monumenta.ch > Hieronymus > 122
Hieronymus, Epistulae, 4, 121aHIERONYMUS AD ALGASIAM. <<< >>> 123 AD AGERUCHIAM .
122. AD RUSTICUM, [De Poenitentia.] HIDE APPARATUS
1 Quod ignotus ad ignotum audeo scribere, sanctae ancillae Christi Hedibiae, et filiae meae, coniugis tuae, Artemiae, imo sororis ex coniuge atque conservae, fecit deprecatio. Quae nequaquam propria salute contenta, tuam et ante quaesivit in patria et nunc in sanctis Locis quaerit; imitari cupiens Andreae et Philippi Apostolorum benevolentiam: quorum uterque inventus a Christo, fratrem Simonem, et amicum Nathanael invenire desiderat; ut alter eorum mereatur audire: Tu es Simon filius Ioannis, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur, Petrus. Alter donum Dei (hoc enim lingua nostra sonat Nathanael) Christi ad se loquentis testimonio sublevetur, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est . Optaverat quondam et Lot cum filiabus salvare coniugem suam, et de incendio Sodomae et Gomorrae pene semiustus erumpens, educere eam, quae pristinis vitiis tenebatur astricta: sed ea desperatione trepida, respiciensque post tergum, aeterno infidelitatis titulo condemnatur. Et ardens fides pro una muliere perdita, totam Segor liberat civitatem. Denique postquam Sodomiticas valles ac tenebras derelinquens, ad montana conscendit, ortus est ei Sol in Segor, quae interpretatur parvula: ut parva fides Lot, quia maiora non poterat, saltem minora servaret. Neque enim Gomorrae quondam et erroris habitator, statim ad meridiem poterat pervenire, in qua Abraham amicus Domini cum Angelis suscepit Deum. Et Ioseph fratres pascit in Aegypto, sponsusque audit a sponsa: Ubi cubas? ubi pascis in meridie ? Samuel quondam plangebat Saulem , quia superbiae vulnera poenitentiae medicamine non curabat. Et Paulus lugebat Corinthios, qui fornicationis maculas lacrymis delere nolebant [et 2. Cor. 2. 1]. Unde et Ezechiel librum devorat scriptum intus et foris, carmine, et planctu, et vae [. et 3. 1]. Carmine, super laude iustorum: planctu, super poenitentibus, vae, super his de quibus scriptum est: Cum venerit impius in profundum malorum, contemnit . Quos ostendit Isaias, dicens: Vocavit Dominus sabaoth in die illa ad fletum et planctum et decalvationem et accinctionem ciliciorum: ipsi autem fecerunt laetitiam et exultationem, mactantes vitulos, et occidentes oves, ut comederent carnes dicentes: Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur [. 13]. De quibus et Ezechiel loquitur: Et tu fili hominis dic domui Israel, sic locuti estis, dicentes: Errores nostri et iniquitates nostrae super nos erunt, et in ipsis contabescimus: et quomodo salvi esse poterimus? Dic eis: Vivo ego, dicit Dominus: Nolo mortem impii, sed ut convertatur a via sua. Et iterum: Revertimini recedentes a via vestra: quare moriemini domus Israel ? Nihil ita offendit Deum, quam desperatione meliorum haerere peioribus [al. prioribus]: licet et ipsa desperatio incredulitatis indicium sit. Qui enim desperat salutem, non putat futurum esse iudicium. Quod si metueret, utique bonis operibus se iudici praepararet. Audiamus per Ieremiam loquentem Deum: Converte pedem tuum a via aspera, et guttur tuum a siti . Et iterum: Numquid qui cadit, non resurget: aut qui aversus est, non revertetur? Et per Isaiam: Quando conversus ingemueris, tunc salvus eris, et scies ubi fueris [et 15]. Scire non possumus aegrotationis mala, nisi cum fuerit sanitas consecuta. Et quantum boni virtus habeat, vitia demonstrant: clariusque fit lumen, comparatione tenebrarum. Ezechiel quoque iisdem verbis, quia eodem et spiritu: Convertimini, inquit, et redite ab iniquitatibus vestris, domus Israel; et non erunt vobis in tormentum impietates. Proiicite omnes impietates vestras, quibus impie egistis adversum me, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini domus Israel? Nolo enim mortem peccatoris, dicit Dominus [. 31. ] [et 33. 11] [. et 18. 32]. Unde et in consequentibus loquitur: Vivo ego, dicit Dominus. Nolo mortem peccatoris, nisi ut revertatur a via sua, et vivat; ne [al. nec] mens incredula de bonorum repromissione desperet, et semel perditioni animus destinatus, non adhibeat vulneri curationem, quod nequaquam existimat posse curari. Idcirco iurare se dicit, ut si non credimus promittenti Deo, credamus saltem pro nostra salute iuranti. Quam ob causam iustus precatur, et dicit: Converte nos Deus salutaris noster, et averte furorem tuum a nobis . Et iterum: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo fortitudinem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus . Postquam enim foeditatem delictorum meorum virtutum decore mutavi, infirmitatem meam tua gratia roborasti. Ecce audio pollicentem: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar [al. revertar], donec deficiant : ut qui te ante fugiebam, et inimicus eram, tua comprehendar manu. Ne cesses a persequendo, donec deficiam a via mea pessima, et revertar ad virum meum pristinum; qui mihi dabit linteamina mea, et oleum, et similam, et cibabit me pinguissimis cibis. Qui idcirco obsepsit atque praeclusit vias meas pessimas, ut eam invenirem viam, quae dicit in Evangelio: Ego sum via, veritas, et vita . Audi Prophetam loquentem: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Euntes ibant et flebant, portantes semina sua. Venientes autem venient in exultatione, portantes manipulos suos [. 7]. Et loquere cum eo: Lavabo per singulas noctes lectum meum, in lacrymis meis stratum meum rigabo . Et iterum: Sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. Sitivit anima mea ad te Deum fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Factae sunt mihi lacrymae meae panes per diem et noctem . Et in alio loco: Deus Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit anima mea ad te, quam multipliciter tibi caro mea. In terra deserta et invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi [et 3]. Quanquam enim sitierit te anima mea, tamen multo te plus carnis meae labore quaesivi, et tibi sancto apparere non potui; nisi prius in terra deserta a vitiis, et invia adversariis potestatibus, et absque humore et rhenmate ullius libidinis commorarer. Flevit et Dominus super civitatem Ierusalem, quia non egissent poenitentiam : et Petrus trinam negationem amaritudine abluit lacrymarum , implevitque illud Propheticum Exitus aquarum deduxerunt oculi mei . Plangit et Ieremias populum poenitentiam non agentem, dicens: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo populum istum per diem et noctem ? Cur autem plangat et defleat, sequenti sermone demonstrat: Nolite flere mortuum, neque plangatis eum. Flete planctu qui egreditur, quia non revertetur ultra. Nequaquam igitur Gentilis plangendus est, atque Iudaeus, qui in Ecclesia non fuerunt, et semel mortui sunt, de quibus Salvator dicit: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos ; sed eos plange, qui per scelera atque peccata egrediuntur de Ecclesia, et nolunt ultra reverti ad eam, damnatione vitiorum. Unde et ad viros Ecclesiasticos, qui muri et turres Ecclesiae nuncupantur, loquitur sermo Propheticus, dicens: Muri Sion, proferte lacrymas : implentes illud Apostoli: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus ; ut dura corda peccantium vestris lacrymis provocetis ad fletum, ne perseverantes in malitia, audiant: Ego plantavi te vineam frugiferam, omne semen verum: quomodo versa es in amaritudinem vitis alienae ? Et iterum: Ligno dixerunt, pater meus es tu; et lapidi, tu genuisti me; et verterunt ad me dorsa, et non facies suas [Ibidem 27]. Et est sensus: Noluerunt ad me converti, ut agerent poenitentiam; sed per cordis duritiam in iniuriam meam sua terga verterunt. Quamobrem et Dominus loquitur ad Ieremiam, Vidisti quae fecerunt mihi, habitatio Israel? Abierunt super omnem montem excelsum, et subter omne lignum frondosum, et fornicati sunt ibi; et dixi postquam fornicata est et fecit haec omnia: ad me revertere; et non est reversa [Isai. 57]. 2 O clementia Dei! o nostra duritia! dum et post tanta scelera nos provocat ad salutem. Et ne sic quidem volumus ad meliora converti: Si reliquerit, inquit, uxor virum suum, et alii nupserit, et voluerit postea reverti ad eum: numquid suscipiet eam, et non detestabitur ? Pro quo scriptum est iuxta Hebraicam Veritatem, quod in Graecis et Latinis codicibus non habetur: Et tu reliquisti me, tamen convertere, et suscipiam te, dicit Dominus. Isaias quoque in eumdem sensum iisdem pene loquitur sermonibus: Convertimini qui profundum consilium cogitatis, et iniquum, filii Israel: revertere ad me, et redimam te. Ego Deus et non est alius praeter me, iustus et salvator non est absque me. Revertimini ad me, et salvi eritis, qui estis in extremis terrae. Recordamini horum, et ingemiscite et agite poenitentiam qui erratis. Convertimini corde, et mementote priorum a saeculo: quoniam ego sum Deus, et non est alius absque me [et 31. ] [et 45]. Scribit et Ioel: Convertimini ad me ex toto corde vestro, in ieiunio, et lacrymis, et planctu: scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Misericors enim et miserator est Dominus, et agens poenitentiam super malitiis . Quantae autem sit misericordiae, et quam (ut ita loquar) nimiae ineffabilisque clementiae, Osee Propheta nos doceat, per quem loquitur Deus: Quid tibi faciam Ephraim? quomodo te protegam Israel? quid tibi inquam faciam? Sicut Adama ponam te, et sicut Seboim. Conversum est cor meum in me, et conturbata est poenitudo mea. Nequaquam faciam secundum iram furoris mei . Unde et David loquitur in Psalmo: Non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi ? Et in alio loco: Peccatum meum notum feci, et iniquitatem meam non abscondi. Dixi, pronuntiabo contra me iniquitatem meam Domino, et tu dimisisti impietatem cordis [al. peccati] mei. Pro hac orabit ad te omnis Sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt . 3 Vide quanta magnitudo sit fletuum, ut aquarum diluvio comparetur. Quos qui habuerit, et dixerit cum Ieremia: Non sileat pupilla oculi mei , statim in illo complebitur, Misericordia et veritas obviaverunt sibi; iustitia et pax osculatae sunt : ut si te iustitia et veritas terruerint, misericordia et pax provocent ad salutem. Totam poenitentiam peccatoris ostendit Psalmus quinquagesimus, quando ingressus est David ad Bethsabee uxorem Uriae Ethaei, et a Nathan prophetante correptus, respondit: Peccavi. Statimque meruit audire: Et Dominus abs te abstulit peccatum . Adulterio enim iunxerat homicidium, et tamen conversus ad lacrymas: Miserere, ait, mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam . MAGNUM enim peccatum, magna indigebat misericordia. Unde iungit et dicit: Multum lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi (rex enim eram, alium non timebam [al. erat et timebat] et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas, cum iudicaris. Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur . Tantumque profecit, ut dudum peccator et poenitens transierit in magistrum, et dicat: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur . Confessio enim et pulchritudo coram eo, ut qui sua confessus fuerit peccata, et dixerit: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae , foeditatem vulnerum in sanitatis decorem commutet. Qui enim abscondit iniquitatem suam, non prosperabitur . Achab, rex impiissimus, vineam Nabuthae cruore possedit : et cum Iezabel non tam coniugio sibi, quam crudelitate coniuncta, Eliae increpatione corripitur: Haec dicit Dominus: Occidisti, et possedisti. Et iterum: In loco in quo linxerunt canes sanguinem Nabuthae, ibi lingent sanguinem tuum: et Iezabel canes comedent ante muros Iezrael. Quod cum audisset Achab, scidit vestimenta sua, et posuit saccum super carnem suam, ieiunavitque et dormivit in cilicio. Factusque est sermo Domini ad Eliam, dicens: Quoniam reveritus est Achab faciem meam, non inducam malum in diebus eius. Unum scelus Achab et Iezabel, tamen converso ad poenitentiam Achab, poena differtur in posteros; et Iezabel in scelere perseverans, praesenti iudicio condemnatur. Loquitur et Dominus in Evangelio: Viri Ninivitae surgent in iudicium cum generatione hac, et condemnabunt eam, quia egerunt poenitentiam in praedicatione Ionae : Et iterum: Non enim veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam [Ibid. 9. 13]. Drachma perit, et tamen invenitur in stercore . Nonaginta novem oves relinquuntur in solitudine, et una ovis quae aberraverat, pastoris humeris reportatur [Ibid. 15]. Unde et laetitia Angelorum est super uno peccatore agente poenitentiam. Quanta felicitas ut de salute nostra exultent coelestia? De quibus dicitur: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. Nullum in medio spatium. Mors et vita sibi contraria sunt, et tamen poenitentia copulantur. Luxuriosus filius totam prodegerat substantiam: et procul a patre vix porcorum cibis inediam sustentabat. Revertitur ad parentem, immolatur ei vitulus saginatus: stolam accipit et annulum , ut Christi recipiat vestimentum, quod dudum polluerat, et audire mereatur: Candida sint semper vestimenta tua ; receptoque signaculo Dei, proclamet ad Dominum: Pater, peccavi in coelum, et coram te; et reconciliatus osculo, dicat ad eum: Signatum est super nos lumen vultus tui Domine . Iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit: et iniquitas iniqui non nocebit ei, quacumque die conversus fuerit . Unumquemque iudicat Deus sicut invenerit. Nec praeterita considerat, sed praesentia: si tamen vetera crimina, novella conversione mutentur . Septies cadit iustus, et resurgit . Si cadit, quomodo iustus, si iustus quomodo cadit? Sed iusti vocabulum non amittit, qui per poenitentiam semper resurgit. Et non solum septies, sed septuagies septies delinquenti, si convertatur ad poenitentiam, peccata donantur . Cui plus dimittitur, plus diligit. Meretrix lacrymis pedes Salvatoris lavat, et crine detergit: et in typum Ecclesiae de gentibus congregatae meretur audire: Dimittuntur tibi peccata tua . Pharisaei iustitia perit superbia: et publicani humilitas confessione salvatur . Per Ieremiam contestatur Deus: Ad summam loquar contra gentem et regnum, ut eradicem et destruam, et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversum eam: agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei. Et ad summam loquar super gentem et regnum, ut aedificem, et ut plantem illud. Si fecerit malum in conspectu meo, ut non audiat vocem meam: poenitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei. Statimque infert: Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem. Revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. Qui dixerunt: Desperavimus; post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque post pravitatem cordis sui malum faciemus . Simeon iustus in Evangelio loquitur: Ecce hic positus est in ruinam, et in resurrectionem multorum , in ruinam videlicet peccatorum, et in resurrectionem eorum, qui agunt poenitentiam. Apostolus scribit ad Corinthios: Auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis ne inter gentes quidem, ita ut uxorem patris aliquis habeat. Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit . Et in secunda ad eosdem Epistula, Ne abundantiori tristitia pereat, qui eiusmodi est , revocat eum, et obsecrat, ut confirment super illum caritatem; ut qui incestu perierat, poenitentia conservetur. Nullus quidem mundus est a peccato: nec si unius quidem dici fuerit vita eius [et 25]; numerabiles autem anni vitae illius. Astra quoque ipsa non sunt munda in conspectu eius: et adversum angelos suos perversum quid excogitavit . Si in coelo peccatum, quanto magis in terra? Si delictum in his qui carent tentatione corporea: quanto magis in nobis, qui fragili carne circumdamur, et cum Apostolo dicimus: Miser ego, homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Non enim habitat in carne nostra bonum, nec agimus quod volumus, sed quod nolumus, ut aliud anima desideret, aliud caro facere cogatur. Quod si quidam iusti appellantur in Scripturis, et non solum iusti, sed iusti in conspectu Dei, iuxta illam iustitiam appellantur iusti, iuxta quam supra dictum est: Septies cadit iustus, et resurgit . Et iuxta quod iniquitas iniqui non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit . Denique et Zacharias pater Ioannis, qui scribitur iustus, peccavit in eo quod non credidit, et statim silentio condemnatur . Et Iob, qui iustus et immaculatus, ac sine querela in principio voluminis sui scribitur, postea et Dei sermone, et confessione sui peccator arguitur. Si Abraham, Isaac et Iacob. Prophetae quoque et Apostoli nequaquam caruere peccato: si purissimum triticum habuit mixtas paleas; quid de nobis dici potest, de quibus scriptum illud est: Quid paleis ad frumentum, dicit Dominus ? Et tamen paleae futuro reservantur incendio, et zizania hoc tempore mixta sunt segetibus frumentorum, donec veniat qui habet ventilabrum in manu sua, et purgaverit aream, ut congreget triticum in horrea, et quisquilias gehennae igni comburat. 4 Haec omnia quasi per pulcherrima Scripturarum prata discurrens, in unum locum volui congregare, et de speciosissimis floribus coronam tibi texere poenitentiae, quam imponas capiti tuo: et assumas pennas columbae, et voles, et requiescas , et clementissimo reconcilieris Patri. Narravit mihi uxor quondam tua, nunc soror atque conserva, quod iuxta praeceptum Apostoli ex consensu abstinueritis vos ab opere nuptiarum, ut vacaretis orationi; tuaque rursum vestigia, quasi in salo posita fluctuasse, imo (ut apertius loquar) esse prolapsa. Illam autem audisse a Domino cum Moyse, Tu vero hic sta mecum ; et dixisse de Domino: Statuit supra petram pedes meos . Tuam, domum, quae fundamenta fidei solida non habebat, postea diaboli turbine concidisse. Porro illius perstare in Domino, et suum tibi hospitium non negare; ut cui prius coniunctus fueras corpore, nunc spiritu copuleris. Qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo . Cumque vos rabies barbarorum, et imminens captivitas separaret, sub iusiurandi testificatione pollicitum [al. pollicitus es], ut ad sancta transeuntem loca, vel statim, vel postea sequereris, et servares animam tuam, quam visus fueras negligentia perdidisse. Redde igitur quod praesente Deo spopondisti. Incerta est vita mortalium: ne ante rapiaris, quam tuam impleas sponsionem, imitare eam, quam docere debueras. Proh pudor, fragilior sexus vincit saeculum, et robustior superatur a saeculo. Tanti dux femina facti est (ex Virgil.): et non sequeris eam, in cuius salute candidatus es fidei? Quod si te rei familiaris tenent reliquiae, ut scilicet et mortes amicorum et civium videas, et ruinas urbium atque villarum, saltem inter captivitatis mala, et feroces hostium vultus, et provinciae tuae infinita naufragia, teneto tabulam poenitentiae: et memento conservae tuae, quae tuam quotidie suspirat, nec desperat salutem. Tu vagaris in patria, imo non patria, quia patriam perdidisti: ista pro te in locis venerabilibus Resurrectionis et Crucis, et Incunabulorum Domini Salvatoris, in quibus parvulus vagiit, tui nominis recordatur, teque ad se orationibus trahit: ut si non tuo merito, saltem huius salveris fide. Iacebat quondam Paralyticus in lectulo, et sic erat cunctis artubus dissolutus, ut nec pedes ad ingrediendum, nec manus movere posset ad precandum: et tamen profertur ab aliis, et restituitur pristinae sanitati, ut portaret lectulum [et Ioan. 5], qui dudum portabatur a lectulo. Et te igitur absentem corpore, praesentem fide, offert conserva tua Domino Salvatori; et dicit cum Chananaea, Filia mea male vexatur a daemonio . Recte enim appellabo animam tuam, filiam animae eius, quae sexus nescit diversitatem: quia te quasi parvulum, atque lactentem, et necdum valentem sumere solidos cibos, invitat ad lac infantiae, et nutricis tibi alimenta demonstrat; ut possis dicere cum Propheta: Erravi sicut ovis perdita: quaere servum tuum, quoniam mandata tua non sum oblitus .
Hieronymus HOME
bnf446.32 bsb4610.57 hab179.332
Hieronymus, Epistulae, 4, 121aHIERONYMUS AD ALGASIAM. <<< >>> 123 AD AGERUCHIAM .
monumenta.ch > Hieronymus > 122