et iterum: 'Ut autem aliae animae fierent in honorem, aliae in contumeliam, materiarum causarumque merita praecesserunt. Et in eodem loco: Iuxta nos autem ex praecedentibus meritis, vas quod in honorem fuerit fabricatum, si non dignum vocabulo suo opus fecerit, in alio saeculo fiet vas contumeliae, et rursum vas illud, quod ex anteriori culpa contumeliae nomen acceperat, si in praesenti vita corrigi voluerit, in nova creatione fiet vas sanctificatum, et utile Domino, et in omne opus bonum paratum. Statimque subiungit: Ego arbitror posse quosdam homines, a parvis vitiis incipientes, ad tantam nequitiam pervenire, si tamen noluerint ad meliora converti, et poenitentia emendare peccata, ut et contrariae fortitudines fiant; et rursum ex inimicis contrariisque virtutibus, in tantum quosdam per multa tempora vulneribus suis adhibere medicinam, et fluentia prius delicta constringere, ut ad locum transeant optimorum. Saepius diximus, in infinitis perpetuisque saeculis, in quibus anima subsistit et vivit, sic nonnullas earum ad peiora corruere, ut ultimum malitiae locum teneant, et sic quasdam proficere, ut de ultimo malitiae gradu, ad perfectam veniant consummatamque virtutem.' Quibus dictis conatur ostendere, et homines, id est, animas posse fieri daemones, et rursum daemones in Angelicam redigi dignitatem. Atque in eodem volumine: 'Sed et hoc requirendum, quare humana anima nunc ab his, nunc ab aliis virtutibus ad diversa moveatur.' Et putat quorumdam antequam venirent in corpora, merita praecessisse, ut est illud Ioannis exultantis in utero matris suae, quando ad vocem salutationis Mariae, indignam se confabulatione eius Elizabeth confitetur. Statimque subiungit: 'Et e contrario parvuli licet, et pene lactentes malis replentur spiritibus, et in divinos atque hariolos inspirantur: in tantum, ut etiam daemon Pythonicus quosdam a tenera aetate possideat; quos derelictos esse apud providentiam Dei, cum nihil tale fecerint, ut istiusmodi insaniam sustinerent, non est eius qui nihil vult absque Deo fieri, et omnia illius iustitia gubernari.' 9 Rursumque de mundo: 'Nobis autem, inquit, placet, et ante hunc mundum alium fuisse mundum, et post istum alium futurum. Vis discere, quod post corruptionem huius mundi alius sit futurus? audi Isaiam loquentem: Erit coelum novum, et terra nova, quae ego facio permanere in conspectu meo [Cap. 66. 22]. Vis nosse, quod ante fabricam istius mundi, alii mundi in praeterito fuerint? Asculta Ecclesiasten: Quid est quod fuit? ipsum quod erit. Et quid est quod factum est? ipsum quod futurum est. Et non est omne novum sub sole, quod loquatur, et dicat: Ecce hoc novum est. Iam enim fuit in saeculis pristinis, quae fuerunt ante nos [. 10]. Quod testimonium non solum fuisse, sed futuros mundos esse testatur: non quod simul, et pariter omnes fiant, sed alius post alium: statimque subiungit: Divinitatis habitaculum et veram requiem apud superos existimo intelligi, in qua creaturae rationabiles commorantes antequam ad inferiora descenderent, et de invisibilibus ad visibilia commigrarent, ruentesque ad terram, crassis corporibus indigerent, antiqua beatitudine fruebantur. Unde conditor Deus fecit eis congrua humilibus locis corpora, et mundum istum visibilem fabricatus est: ministrosque ob salutem et correptionem eorum, qui ceciderunt, misit in mundum: ex quibus alii certa obtinerent loca, et mundi necessitatibus obedirent: alii iniuncta sibi officia, singulis quibusque temporibus, quae novit artifex Deus, sedula mente tractarent. Et ex his sublimiora mundi loca, sol, et luna, et stellae, quae ab Apostolo creatura dicuntur, acceperunt. Quae creatura vanitati subiecta est , eo quod crassis circumdata corporibus, et aspectui pateat. Et tamen non sponte subiecta est vanitati: sed propter voluntatem eius, qui eam subiecit in spe. Et iterum: alii vero in singulis locis atque temporibus, quae solus artifex novit, mundi gubernaculis serviunt, quos Angelos eius esse credimus.' Et post paululum: 'Quem rerum ordinem totius mundi regit providentia, dum aliae virtutes de sublimioribus corruunt, aliae paulatim labuntur in terras. Istae voluntariae descendunt, aliae praecipitantur invitae. Hae sponte suscipiunt ministeria, ut ruentibus manum porrigant: illae coguntur ingratae, ut tanto tempore in suscepto officio perseverent.' Et iterum: 'Ex quo sequitur, ut ob varios motus, varii creentur et mundi, et post hunc quem incolimus, alius multo dissimilis mundus fiat. Nullusque alius diversis casibus, et profectibus, et vel virtutum praemiis, vel vitiorum suppliciis, et in praesenti, et in futuro, atque in omnibus et retro et postea temporibus potest merita dispensare, et ad unum rursum finem cuncta pertrahere, nisi solus conditor omnium Deus, qui scit causas propter quas alios permittat sua perfrui voluntate, et de maioribus ad ultima paulatim delabi, alios incipiat visitare, et gradatim quasi manu data, ad pristinum retrahere statum, et in sublimibus collocare.' 10 Cumque de fine disputare coepisset, haec intulit: 'Quia (ut crebro iam diximus) principium rursus ex fine generatur, quaeritur utrum, et tunc futura sint corpora, an sine corporibus aliquando vivendum sit, cum redacta in nihilum fuerint, et incorporalium vita, incorporalis esse credenda sit, qualem et Dei novimus. Nec dubium est, quin, si omnia corpora ad mundum istum sensibilem pertineant, quae appellantur ab Apostolo visibilia , futura sit vita incorporalium incorporalis.' Et paulo post: 'Illud quoque quod ab eodem Apostolo dicitur: Omnis creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei , sic intelligimus, ut primam creaturam rationabilium et incorporalium esse dicamus, quae non serviat corruptioni, eo quod non sit vestita corporibus; et ubicumque corpora fuerint, statim corruptio subsequatur. Postea autem liberabitur de servitute corruptionis, quando receperint gloriam filiorum [al. filii] Dei, et Deus fuerit omnia in omnibus.' Et in eodem loco: 'Ut autem incorporeum finem omnium rerum esse credamus, illa nos Salvatoris oratio provocat, in qua ait: Ut quomodo ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint. Etenim scire debemus, quid sit Deus, et quid sit futurus in fine Salvator, et quomodo in sanctis similitudo Patris, et Filii repromissa sit, ut quomodo in se illi unum sunt, sic et isti in eis unum sint. Aut enim suscipiendum est universitatis Deum vestiri corpore, et quomodo nos carnibus, sic illum qualibet materia circumdari; ut similitudo vitae Dei, in fine sanctis possit aequari; aut si hoc indecens est, maxime apud eos, qui saltem ex minima parte Dei sentire cupiunt maiestatem, et ingenitae atque omnia excedentis naturae gloriam suspicari; e duobus alterum suscipere cogimur, ut aut desperemus similitudinem Dei, si eadem semper sumus corpora habituri, aut si beatitudo nobis eiusdem cum Deo vitae promittitur, eadem qua vivit Deus, nobis conditione vivendum est.' 11 Ex quibus omnibus approbatur, quid de resurrectione sentiat, et quod omnia corpora interitura confirmet: ut simus absque corporibus, quomodo prius fuimus, antequam crassis corporibus vestiremur. Rursumque de mundorum varietate disputans, et vel ex Angelis daemones, vel de daemonibus Angelos, sive homines futuros esse contestans, et e contrario ex hominibus daemones, et omnia ex omnibus sententiam suam tali fine confirmat: 'Nec dubium est, quin post quaedam intervalla temporum, rursus materia subsistat, et corpora fiant, et mundi diversitas construatur, propter varias voluntates rationabilium creaturarum, quae post perfectam beatitudinem usque ad finem omnium rerum paulatim ad inferiora dilapsae, tantam malitiam receperunt, ut in contrarium verterentur: dum nolunt servare principium, et incorruptam beatitudinem possidere. Nec hoc ignorandum, quod multae rationabiles creaturae, usque ad secundum, et tertium, et quartum mundum servent principium, nec mutationi in se locum tribuant. Aliae vero tam parum de pristino statu amissurae sint, ut pene nihil perdidisse videantur, et nonnullae grandi ruina in ultimum praecipitandae sint barathrum. Novitque dispensator omnium Deus, in conditione mundorum singulis abuti iuxta meritum, et opportunitates et causas, quibus mundi gubernacula sustentantur, et initiantur: ut qui omnes vicerit nequitia, et penitus se terrae coaequaverit, in alio mundo, qui postea fabricandus est, fiat diabolus, principium plasmationis Domini, ut illudatur ei ab Angelis, qui exordii amisere virtutem.' Quibus dictis, quid aliud conatur ostendere, nisi huius mundi homines peccatores, in alio mundo posse diabolum et daemones fieri? Et rursum nunc daemones, in alio mundo posse vel Angelos, vel homines procreari? Et post disputationem longissimam, qua omnem creaturam corpoream in spiritualia corpora, et tenuia dicit esse mutandam: cunctamque substantiam in unum corpus mundissimum, et omni splendore purius convertendam, et talem, qualem nunc humana mens potest cogitare, ad extremum intulit: 'Et erit Deus omnia in omnibus, ut universa natura corporea redigatur in eam substantiam, quae omnibus melior est, in divinam scilicet, qua nulla est melior.' 12 CAP. IV.---In quarto quoque libro, qui operis eius extremus est, haec ab Ecclesia Christi damnanda interserit. 'Et forsitan quomodo in isto mundo qui moriuntur separatione carnis et animae, iuxta operum differentiam, diversa apud inferos obtinent loca: sic qui de coelestis Ierusalem (ut ita dicam) administratione moriuntur, ad nostri mundi inferna descendunt, ut pro qualitate meritorum, diversa in terris possideant loca.' Et iterum: 'Et quia comparavimus, de isto mundo ad inferna pergentes animas, iis animabus, quae de superiori coelo ad nostra habitacula pervenientes quodammodo mortuae sunt, prudenti investigatione rimandum est, an hoc ipsum possimus etiam in nativitate dicere singularum, ut quomodo quae in ista terra nostra nascuntur animae, vel de inferno rursum meliora cupientes, ad superiora veniunt, et humanum corpus assumunt, vel de melioribus locis ad nos usque descendunt; sic et ea loca quae supra sunt in firmamento, aliae animae possideant, quae de nostris sedibus ad meliora proficiant: aliae quae de coelestibus ad firmamentum usque delapsae sint, nec tantum fecere peccatum, ut ad loca quae incolimus, truderentur. Quibus dictis nititur approbare, et firmamentum, id est coelum, ad comparationem superioris coeli esse inferos, et hanc terram, quam incolimus, collatione firmamenti inferos appellari, et rursum ad comparationem inferorum, qui subter nos sunt, nos coelum dici: ut quod aliis infernus est, aliis coelum sit.' Nec hac disputatione contentus, dicit, 'In fine omnium rerum, quando ad coelestem Ierusalem reversuri sumus, adversarium Fortitudinum contra populum Dei bella consurgere, ut non sit eorum otiosa virtus, sed exerceantur ad praelia, et habeant materiam roboris, quam consequi non possint, nisi fortes primum adversariis restiterint:' quos ratione, et ordine, et solertia repugnandi, in libro Numerorum legimus esse superatos [. 33]. 13 Cumque dixisset iuxta Ioannis Apocalypsim [Cap. 4. v. 6], Evangelium sempiternum, id est, futurum in coelis, tantum praecedere hoc nostrum Evangelium, quantum Christi praedicatio Legis veteris sacramenta, ad extremum intulit (quod et cogitasse sacrilegium est) pro salute daemonum, Christum etiam in aere, et in supernis locis esse passurum. Et licet ille non dixerit, tamen quod consequens sit, intelligitur: sicut pro hominibus homo factus est, ut homines liberaret: sic et pro salute daemonum, Deum futurum quod sunt hi, ad quos venturus est liberandos. Quod ne forsitan de nostro sensu putemur asserere, ipsius verba ponenda sunt. 'Sicut enim per umbram Evangelii, umbram Legis implevit: sic quia omnis lex exemplum, et umbra est caeremoniarum coelestium, diligentius requirendum, utrum recte intelligamus Legem quoque coelestem, et caeremonias superni cultus plenitudinem non habere; sed indigere Evangelii veritate, quod in Ioannis Apocalypsi Evangelium legimus sempiternum, ad comparationem videlicet huius nostri Evangelii, quod temporale est, et in transituro mundo ac saeculo praedicatum. Quod quidem etiam si usque ad passionem Domini Salvatoris inquirere voluerimus, quanquam audax, et temerarium sit, in coelo eius quaerere passionem: tamen si spiritualia nequitiae in coelestibus sunt, et non erubescimus crucem Domini confiteri propter destructionem eorum, quae sua passione destruxit: cur timeamus etiam in supernis locis, in consummatione saeculorum aliquid simile suspicari, ut omnium locorum gentes illius passione salventur?' 14 Rursumque blasphemans de Filio sic locutus est: 'Si enim Patrem cognoscit Filius, videtur in eo quod novit Patrem, posse eum comprehendere: ut si dicamus artificis animum artis scire mensuram. Nec dubium, quin si Pater sit in Filio, et comprehendatur ab eo in quo est. Sin autem comprehensionem eam dicimus, ut non solum sensu quis, et sapientia comprehendat; sed et virtute, et potentia cuncta teneat, qui cognovit; non possumus dicere, quod comprehendat Filius Patrem: Pater vero omnia comprehendit. Inter omnia autem, et Filius est, ergo et Filium comprehendit.' Et ut sciremus causas, quibus Pater comprehendat Filium, et Filius Patrem non queat comprehendere, haec verba subnectit: 'Curiosus lector inquirat utrum ita a semetipso cognoscatur Pater, quomodo cognoscitur a Filio: sciensque illud quod scriptum est: Pater qui misit, maior me est in omnibus , verum esse contendet [fort. concedet], ut dicat, et in cognitione Filio Patrem esse maiorem, dum perfectius, et purius a semetipso cognoscitur, quam a Filio' . 15 Μετεμψύχωσιν quoque, et abolitionem corporum, per hoc rursum sentire convincitur. 'Si quis autem potuerit ostendere incorporalem rationabilemque naturam, cum expoliaverit se corpore, vivere per semetipsam, et in peiori conditione esse, quando corporibus vestitur; in meliori, quando illa deponit: nulli dubium est corpora non principaliter subsistere, sed per intervalla, et ob varios motus rationabilium creaturarum nunc fieri; ut qui his indigent, vestiantur, et rursum cum illa depravatione lapsuum se ad meliora correxerint, dissolvi in nihilum, et hac semper successione variari.' Et ne parvam putaremus impietatem esse eorum, quae praemiserat, in eiusdem voluminis fine coniungit: Omnes rationabiles naturas, id est Patrem, et Filium et Spiritum Sanctum, Angelos, Potestates, Dominationes, caeterasque Virtutes, ipsum quoque hominem secundum animae dignitatem, unius esse substantiae. 'Intellectualem, inquit, rationabilemque naturam sentit Deus, et unigenitus Filius eius, et Spiritus Sanctus: sentiunt Angeli, et Potestates, caeteraeque Virtutes, sentit interior homo, qui ad imaginem, et similitudinem Dei conditus est. Ex quo concluditur, Deum, et haec quodammodo unius esse substantiae.' Unum addit verbum, quodammodo, ut tanti sacrilegii crimen effugeret, et qui in alio loco Filium, et Spiritum Sanctum non vult de Patris esse substantia, ne divinitatem in partes secare videatur, naturam omnipotentis Dei Angelis hominibusque largitur. 16 Cum haec ita se habeant, quae insania est, paucis de Filio et Spiritu Sancto commutatis, quae apertam blasphemiam praeferebant; caetera ita ut scripta sunt, protulisse in medium, et impia voce laudasse: cum utique, et illa, et ista de uno impietatis fonte processerint? Adversum omnia scribere, nec huius est temporis, et omnes qui adversus Arium, et Eunomium, Manichaeumque, et diversas scripserunt haereses, his quoque impietatibus respondisse credendi sunt. Quisquis igitur hos voluerit legere libros, et calciatis pedibus ad terram repromissionis pergere; ne alicubi a serpentibus mordeatur, et arcuato Scorpii vulnere verberetur, legat prius hunc librum, et antequam ingrediatur viam, quae sibi cavenda sint, noverit.
Hieronymus HOME
bnf446.32 bsb4610.57 hab179.332
Hieronymus, Epistulae, 4, 123 AD AGERUCHIAM . <<< >>> 125. AD RUSTICUM MONACHUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 124