monumenta.ch > Hieronymus > 121a
Hieronymus, Epistulae, 4, 121. AD ALGASIAM. CAPITULA XI QUAESTIONUM ALGASIAE AD S. HIERONYMUM. <<< >>> 122. AD RUSTICUM,
121aHIERONYMUS AD ALGASIAM. [De quaestionibus XI.] HIDE APPARATUS
0 PRAEFATIO. Filius meus Apodemius, qui interpretationem nominis sui, longa ad nos veniens navigatione, signavit, et de Oceani littore, atque ultimis Galliarum finibus, Roma praeterita, quaesivit Bethleem, ut inveniret in ea coelestem panem, et saturatus eructaret in Domino, ac diceret: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi , detulit mihi in parva schedula maximas quaestiones, quas a te datas, mihique tradendas diceret. Ad quarum lectionem intellexi studium Reginae Saba in te esse completum, quae de finibus terrae venit audire sapientiam Salomonis [Matth. 12. 42]. Non quidem ego Salomon, qui et ante se, et post se, cunctis hominibus praefertur sapientia; sed tu Regina appellanda es [al. ex] Saba, in cuius mortali corpore non regnat peccatum, et quae ad Dominum tota mente conversa, audies ab eo: Convertere, convertere Sunamitis . Etenim Saba in lingua nostra conversionem sonat. Simulque animadverti, quod quaestiunculae tuae de Evangelio tantum et de Apostolo propositae, indicant te veterem Scripturam aut non satis legere, aut non satis intelligere, quae tantis obscuritatibus, et futurorum typis obvoluta est, ut omnis interpretatione egeat: et porta orientalis, de qua verum lumen exoritur, et per quam Pontifex ingreditur et egreditur, semper clausa sit [. 2. ] [et 44. 1], et soli Christo pateat , qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit, ut illo reserante introeas cubiculum eius, et dicas, Introduxit me rex in cubiculum suum . Praeterea satis miratus sum, cur purissimo fonte vicino relicto, nostri tam procul rivuli fluenta quaesicris, et omissis aquis Siloe, quae vadunt cum silentio , desiderares [al. desideras] aquas Sihor, quae turbidis saeculi huius vitiis sordidantur. Habes istic sanctum virum Alethium Presbyterum, qui viva, ut aiunt, voce, et prudenti disertoque sermone possit solvere quae requiris: nisi forte peregrinas merces desideras, et pro varietate gustus, nostrorum quoque condimentorum te alliamenta delectant. Aliis dulcia placent, nonnullos subamara delectant, horum stomachum acida renovant, illorum salsa sustentant. Vidi ego nauseam, et capitis vertiginem antidoto, quae appellatur πικρὰ, saepe sanari, et iuxta Hippocratem, contrariorum contraria esse remedia. Itaque nostram amaritudinem, illius nectareo melle curato, et mitte in Mara lignum crucis, senilemque pituitam iuvenili austeritate compesce, ut possis laeta cantare: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel ori meo . 1 CAPUT PRIMUM. Cur Ioannes discipulos suos mittit ad Dominum, ut interrogent eum: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus [et Luc. 7. 20]? Cum prius ipse de eodem dixerit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi . De hac Quaestione in Commentariis Matthaei plenius diximus. Unde apparet quae haec interrogas, ipsa te volumina non habere. Tamen stringendum est breviter, ne omnino tacuisse videamur. Ioannes mittebat discipulos suos in vinculis constitutus, ut sibi quaerens, illis disceret; et capite truncandus, illum doceret esse sectandum, quem interrogatione sua magistrum omnium fatebatur. Neque enim poterat ignorare, quem ignorantibus ante monstraverat, et de quo dixerat: Qui habet sponsam, sponsus est [Ibid. 3. 29]; Et, Cuius non sum dignus calceamenta portare ; Et, Illum oportet crescere, me autem minui . Deumque Patrem intonantem audierat: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui [Ibid. 3. 30]. Quod autem dicit: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? hunc quoque sensum habere potest: Scio quod ipse sis, qui tollere venisti peccata mundi: sed quia ad inferos descensurus sum, etiam hoc interrogo, utrum et illuc ipse descendas, an impium sit hoc de Filio Dei credere, aliumque missurus sis? Hoc autem scire desidero: ut qui te in terris hominibus nuntiavi, etiam inferis nuntiem, si forte venturus es. Tu enim es, qui venisti dimittere captivitatem, et solvere eos, qui in vinculis tenebantur. Cuius sciscitationem Dominus intelligens, operibus magis quam sermone respondet: et Ioanni praecipit nuntiari, videre caecos, ambulare claudos, leprosos mundari, surdos audire, mortuos surgere, et (quod his maius est) pauperes evangelizari [et Luc. 7]. Pauperes autem vel humilitate, vel divitiis: ut nulla inter pauperem divitemque distantia sit salutis; sed omnes vocentur aequaliter. Quodque infert: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me , non Ioannem, sed discipulos eius percutit, qui prius accesserant ad eum, dicentes: Quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant [et Luc. 5. 33]? Et ad Ioannem: Magister, cui tu praebuisti testimonium iuxta Iordanem, ecce discipuli eius baptizant, et plures veniunt ad eum . Quo dicto livorem significant de signorum magnitudine, ex invidiae mordacitate venientem: cur baptizatus a Ioanne, ipse audeat baptizare; et multo amplior ad eum turba concurrat, quam prius venerat ad Ioannem. Et ne forsitan plebs nesciens, hoc dicto Ioannem suggillari arbitraretur, in illius laudes perorat: et coepit de Ioanne ad turbas dicere circumstantes: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? Sed quid existis in solitudinem videre? hominem mollibus vestitum [et 8] [et Luc. 7. 24 ] [et 25]? et reliqua. Cuius dicti hic sensus est: Numquid ad hoc existis in eremum, ut videretis hominem instar arundinis ventorum flatu, in partes varias inclinari? ut quem ante laudaverat, de eo nunc dubitet: et de quo prius dixerat: Ecce Agnus Dei, nunc interroget, utrum ipse an alius sit, qui vel venerit, vel venturus sit? Et quia omnis praedicatio falsa sectatur lucra, et gloriam quaerit humanam, ut per gloriam nascantur compendia: asserit cum camelorum vestitum pilis, nulli posse adulationi succumbere; et qui locustis vescitur ac melle silvestri , nec opes neque alias terrenas delicias quaerere, rigidamque et austeram vitam, aulas vitare palatii, quas quaerunt qui purpura et bysso et serico et moltibus vestiuntur. Dicitque eum non solum Prophetam, qui soleat ventura praedicere; sed plus esse quam Prophetam: quia quem illi venturum esse dixerant, hic venisse monstravit, dicens: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi : praesertim cum ad fastigium Prophetale Baptistae accesserit privilegium; ut qui dixerat: Ego a te debeo baptizari , ipse eum baptizaverit: non praesumptione maioris, sed obedientia discipuli, ac timore servi. Cumque inter natos mulierum, nullum asserat Ioanne surrexisse maiorem , se, qui de Virgine procreatus est, maiorem esse commemorat: sive omnem Angelum in coelis qui minimus est, in terris cunctos homines anteire. Nos enim in Angelos proficimus; et non Angeli in nos: sicut quidam stertentes sopore gravissimo somniant. Nec sufficit hoc in Ioannis laudibus, nisi ipse praedicans baptismum poenitentiae, prius dixisse referatur: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum . Unde a diebus praedicationis eius, regnum coelorum vim patitur [Ibid. 11. 12]; ut qui homo natus est. Angelus esse desideret; et terrenum animal, coeleste quaerat habitaculum. Lex enim et Prophetae usque ad Ioannem prophetaverunt [Ibid. 13]: non quod Ioannes Prophetarum sit finis et Legis, sed ille qui Ioannis testimonio praedicatus est. Ioannes autem secundum mysterium, quod in Malachia scriptum est [Cap. 4. v. 5], Ipse est Elias, qui venturus est : non quod eadem anima (ut Haeretici suspicantur) et in Elia et in Ioanne fuerit: sed quod eamdem habuerit Sancti Spiritus gratiam, zona cinctus ut Elias, vivens in eremo ut Elias: persecutionem passus ab Herodiade, ut ille sustinuit ab Iezabel: ut quomodo Elias secundi praecursor adventus est, ita Ioannes venturum in carne Dominum Salvatorem, non solum in eremo, sed etiam in matris utero salutarit, et exultatione corporis nuntiarit. 2 CAP. II. Quid significet quod in Matthaeo scriptum est: 'Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet' . Ad cuius expositionem loci, totum quod Matthaeus de Isaia Propheta assumit testimonium ponendum est, et ipsius verba Isaiae : iuxta Septuaginta interpretes, ipsumque Hebraicum, cui Theodotio, Aquila, Symmachusque consentiunt. Sic ergo de quatuor Evangelistis, solus Matthaeus posuit: 'Iesus autem sciens, secessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: et praecepit eis, ne manifestum eum facerent; ut impleretur quod dictum est per Isaiam Prophetam [Cap. 42. v. 1. et seqq.], dicentem: Ecce puer meus quem elegi: dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. Non contendet, neque clamabit, neque audiet quisquam in plateis vocem eius. Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec eiiciat ad victoriam iudicium: et in nomine eius gentes sperabunt' . Pro quo in Isaia iuxta Septuaginta Interpretes sic scriptum est: 'Iacob puer meus, suscipiam cum. Israel electus meus, suscepit eum anima mea. Dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. Non clamabit, neque dimittet, nec audietur foris vox eius. Arundinem confractam non conteret, et linum fumigans non extinguet: sed in veritate proferet iudicium. Splendebit, et non quassabitur, donec ponat super terram iudicium: et in nomine eius gentes sperabunt.' Nos autem ex Hebraeo ita vertimus, 'Ecce puer [al. servus] meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum meum super eum: iudicium gentibus proferet. Non clamabit, neque accipiet personam, neque audietur foris vox eius. Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet. In veritate educet iudicium. Non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in terra iudicium: et legem eius insulae expectabunt.' Ex quo apparet Matthaeum Evangelistam, non veteris interpretationis auctoritate constrictum, dimisisse Hebraicam Veritatem: sed quasi Hebraeum ex Hebraeis, et in Lege Domini doctissimum ea gentibus protulisse, quae in Hebraeo legerat. Si enim sic accipiendum est, ut Septuaginta Interpretes ediderunt: Iacob puer meus, suscipiam eum: Israel electus meus, suscepit eum anima mea, quomodo in Iesu intelligimus esse completum, quod de Iacob, et de Israel scriptum est? Quod beatum Matthaeum non solum in hoc testimonio, sed etiam in alio loco fecisse legimus: Ex Aegypto vocavi filium meum : pro quo Septuaginta transtulerunt: Ex Aegypto vocavi filios eius. Quod utique, nisi sequamur Hebraicam Veritatem, ad Dominum Salvatorem non pertinere, manifestum est. Sequitur enim: Ipsi autem immolabant Baalim. Quod autem de assumpto testimonio in Evangelio minus est: splendebit, et non quassabitur, donec ponat super terram iudicium, videtur mihi accidisse primi scriptoris errore, qui legens superiorem sententiam in verbo iudicii esse finitam, putavit inferioris sententiae ultimum verbum esse iudicium: et pauca verba quae in medio, hoc est, inter iudicium, et iudicium fuerant, praetermisit. Rursumque quod apud Hebraeos legitur: Et in lege eius sperabunt insulae, Matthaeus sensum potius quam verba interpretans, pro lege, et insulis, nomen posuit, et gentes. Et hoc non solum in praesenti loco, sed ubicumque de veteri Instrumento Evangelistae et Apostoli testimonia protulerunt, diligentius observandum est: non eos verba secutos esse, sed sensum: et ubi Septuaginta ab Hebraico discrepant, Hebraeum sensum suis expressisse sermonibus. Puer igitur Dei omnipotentis iuxta dispensationem carnis assumptae, qua [al. quae] ad nos mittitur, Salvator est appellatus. Ad quem et in alio loco dicit Pater: Magnum tibi est vocari puerum meum, ut congreges tribus Iacob . Haec [al. Hic] est vinea Sorec, quae interpretatur, electa. Hic est filius amantissimus, in quo sibi complacuit anima Dei: non quod Deus animam habeat; sed quod in anima omnis Dei monstretur affectus. Et non mirum, si in Deo anima nominetur, cum universa humani corporis membra, secundum leges tropologiae, et diversas intelligentias, habere dicatur. Posuit quoque spiritum suum super eum: Spiritum Sapientiae, et intelligentiae, spiritum consilii, et fortitudinis, spiritum sapientiae, et pietatis, et timoris Domini : qui in specie columbae descendit super eum: de quo et Ioannes Baptista a Deo Patre audisse se narrat: Super quem videris Spiritum Sanctum descendentem, et manentem super eum, ipse est . Et Iudicium gentibus nuntiabit; de quo, et in Psalmis: Deus iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis . Qui et ipse loquitur in Evangelio: Non enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio . Non contendet: sicut agnus ductus est ad victimam: non contendet in subversione audientium. Neque clamabit, iuxta illud quod Paulus Apostolus scribit: Omnis clamor, et ira, et amaritudo auferatur a vobis . Non clamabit: quia Israel non fecit iudicium, sed clamorem. Neque audiet quisquam in plateis, sive foris, vocem eius. Omnis enim gloria filiae regis ab intus : Et, Arcta, et angusta via est, quae ducit ad vitam . Unde in plateis vox illius non auditur, in quibus confidenter agit sapientia, latam spatiosamque viam non ingrediens, sed arguens atque condemnans. Unde et his qui foris erant, non sua voce, sed per parabolas loquebatur: Arundinem, inquit, quassatam non confringet; sive (ut Septuaginta transtulerunt) calamum fractum non conteret. Calamus fractus qui fuit antea vocalis, et in laudes Domini concinebat, appellandus est Israel, qui quoniam [al. quondam] impegit in angularem lapidem, et cecidit super eum, fractusque in illo est; propterea dicitur de eo: Increpa Domine bestias calami : et in Iesu volumine torrens appellatur cannae, id est, calami; qui aquas habet turbidas, quas elegit Israel, purissima contemnens fluenta Iordanis: reversusque mente in Aegyptum, et desiderans coenosam ac palustrem regionem, peponesque, et cepe, et allia, et cucumeres, ollasque Aegyptiarum carnium, rectissime per Isaiam appellatur calamus fractus: cui qui inniti voluerit, pertundetur manus eius. Qui enim post adventum Domini Salvatoris Evangelicae interpretationis spiritum derelinquens, in Iudaicae litterae morte requiescit, istius cuncta opera vulnerantur. Linum quoque fumigans non extinguet, populum de gentibus congregatum, qui extincto legis naturalis ardore, fumi amarissimi, et qui noxius oculis est, tenebrosaeque caliginis involvebatur erroribus. Quem non solum non restinxit et redegit in cinerem, sed e contrario de parva scintilla, et pene moriente, maxima suscitavit incendia; ita ut totus orbis arderet igne Domini Salvatoris, quem venit mittere super terram, et in omnibus ardere desiderat . Secundum tropologiam quid nobis videretur de hoc loco, in Commentariolis Matthaei breviter annotavimus. Iste autem qui arundinem quassatam non confregit, et linum fumigans non extinxit, iudicium quoque perduxit ad victoriam , cuius iudicia vera sunt, iustificata in semetipsis , ut iustificetur in sermonibus suis, et vincat cum iudicatur , et tamdiu lumen praedicationis eius in mundo resplendeat, nulliusque conteratur, et vincatur insidiis, donec ponat in terra iudicium, et impleatur illud quod scriptum est: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra . Et, In nomine eius gentes sperabunt ; sive in lege eius sperabunt insulae [Ibid. 42. 4]. Quomodo enim insulae turbine flatuque ventorum, et crebris tempestatibus feriuntur quidem, sed non subvertuntur, in exemplum Evangelicae domus, quae supra petram robusta mole fundata est [et Luc. 6], ita et Ecclesiae quae sperant in lege, et in nomine Domini Salvatoris, loquuntur per Isaiam: Ego civitas firma, civitas quae non oppugnatur . 3 CAP. III. Quem sensum habeat, quod in Evangelista Matthaeo scriptum est: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum . Quae est sui abnegatio? aut quomodo qui sequitur Salvatorem, seipsum abnegat? De quo in tertio Commentariorum eiusdem Matthaei libro, ita breviter locutus sum: Qui deponit veterem hominem cum operibus suis negat seipsum, dicens: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus : tollitque crucem suam et mundo crucifigitur. Cui autem mundus crucifixus est, sequitur Dominum crucifixum. Quibus nunc addere possumus: postquam ostendit discipulis quod oporteret eum ire Ierusalem, et multa pati a Sacerdotibus et Scribis, et principibus Sacerdotum et occidi, assumens eum Petrus, coepit increpare et dicere: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Qui conversus, dicit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis quae Dei sunt, sed quae hominum . Humano quippe timore perterritus, passionem Domini formidabat. Et quomodo, audiens multa pati, et occidi, timebat: sic audiens, et tertia die resurgere, gaudere debuerat, et tristitiam passionis, resurrectionis gloria mitigare. Unde illo pro timore correpto, loquebatur ad omnes discipulos, sive, convocavit turbam cum discipulis suis, ut Marcus posuit; aut iuxta Lucam, dicebat ad cunctos: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum; et tollat crucem suam, et sequatur me . Cuius exhortationis hic sensus est: Non est delicata in Deum et secura confessio. Qui in me credit, debet suum sanguinem fundere. Qui enim perdiderit animam suam in praesenti, lucrifaciet eam in futuro . Quotidie credens in Christum, tollit crucem suam, et negat seipsum. Qui impudicus fuit, versus ad castitatem, temperantia luxuriam negat. Qui formidolosus et timidus, assumpto robore fortitudinis, priorem se esse nescit. Iniquus si sequatur iustitiam, negat iniquitatem. Stultus si Christum confiteatur Dei virtutem et Dei sapientiam, negat stultitiam . Quod scientes, non solum persecutionis tempore et necessitate martyrii, sed in omni conversatione, opere, cogitatione, sermone, negemus nosmetipsos quod ante fuimus; et confiteamur eos, qui in Christo renati sumus. Idcirco enim Dominus crucifixus est, ut et nos qui credimus in eum, et peccato mortui sumus, crucifigamur cum ipso, dicamusque quod Apostolus Paulus docuit: Cum Christo crucifixus sum . Et: Mihi autem absit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo . Qui cum Christo crucifixus est, spoliet principatus et potestates, et triumphet eas in ligno. Unde et in Evangelio secundum Matthaeum, in typum eorum qui in Domino credituri erant, et se cum illo crucifixuri, Simon Cyrenaeus portat crucem eius; quam iuxta alios Evangelistas prior ipse portavit. 4 CAP. IV. Quid vult significare, quod in eodem Matthaeo scriptum est, Vae praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus. Et: Orate ne fiat fuga vestra hyeme vel sabbato [. 20]. Quod ex superioribus pendere manifestum est. Cum enim Evangelium Christi cunctis gentibus fuerit praedicatum, et venerit consummatio, viderintque abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele Propheta, stantem in loco sancto : tunc praecipitur his, qui in Iudaea sunt, ut fugiant ad montes; et qui in tecto, ne descendant tollere aliquid de domo sua; et qui in agro, ne revertantur auferre tunicam suam. De quibus in Commentariis eiusdem Matthaei plenius diximus. Statimque coniungitur: Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. In quibus diebus? quando abominatio desolationis steterit in loco sancto. Quod quidem iuxta litteram de adventu Antichristi praedicari, nulli dubium est: quando persecutionis magnitudo compellit fugere, et graves uteri, parvulique lactentes fugam retardant. Licet quidam Titi et Vespasiani adversus Iudaeos, et praecipue Ierusalem obsidionem pugnamque significari velint. Hyemem quoque et sabbatum, sic interpretantur, ne eo tempore fugere compellantur, quando duritia frigoris in agris, et in desertis locis, fugientes latere non patitur: et observatio sabbati, aut praevaricatores facit, si fugiant; aut hostium gladiis subiacere, si sabbati otium, et praecepta servaverint. Nos autem audientes Dominum Salvatorem, ut qui in Iudaea sunt, ad montana confugiant, ipsi quoque oculos levemus [al. levamus] ad montes, de quibus scriptum est: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi . Et in alio loco: Fundamenta eius in montibus sanctis : Et, Montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui : Et, Non potest latere civitas super montem posita , et discalciemus non pelle litterae, nudisque pedibus cum Moyse ascendentes montem , dicamus: Transiens videbo visionem hanc magnam ; ut possimus intelligere praegnantes animas, quae de semine doctrinarum et sermonis Dei, initia fidei conceperunt, et dicunt cum Isaia: A timore tuo Domine concepimus, et parturivimus, et peperimus spiritum salutis tuae, quem fecisti super terram . Sicuti enim semina paulatim formantur in uteris: et tamdiu non putatur [al. reputatur] homo, donec elementa confusa suas imagines membraque suscipiant: ita sensus ratione conceptus, nisi in opera proruperit, adhuc in ventre retinetur; et cito abortio perit, cum viderit abominationem desolationis [Matth. 24. 15] [Marc. 13. 14] stantem in Ecclesia, et Satanam transfigurari in Angelum lucis . De istiusmodi foetibus Paulus loquitur dicens: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis . Has ergo reor iuxta mysticos intellectus esse mulieres, de quibus idem Apostolus scribit: Mulier seducta in transgressione facta est. Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et caritate et sanctitate cum pudicitia [. 15]. Quae si de sermone divino aliquando generarit, necesse est, quae generata sunt, crescere; et primum accipere lac infantiae , donec perveniant ad solidum cibum, et ad maturam aetatem plenitudinis Christi . Omnis enim qui lacte alitur, imperitus est in ratione iustitiae: parvulus enim est. Hae igitur animae quae necdum pepererunt, sive quae necdum potuerunt quae generata sunt alere; cum viderint sermonem haereticum stantem in Ecclesia, cito scandalizantur et pereunt: et in tempestate atque persecutionibus permanere non possunt, praesertim si otium habuerint bonorum operum, et non ambulaverint in via, quae Christus est . De hac abominatione haereticae perversaeque doctrinae dicebat Apostolus, quod homo iniquitatis et adversarius elevet se contra omne quod dicitur Deus et religio, ita ut audeat stare in Templo Dei, et ostendere se quod ipse sit tanquam Deus : cuius adventus secundum operationem Satanae; et ea quae concepta sunt facit perire abortio; et quae sunt nata, ad pueritiam et ad perfectam aetatem pervenire non posse. Quamobrem orandus est Dominus, ne in exordio fidei et crescentis aetatis oriatur hiems, de qua scriptum est: Hiems transiit, imber abiit sibi ; ne otio torpeamus: sed imminente naufragio, suscitemus dormientem Dominum, atque dicamus: Praeceptor salva nos, perimus . 5 CAP. V. Quid sibi velit, quod scriptum est in Evangelio secundum Lucam: Et non receperunt eum: quoniam facies eius erat vadens in Ierusalem . Festinans Dominus pergere in Ierusalem, ut complerentur dies assumptionis eius, et Pascha celebraret, de quo dixerat: Desiderio desideravi hoc Pascha comedere vobiscum antequam patiar [Ibid. 22. 15], et bibere calicem, de quo ait: Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum ? omnemque doctrinam suam patibulo roboraret, iuxta illud quod scriptum est: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum [Ibid. 12. 32]; obfirmavit faciem suam, ut iret Ierusalem. Obfirmatione enim et fortitudine opus est ad passionem sponte properanti. Unde et Ezechieli, cui dixerat Deus: Fili hominis in medio scorpionum tu habitas, et ne timeas eos: obfirmavi, inquit, faciem tuam, et dedi faciem tuam aeneam, et frontem tuam ferream [. et 3. 9]; ut si forsitan surrexisset contra eum malleus universae terrae, quasi incus durissima resisteret, malleumque contereret, de quo scriptum est: Quomodo confractus est, et contritus est malleus universae terrae ? Et misit nuntios, id est, Angelos ante faciem suam . Iustum enim erat ut Dei Filio Angeli ministrarent. Sive Angelos, Apostolos vocat: quia et Ioannes praecursor Domini, Angelus appellatus est [et Matth. 11]. Cumque ingressi essent vicum Samariae, ut praepararent ei, non susceperunt illum: quia facies eius erat vadens in Ierusalem. Hostili inter se Samaritani atque Iudaei discordant odio, et cum omnes oderint gentes, proprio contra se furore bacchantur, dum utrique de Legis possessione contendunt, et intantum se mutuo persequuntur, ut postquam Iudaei de Babylonia sunt reversi, aedificationem Templi, Samaritani semper impedierint. Cumque vellent et ipsi cum eis aedificare Templum, responderunt Iudaei: Non licet nobis et vobis aedificare domum Domini [1. Esdr. 4]. Denique pro summa iniuria Pharisaei exprobrabant Domino: Nonne daemonium habes, et Samaritanus es? . Et in parabola de Ierusalem descendentis Iericho, Samaritanus ponitur pro signo atque miraculo, quod malus bene fecerit : et ad puteum Samaritanae scriptum est: Non enim coutuntur Samaritani Iudaeis . Videntes ergo Samaritae Dominum Ierusalem pergere, id est, ad hostes suos, quod audierant a discipulis eius, qui ad parandum hospitium venerant, Iudaeum esse cognoscunt: et quasi Iudaeum atque alienum, et eum qui ad inimicos pergeret, suscipere noluerunt. Quanquam, et alia nobis subiiciatur intelligentia, quod voluntatis Domini fuerit, non suscipi a Samaritis, quia festinabat ire Ierusalem, ibique pati, et sanguinem fundere, ne occupatus susceptione Samaritica, et doctrina gentis illius, passionis differret diem, ad quam venerat sustinendam. Unde dicit et alio loco: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel . Et Apostolis praecepit: Civitatem Samaritanorum non intrabitis [Ibid. 10. 5], volens tollere omnem occasionem persecutionis Iudaicae: ne postea dicerent, crucifiximus eum, quia se inimicis nostris, et hostibus iunxerat. Facies igitur eius erat pergentis Ierusalem. Et idcirco iuxta aliam intelligentiam, non receperunt eum Samaritae: quia festinabat ingredi Ierusalem. Ut autem eum non reciperent, fuit Dominicae voluntatis. Denique Apostoli in Lege versati, in qua tantum iustitiam noverant, oculum pro oculo, dentem pro dente, ulcisci nituntur iniuriam, et imitari Eliam, ad cuius vocem duos pentecontarchos militum ignis absumpserat: dicuntque ad Dominum: Vis, dicimus, ut ignis descendat de coelo, et consumat eos ? Pulchre, Vis, inquiunt, dicimus: nam et Elias dixerat: Si homo Dei sum, ignis descendat de coelo super vos . Ergo ut Apostolorum sermo efficientiam habeat, voluntatis est Domini. Nisi enim ille iusserit, frustra dicunt Apostoli, ut ignis descendat super eos, et quodammodo verbis aliis hoc loquuntur. Si ad servi Eliae iniuriam ignis descendit de coelo, et non Samaritas, sed Iudaeos consumpsit incendium, quanto magis ad contemptum Filii Dei, in impios Samaritas debet flamma saevire? E regione Dominus, qui non ad iudicandum venerat; sed ad salvandum, non in potestate, sed in humilitate, non in Patris gloria, sed in hominis vilitate, increpat eos, quod non meminerint doctrinae suae, et bonitatis Evangelicae, in qua dixerat: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram : Et, Diligite inimicos vestros . 6 CAP. VI. Alteram de Evangelio Lucae [Cap. 16. v. 1. et sqq.] quaestiunculam proposuisti: quis sit villicus iniquitatis, qui Domini voce laudatus est. Cuius cum vellem scire rationem, et de quo fonte processerit, revolvi volumen Evangelicum, et inter caetera reperi; quod appropinquantibus Salvatori publicanis, et peccatoribus, ut audirent eum, murmurabant Pharisaei et Scribae, dicentes: Quare iste peccatores suscipit, et comedit cum eis ? Qui locutus est eis parabolam centum ovium, et unius perditae, quae inventa pastoris humeris reportata est. Et cur esset proposita, statim intulit: Dico vobis, sic erit gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, magis quam super nonaginta novem iustis, qui non habent opus poenitentia. Aliam quoque parabolam decem drachmarum uniusque perditae, et repertae cum proposuisset, simili eam fine complevit. Sic dico vobis, gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Tertiam quoque parabolam proposuit hominis habentis duos filios, et dividentis inter eos substantiam. Cumque minor facultatibus perditis, egere coepisset, et comedere siliquas, porcorum cibum, reversus ad patrem, susceptus ab eo est. Frater quoque invidens senior, patris voce correptus est, quod laetari debuerit, et gaudere, quia frater eius mortuus fuerat, et revixit: perditus erat, et inventus est. Has tres parabolas contra Pharisaeos, et Scribas locutus est, qui nolebant recipere poenitentiam peccatorum, et Publicanorum salutem. Dicebat autem, inquit, et ad discipulos suos [Ibid. 16. 1], haud dubium, quin parabolam, sicut prius ad Scribas, et Pharisaeos: qua parabola ad clementiam discipulos hortaretur, et aliis diceret verbis: Dimitte, et dimittetur vobis ; ut in Oratione Dominica libera fronte poscatis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris . Quae est ergo parabola ad clementiam discipulos cohortantis? Homo quidam erat dives, qui habebat villicum sive dispensatorem, hoc enim οἰκονόμος significat. Villicus autem proprie villae gubernator est, unde et a villa villicus nomen accepit. Οἰκονόμος autem tam pecuniae, quam frugum, et omnium quae dominus possidet, dispensator est. Unde, et οἰκονομικὸς Xenophontis pulcherrimus liber est, qui non gubernationem villae, sed dispensationem universae domus (Tullio interpretante) significat. Iste igitur dispensator accusatus est ad dominum suum, quod dissiparet substantiam eius. Quo vocato dixit: Quid hoc undio de te? Redde rationem dispensationis tuae, neque enim ultra mea poteris dispensare. Quid dixit intra semetipsum: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me dispensationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam, ut quando sublata mihi fuerit dispensatio, suscipiant me in domos suas. Vocavit itaque singulos debitores domini sui, et dixit primo: Quantum debes Domino meo? Qui dixit ei: Centum batos olei. Ait illi: Tolle cautionem tuam, et sedens cito, scribe quinquaginta. Deinde ad alium locutus est: Tu autem quantum debes? At ille respondit: Centum coros tritici. Dixitque ei: Tolle cautionem tuam, et scribe octoginta. Et laudavit Dominus villicum, sive dispensatorem iniquitatis, quod prudenter fecerit: quia filii saeculi huius prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua. Et ego dico vobis, facite vobis amicos de iniquo mamona: ut quando defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Qui fidelis est in parvo, et in multo fidelis est. Qui minimo iniquus est, et in multo iniquus erit. Si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? Nemo servus potest duobus Dominis servire: aut enim unum habebit odio, et alterum diliget: aut unum audiet, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mamonae. Audiebant autem haec omnia Pharisaei, qui erant avari, et subsannabant illum. Totum parabolae huius textum posui, ut non nobis intelligentiam aliunde quaeramus, et in parabola certas nitamur invenire personas; sed interpretemur eam quasi parabolam, hoc est similitudinem, quae ab eo vocatur quod alteri παραβάλλεται, hoc est, assimilatur, et quasi umbra praevium veritatis est. Si ergo dispensator iniqui mamonae, Domini voce laudatur, quod de re iniqua sibi iustitiam praepararit: et passus dispendia Dominus, laudat dispensatoris prudentiam, quod adversus Dominum quidem fraudulenter, sed pro se prudenter egerit: quanto magis Christus qui nullum damnum sustinere potest, et pronus est ad clementiam, laudabit discipulos suos, si in eos qui credituri [al. crediti] sibi sunt, misericordes fuerint? Denique post parabolam intulit: Et ego vobis dico, facite vobis amicos de iniquo mamona. Mamona autem, non Hebraeorum, sed Syrorum lingua, divitiae nuncupantur, quod de iniquitate collectae sint. Si ergo iniquitas bene dispensata vertitur in iustitiam: quanto magis sermo divinus, in quo nulla est iniquitas, qui et Apostolis creditus est, si bene fuerit dispensatus, dispensatores suos levabit in coelum? Quamobrem sequitur: Qui fidelis est in minimo, hoc est in carnalibus, et in multis fidelis erit, hoc est in spiritualibus. Qui autem in parvo iniquus est, ut non det fratribus ad utendum, quod a Deo pro omnibus est creatum; iste et in spirituali pecunia dividenda iniquus erit; ut non pro necessitate, sed pro personis doctrinam Domini dividat. Si autem, inquit, carnales divitias quae labuntur, non bene dispensatis, veras aeternasque divitias doctrinae Dei, quis credet vobis? Et si in his quae aliena sunt (alienum autem est a nobis omne quod saeculi est) infideles fuistis, ea quae vestra sunt, et proprie deputata homini, quis vobis credere poterit? Unde corripit avaritiam, et dicit eum qui amat pecuniam. Deum amare non posse. Igitur et Apostolis, si velint amare Deum, pecunias esse contemnendas. Unde Scribae et Pharisaei qui erant avari, adversum se dictam intelligentes parabolam, subsannabant eum: carnalia, ut certa et praesentia, spiritualibus ac futuris, et quasi incertis praeponentes, Theophilus Antiochenae Ecclesiae septimus post Petrum Apostolum Episcopus, qui quatuor Evangelistarum in unum opus dicta compingens, ingenii sui nobis monumenta dimisit [al. reliquit], haec super hac parabola in suis Commentariis est locutus. 'Dives qui habebat villicum, sive dispensatorem, Deus omnipotens est, quo nihil est ditius. Huius dispensator est Paulus, qui ad pedes Gamalielis sacras Litteras didicit , et Legem Dei susceperat dispensandam. Qui cum coepisset credentes in Christo persequi, ligare, occidere, et omnem Domini sui dissipare substantiam, correptus a Domino est: Saule, Saule quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare [. 5]. Dixitque in corde suo: Quid faciam? quia qui magister fui, et villicus, cogor esse discipulus et operarius. Fodere non valeo. Omnia enim mandata Legis, quae terrae incubabant, cerno destructa: et Legem atque Prophetas usque ad Ioannem Baptistam esse finitos. Mendicare erubesco, ut qui doctor fueram Iudaeorum, cogar a gentibus et a discipulo Anania, salutis ac fidei mendicare doctrinam. Faciam igitur quod mihi utile esse intelligo: ut postquam proiectus fuero de villicatione mea, recipiant me Christiani in domos suas. Coepitque eos qui prius versabantur in Lege, et sic in Christum crediderant , ut arbitrarentur se in Lege iustificandos, docere Legem abolitam , Prophetias praeterisse, et quae antea pro lucro fuerant, reputari in stercora . Vocavit itaque duos de pluribus debitoribus. Primum, qui debebat centum balos olei, eos videlicet qui fuerant ex gentibus congregati, et magna indigebant misericordia Dei; et de centenario numero (qui plenus est atque perfectus) fecit eos scribere quinquagenarium, qui proprie poenitentium est, iuxta iubilaeum, et illam in Evangelio parabolam, in qua alteri quingenti, alteri quinquaginta denarii dimittuntur. Secundum autem vocavit populum Iudaeorum, qui tritico mandatorum Dei nutritus erat, et debebat ei centenarium numerum, et coegit, ut de centum, octoginta faceret, id est crederet in Domini resurrectione, quae octavae diei numero continetur, et de octo completur decadibus: ut de sabbato Legis transiret ad primam sabbati. Ob hanc causam a Domino praedicatur, quod bene fecerit; et pro salute sua in Evangelii clementiam de Legis austeritate mutatus sit. Quod si quaesieris, quare vocetur villicus iniquitatis, in Lege, quae Dei est; iniquus erat villicus, qui bene quidem offerebat, sed non bene dividebat; credens in Patrem, sed Filium persequens; habens Deum omnipotentem, sed Spiritum Sanctum negans. Prudentior itaque fuit Paulus Apostolus in transgressione Legis filiis quondam lucis, qui in Legis observatione versati, Christum qui Dei patris verum lumen est, perdiderunt. Ambrosius Mediolanensis Episcopus quid de hoc loco senserit, in Commentariis eius legere poteris. Origenis et Didymi in hanc parabolam explanationem invenire non potui; et utrum abolita sit temporum vetustate, an ipsi non scripserint, incertum habeo. Mihi iuxta priorem interpretationem hoc videtur, quod de iniquo mamona debeamus nobis amicos facere, non quoslibet pauperes; sed eos qui nos possint recipere in domos suas, et in aeterna tabernacula: ut cum eis parva praebuerimus, recipiamus ab illis magna, et dantes aliena, nostra suscipiamus, et seminemus in benedictione, ut metamus benedictionem: Qui enim parce seminaverit, parce et metet. 7 CAP. VII. Quo sensu accipiendum sit, quod in Epistula legimus ad Romanos: Vix enim pro iusto quis moritur. Nam pro bono forsitan quis audeat mori . Duae haereses ex occasione huius testimonii, quod non intelligunt, diverso quidem errore, sed pari impietate blasphemant. Marcion enim qui iustum Deum, et Creatorem Legis facit, et Prophetarum; bonum autem Evangeliorum, et Apostolorum, cuius vult esse Filium Christum, duos introducit deos: alterum iustum, et alterum bonum. Et pro iusto asserit, vel nullos, vel paucos oppetisse mortem. Pro bono autem, id est Christo, innumerabiles Martyres extitisse. Porro Arius iustum ad Christum refert, de quo dictum est: Deus iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis : Et ipse de se in Evangelio: Non enim Pater iudicat quemquam; sed omne iudicium dedit Filio ; Et, Ego sicut audio, sic iudico [Ibid. 30]. Bonum autem ad Deum Patrem, de quo ipse Filius confitetur: Quid me dicis bonum: Nemo est bonus, nisi unus Deus Pater . Cumque hucusque blasphemiae suae devios calles potuerit invenire, in consequentibus impingit, et corruit. Quomodo enim pro Patre quis audet mori, et pro Filio vix moritur, cum propter nomen Christi, tantus Martyrum sanguis effusus sit? Qui igitur simpliciter hunc exponit locum, hoc potest dicere quod in veteri Lege, in qua iustitia est, vix pauci inventi sunt, qui suum fuderint sanguinem. In novo autem Instrumento, in quo bonitas est atque clementia, innumerabiles exstiterunt Martyres. Sed ex eo quod posuit, forsitan quis etiam audeat mori, et pendulo gradu sententiam temperavit, inveniri posse nonnullos, qui audeant mori pro Evangelio, ostendit non sic accipiendum; sed ex superioribus, et inferioribus sensum loci huius debere tractari. Dicens enim Paulus se gloriari in tribulationibus: quia tribulatio patientiam operatur; patientia autem probationem; probatio vero spem; spes autem non confundit [. et 5], quae ex eo certam habeat promissionem, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum Sanctum qui datus est nobis [Ibid.]: secundum illud quod Deus dixerat per Prophetam: Effundam de spiritu meo super omnem carnem ; miratur bonitatem Christi, quod pro impiis, et infirmis, et peccatoribus mori voluerit, et mori opportuno tempore, de quo ipse dicit: Tempore opportuno exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui . Et rursum: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis . Quando omnes peccaverunt, simul inutiles facti sunt, non fuit qui faceret bonum, non fuit usque ad unum . Incredibilis ergo bonitas, et clementia inaudita, mori pro impiis, vix enim pro iusto aliquem, et bono suum sanguinem fundere , metu mortis cuncta terrente. Nam inveniri interdum potest, ut aliquis pro re iusta, et bona audeat mori. Caritas autem Dei, quam habuit in nobis, hinc maxime comprobatur, quod cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, et sublata est de terra vita eius: Et pro iniquitatibus populi ductus est ad mortem: Et portavit peccata nostra, Et tradita est in mortem anima illius, Et, cum iniquis deputatus est ; ut nos impios, et infirmos, et peccatores, pios et robustos, et iustos faceret. Nonnulli ita interpretantur. Si ille pro nobis impiis mortuus est, et peccatoribus, quanto magis nos absque dubitatione pro iusto, et bono Christo debemus occumbere? Iustum autem, et bonum non putemus esse diversum, nec aliquam proprie significare personam; sed absolute iustam rem, et bonam, pro qua difficulter, sed interdum aliquis inveniri potest, qui suum sanguinem fundat. 8 CAP. VIII. Quid sibi velit quod ad Romanos scribit Apostolus: Occasione accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam . Ponamus totum testimonium, et singula Christi auxilio disserentes, quid nobis videatur, simpliciter indicemus, non praeiudicantes tuo sensui, quid velis intelligere, sed nostram sententiam breviter explicantes. Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine Lege enim peccatum mortuum erat. Ego autem vivebam aliquando sine Lege: sed ubi venit mandatum, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Peccatum enim, occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi mors est? Absit. Sed ut peccatum appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. Scimus enim, quia Lex spiritalis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. Quod enim operor, ignoro [al. non intelligo]. Non enim quod volo , hoc ago: sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc facio, consentio legi, quia bona est. Nunc autem iam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. Scio enim quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum , non invenio. Non enim quod volo, facio bonum: sed quod nolo, malum, hoc ago. Si autem quod nolo, hoc facio: iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Invenio igitur legem volenti mihi facere bonum: quia mihi malum adiacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris mei, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Deo per Iesum Christum Dominum nostrum. Quomodo medicina non est causa mortis, si ostendat venena mortifera, licet his mali homines abutantur ad mortem, et vel se interficiant, vel insidientur inimicis: sic Lex data est, ut peccatorum venena monstret; et hominem male libertate sua abutentem, qui prius ferebatur improvidus, et per praecipitia labebatur, freno Legis retineat, et compositis doceat incedere gressibus, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae, id est, vivamus sub praecepto, qui prius in modum brutorum animalium dicebamus; Manducemus et bibamus, cras enim moriemur . Quod si subintrante Lege (quae docet quid facere, et prohibet quid non facere debeamus) vitio nostro et incontinentia feramur contra scita legalia, videtur Lex causa esse peccati: quae dum prohibet concupiscentiam, quodammodo eam inflammare cognoscitur. Saecularis apud Graecos sententia est: Quidquid licet, minus desideratur. Ergo e contrario quidquid non licet, fomentum accipit desiderii. Unde et Tullius de parricidarum suppliciis apud Athenienses Solonem scripsisse negat, ne non tam prohibere, quam commonere videretur. Igitur Lex apud contemptores et legum praecepta calcantes, videtur esse occasio delictorum: dum prohibendo quod non vult fieri, ligat eos vinculis mandatorum; qui prius absque lege peccantes, non tenebantur criminibus. Haec diximus, Legem, quae per Moysen data est, intelligentes. Verum quia in consequentibus scriptum est: Lex Dei, et lex carnis atque membrorum, quae pugnat adversus legem mentis nostrae, et captivos nos ducit in Lege peccati, simulque quatuor leges contra se dimicantes in uno loco scriptas esse cognosco, non abs re arbitror, si requiram quot genera legis in Scripturis sanctis esse memorentur. Dicitur Lex, quae per Moysen data est, secundum illud quod scriptum est ad Galatas: Quotquot enim ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanet in omnibus quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea . Et rursum in eadem epistula: Lex propter praevaricationes posita est, donec veniret semen cui repromissum est, disposita per Angelos in manu mediatoris . Et iterum: Itaque Lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. Postquam autem venit fides, nequaquam ultra sub paedagogo sumus. Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Iesu . Historia quoque quae praecepta non continet, sed quid factum sit refert, ab Apostolo Lex appellatur. Dicite mihi, inquit, qui sub Lege vultis esse, Legem non legistis? Scriptum est enim, quia Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera. Sed qui ex ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem [Ibid. 4. 22. 23]. Sed et Psalmi Lex appellantur: Ut compleretur sermo qui in Lege eorum conscriptus est: Quia odio habuerunt me gratis . Isaiae quoque Prophetiam, Legem Apostolus vocat : In Lege scriptum est: quoniam in aliis linguis, et in aliis labiis loquar populo huic: et nec sic me exaudient, dicit Dominus . Quod iuxta Hebraicum et Aquilam in Isaia scriptum reperi. Appellatur etiam Lex, mystica Scripturarum intelligentia: Scimus quia Lex spiritualis est . Et extra haec omnia, naturalem legem scriptam in cordibus nostris, idem Apostolus docet. Cum enim Gentes, quae Legem non habent, naturaliter ea, quae Legis sunt, faciunt: Isti Legem non habentes ipsi sibi sunt Lex: qui indicant opus Legis scriptum in cordibus suis, testimonium perhibente illi conscientia [Ibid. 2. 14 et 15]. Ista lex quae in corde scribitur, omnes continet nationes: et nullus hominum est, qui hanc legem nesciat. Unde omnis mundus sub peccato, et universi homines praevaricatores legis sunt: et idcirco iustum iudicium Dei est scribentis in corde humani generis: Quod tibi fieri nolueris, alteri ne feceris. Quis enim ignoret homicidium, adulterium, furtum, et omnem concupiscentiam esse malum, ex eo quod sibi ea nolit fieri? Si enim mala esse nesciret, nequaquam doleret sibi esse illata. Per hanc naturalem legem et Cain cognovit peccatum suum, dicens: Maior est causa mea, quam ut dimittar. Et Adam et Eva cognoverunt peccatum suum, et propterea absconditi sunt sub ligno vitae. Pharao quoque antequam Lex daretur per Moysen, stimulatus lege naturae, sua crimina confitetur, et dicit: Dominus iustus, ego autem et populus meus impii . Hanc legem nescit pueritia, ignorat infantia, et peccans absque mandato, non tenetur lege peccati. Maledicit patri et matri, et parentes verberat: et quia necdum accepit legem sapientiae, mortuum est in eo peccatum. Cum autem mandatum venerit, hoc est, tempus intelligentiae appetentis bona, et vitantis mala: tunc incipit peccatum reviviscere, et ille mori, reusque esse peccati. Atque ita fit, ut tempus intelligentiae, quo Dei mandata cognoscimus, ut perveniamus ad vitam, operetur in nobis mortem: si agamus negligentius, et occasio sapientiae seducat nos atque supplantet, et ducat ad mortem. Non quod intelligentia peccatum sit (Lex enim intelligentiae sancta et iusta et bona est) sed per intelligentiam peccatorum atque virtutum mihi peccatum nascitur, quod priusquam intelligerem, peccatum esse non noveram. Atque ita factum est, ut quod mihi pro bono datum est, meo vitio mutetur in malum; et ut hyperbolice dicam, novoque verbo utar ad explicandum sensum meum: peccatum, quod priusquam haberem intelligentiam, absque peccato erat, per praevaricationem mandati incipiat mihi esse peccantius peccatum. Prius quaeramus quae sit ista concupiscentia, de qua Lex dicit: Non concupisces. Alii putant illud esse mandatum, quod in Decalogo scriptum est: Non concupisces rem proximi tui . Nos autem per concupiscentiam omnes perturbationes animae significatas putamus, quibus moeremus et gaudemus, timemus et concupiscimus. Et hoc Apostolus vas electionis, cuius corpus templum erat Spiritus Sancti, et qui dicebat: An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus ? Et in alio loco: Christus nos redemit : Et iterum: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus [Ibid. 2. 20], non de se loquitur, sed de eo, qui vult post peccata agere poenitentiam: et sub persona sua, fragilitatem describit conditionis humanae: quae duorum hominum, interioris et exterioris pugnantium inter se bella perpetitur. Interior homo consentit et scriptae et naturali legi, quod bona sit, et sancta, et iusta, et spiritualis. Exterior, Ego, inquit, carnalis sum, venundatus sub peccato. Quod enim operor nescio, et non quod volo hoc ago, sed quod odi . Si autem exterior facit quod non vult, et operatur quod odit, ostendit bonum esse mandatum, et non se operari quod est malum; sed habitans in sua carne peccatum: hoc est vitia corporis, et desideria voluptatis, quae propter posteros et sobolem insita est humanis corporibus: et si fines fuerit egressa, vertitur in peccatum. Se unusquisque consideret, et accusator sui, tractet incentiva vitiorum: quomodo et in sermone, et in cogitatione, et in calore corporis saepe loquatur, et cogitet, et patiatur, quod non vult: nolo dicere, faciat, ne sanctos viros videar accusare, de quibus scriptum est: Erat ille homo verus et immaculatus, iustus Dei cultor, recedens ab omni opere malo . Et de Zacharia, et Elizabeth: Erant iusti ambro in conspectu Dei, ambulantes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini absque querela . Et praeceptum est Apostolis: Estote perfecti, sicut Pater vester coelestis perfectus est . Nunquam autem hoc Apostolis imperaret, nisi sciret hominem posse esse perfectum. Nisi forte hoc dicamus, quod recedens ab omni malo, emendationem significet, et de erroribus pueritiae, et de vitiis lascivientis aetatis, transitum ad correctionem atque virtutes; iustitiam quoque quae in Zacharia, et Elizabeth praedicatur, foris esse; concupiscentiam vero quae nunc habitare in membris nostris dicitur, versari intrinsecus. Sed et Apostolis non pueris praecipitur, verum iam aetatis robustae, ut assumant perfectionem, quam et nos confitemur in aetate esse perfecta. Nec haec dicentes, adulamur vitiis; sed auctoritatem sequimur Scripturarum, quod nullus homo sit absque peccato, sed conclusit Deus omnes sub peccato; ut omnium misereatur : absque eo solo, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius . Unde et per Salomonem dicitur: quod serpentis vestigia non inveniantur in petra . Et ipse de se Dominus: Ecce, inquit, venit princeps mundi huius; et nihil in me invenit , id est, sui operis, suique vestigii. Ob hanc causam iubetur nobis, ne exprobremus homini revertenti a peccatis suis, et ne abominemur Aegyptium: quia, et ipsi quondam in Aegypto fuimus; et de luto ac lateribus Pharaoni civitates extruximus ; et quia captivi ducti sumus in Babylonem lege peccati, quod in membris nostris morabatur. Cumque videretur extrema desperatio, imo aperta confessio, omnem hominem diaboli laqueis irretiri, conversus in se Apostolus, imo homo, sub cuius persona Apostolus loquitur, agit gratias Salvatori, quod redemptus sit sanguine eius, et sordes in baptismo deposuerit, et novum Christi assumpserit vestimentum, et mortuo veteri homine, natus sit homo novus, qui dicat: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Gratias ago Deo per Iesum Christum Dominum nostrum, qui me de corpore mortis liberavit. Quod si cui non videtur sub persona sua hoc Apostolus de aliis dicere, exponat, quomodo Daniel, quem iustum fuisse novimus , quasi de se dicat, cum pro aliis deprecatur: Peccavimus, inique fecimus, iniuste gessimus, impie egimus, et recessimus, ac declinavimus a mandatis, et iudiciis tuis, et non audivimus servos tuos Prophetas, qui locuti sunt in nomine tuo ad reges nostros, et principes, et patres, et ad omnem populum terrae. Tibi Domine iustitia, nobis autem confusio . Illud quoque quod in tricesimo primo Psalmo dicitur: Peccatum meum cognitum tibi feci, et iniquitatem meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno , non David, et iusto viro, et (ut simpliciter loquar) Prophetae, cuius verba narrantur, sed peccatori congruit. Cumque iustus sub persona poenitentis talia profudisset, a Deo meretur audire: Intelligere te faciam, et docebo te in via hac qua ambulabis: confirmabo super te oculos meos [Ibid. 8]. In tricesimo quoque septimo Psalmo, cuius titulus est, In commemorationem, ut doceat nos semper peccatorum nostrorum memores esse debere, et agere poenitentiam, tale quid legimus: Non est pax essibus meis a facie peccatorum meorum. Quoniam iniquitates meae elevatae sunt super caput meum, quasi onus grave gravatae sunt super me. Corruptae sunt, et putruerunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. Afflictus sum, et curvatus sum usque ad finem . Totus hic Apostoli locus, et in superioribus, et in consequentibus, imo omnis Epistula eius ad Romanos, nimiis obscuritatibus involuta est, et si voluero cuncta disserere, nequaquam mihi unus liber, sed magna, et multa erunt scribenda volumina. 9 CAP. IX. Quare Apostolus Paulus in eadem ad Romanos scribit Epistula: Optabam ego ipse anathema esse a Christo, pro fratribus meis ac propinquis iuxta carnem, qui sunt Israelitae, quorum adoptio et gloria, et testamenta, et legislatio, et cultus, et repromissiones: quorum patres, et ex quibus est Christus iuxta carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula, amen . Revera valida quaestio, quomodo Apostolus qui supra dixerat: Quis nos separabit a caritate Christi, tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius [Ibid. 8. 35]? Et rursum: Confido autem, quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Principatus, neque praesentia, neque futura, neque fortitudo, neque excelsa, neque profundum, neque alia creatura, poterit nos separare a caritate Dei, quam habemus in Christo Iesu Domino nostro [Ibid. 38. 39], nunc sub iureiurando confirmet, et dicat: Veritatem dico in Christo Iesu, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto, quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo: Optabam enim anathema esse a Christo pro fratribus meis, et propinquis iuxta carnem; et reliqua. Si enim in Deum tantae est caritatis, ut nec metu mortis, nec spe vitae, nec persecutione, nec fame, nec nuditate, nec periculo, nec gladio, possit separari a caritate eius; et si Angeli quoque, et Potestates, et vel praesentia, vel futura, et omnes coelorum Fortitudines, et excelsa pariter ac profunda, et universa simul creatura ei ingruat, quod nequaquam potest fieri: tamen non separetur a caritate Dei, quam habet in Christum Iesum: quae est ista tanta mutatio, imo inaudita prudentia, ut pro caritate Christi, nolit habere Christum? Et ne ei forsitan non credamus, iurat, et confirmat in Christo, et conscientiae suae testem invocat Spiritum Sanctum, se habere tristitiam, non levem ac fortuitam; sed magnam et incredibilem, et habere dolorem in corde, non qui ad horam pungat et transeat, sed qui iugiter in corde permaneat. Quo tendit ista tristitia? Ad quid proficit incessabilis dolor? Optat anathema esse a Christo, et perire, ut alii salvi fiant. Sed si consideremus Moysis vocem rogantis Deum pro populo Iudaeorum, atque dicentis: Si dimittis eis peccatum suum, dimitte; si autem non vis, dele me de libro tuo quem scripsisti [. 32], perspiciemus eumdem, et Moysis, et Pauli erga creditum sibi gregem affectum. Pastor enim bonus ponit animam suam pro ovibus suis. Mercenarius autem, cum viderit lupum venientem, fugit, quia non sunt eius oves [. 12]. Et hoc ipsum est dicere: Optabam anathema esse a Christo; et dele me de libro tuo quem scripsisti. Qui enim delentur de libro viventium, et cum iustis non scribuntur, anathema fiunt a Domino. Simulque cerne Apostolum quantae caritatis in Christum sit, ut pro illo cupiat mori, et solus perire, dummodo omne in illum credat hominum genus. Perire autem, non in perpetuum, sed impraesentiarum. Qui enim perdiderit animam suam pro Christo, salvam eam facit . Unde, et de quadragesimo tertio Psalmo assumit exemplum: Quoniam propter te mortificamur tota die, reputati sumus ut oves occisionis . Vult ergo Apostolus perire in carne, ut alii salventur in spiritu; suum sanguinem fundere, ut multorum animae conserventur. Quod autem anathema interdum occisionem sonet, multis veteris Instrumenti testimoniis probari potest. Et ne levem putemus esse tristitiam, et modicam causam doloris, iungit, et dicit: Pro fratribus meis, et propinquis iuxta carnem. Quando propinquos appellat, et fratres iuxta carnem, in spiritu a se ostendit alienos. Quorum est, inquit, adoptio, quae significantius Graece dicitur ὑιοθεσία, de quibus quondam Dominus loquebatur: Filius primogenitus meus Israel: Et, filios genui, et exaltavi , nunc dicit: Filii alieni mentiti sunt mihi . Et, quorum gloria, ut de cunctis gentibus eligerentur in peculiarem populum Dei: Et, quorum testamenta , unum in littera, alterum in spiritu: ut qui prius in carne servierant caeremoniis Legis abolitae; postea servirent in spiritu mandatis Evangelii sempiterni. Et legislatio, ad utrumque respondet, et novi, et veteris Instrumenti. Et cultus, id est, vera religio. Et repromissiones; ut quidquid repromissum est patribus, compleretur in filiis. Et (quod omnibus maius est) ex quibus Christus de Maria genitus virgine. Et ut sciremus quis iste sit Christus, causas doloris sui uno sermone comprehendit, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, amen. Et iste tantus ac talis, ab eis non recipitur, de quorum stirpe generatus est. Et nihilominus laudat iudicii veritatem, ne sententia Dei in propinquos et fratres suos displicere videatur, et vel austera esse, vel nimia. In quibus igitur tanta fuerunt bona, dolet cur nunc tanta mala sint. 10 CAP. X. Quid velit intelligi, quod idem Apostolus scribit ad Colossenses: Nemo vos superet, volens in humilitate mentis et religione Angelorum, quae non vidit, ambulans frustra inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et coniunctum crescit in augmentum Dei [. 19], et reliqua. Illud quod crebro diximus: Et si imperitus sermone, non tamen scientia , nequaquam Paulum de humilitate, sed de conscientiae veritate dixisse etiam nunc approbamus. Profundos enim et reconditos sensus lingua non explicat. Et cum ipse sentiat quid loquatur, in alienas aures puro non potest transferre sermone. Quem cum in vernacula lingua habeat disertissimum (quippe Hebraeus ex Hebraeis, et eruditus ad pedes Gamalielis, viri in Lege doctissimi) seipsum interpretari cupiens, involvitur. Si autem in Graeca lingua hoc ei accidit, quam nutritus in Tarso Ciliciae a parva aetate imbiberat, quid de Latinis dicendum est, qui verbum de verbo exprimere conantes, obscuriores faciunt eius sententias: et veluti herbis crescentibus, frugum strangulant ubertatem? Conabimur itaque παραφραστικῶς sensus evolvere, et tricas implicati eloquii, suo ordini reddere atque iuncturae; ut simplici stamine verborum fila decurrant: puroque subtegmine, Apostolici sermonis textura succrescat. Nemo vos superet, id est, nemo adversum vos bravium accipiat: hoc enim Graece dicitur, καταβραβευέτω quando quis in certamine positus, iniquitate agonothetae, vel insidiis magistrorum, βραβεῖον et palmam sibi debitam perdit. Multaque sunt verba, quibus iuxta morem urbis et provinciae suae familiarius Apostolus utitur. E quibus (exempli gratia) pauca ponenda sunt. Mihi autem parum est iudicari ab humano die , hoc est, ἀπὸ ἀνθρωπίνης ἡμέρας: Et, humanum dico , hoc est, ἀνθρώπινον λέγω: Et, οὐ κατενάρκησα ἡμᾶς, hoc est, non gravavi vos : et quod nunc dicitur, μηδεὶς ὑμᾶς καταβραβευέτω id est, nullus bravium accipiat adversum vos. Quibus et aliis multis verbis usque hodie utuntur Cilices. Nec hoc miremur in Apostolo, si utatur eius linguae consuetudine, in qua natus est et nutritus, cum Virgilius, alter Homerus apud nos, patriae suae sequens consuetudinem, sceleratum frigus appellet [Georg. 2]. Nemo ergo vos superet ac devincat, volens humilitatem litterae sequi, et Angelorum religionem atque culturam; ut non serviatis spirituali intelligentiae, sed exemplaribus futurorum, quae nec ipse vidit, qui vos superare desiderat, sive videt (utrumque enim habetur in Graeco) praesertim cum tumens ambulet, et incedat inflatus, mentisque superbiam, gestu corporis praeferat, hoc enim significat ἐμβατεύων. Frustra autem inflatur et tumet sensu carnis suae, carnaliter cuncta intelligens, et traditionum Iudaicarum deliramenta perquirens, et non tenens caput omnium Scripturarum, illud de quo scriptum est: Caput viri Christus est [Ephes. 1, ] [et 4 ] [et 5] [Coloss. 1]. Caput autem ac principium totius corporis, eorumque qui credunt, et omnis intelligentiae spiritualis. Ex quo capite corpus Ecclesiae per suas compages atque iuncturas, vitalem doctrinae coelestis accipit succum, ut omnia paulatim membra vegetentur, et per occultos venarum meatus, fundatur defecatus sanguis ciborum, et ministretur atque succrescat, imo teneatur temperantia corporis, ut de fonte capitis, rigati artus crescant in perfectionem Dei, et impleatur Salvatoris oratio: Pater volo, ut sicut ego, et tu unum sumus; sic et isti in nobis unum sint : ut postquam nos Christus tradiderit Patri, sit Deus omnia in omnibus . Tale quid, et in verbis, et in sensibus, et in genere locutionis obscurissime scribit ad Ephesios, Veritatem autem loquentes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram [al. mensura] uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate [. 16]. Super quo et in Commentariis eiusdem Epistulae plenius diximus. Loquitur autem universa contra eos, qui credentes ex Iudaeis in Dominum Salvatorem, Iudaicas caeremonias observare cupiebant. Super qua re et in Actis Apostolorum non [Cap. 15] parva quaestio concitata est. Unde et supra Paulus ait, de his qui magistros Legis esse se iactant: Nemo vos iudicet in cibo et potu , quasi alia munda sint, alia immunda; aut in parte diei festi, ut alios dies festos putent, alios non festos . Nobis enim qui Christum credimus resurgentem, iugis, et aeterna festivitas est. Aut in parte neomeniae, hoc est, Calendarum, et mensis novi, quando decrescens luna finitur, et noctis umbris tegitur. Christianorum enim lumen aeternum est, et semper Solis iustitiae radiis illustratur. Aut in parte sabbatorum, ut non faciant servile opus, et onera non portent, quia nos sumus Christi libertate donati, et onera peccatorum portare desivimus. Haec, inquit, omnia umbra sunt futurorum; et imagines venturae felicitatis, ut in quibus Iudaei haesitant iuxta litteram, et tenentur in terra; nos iuxta spiritum transeamus ad Christum, qui ad distinctionem umbrarum, nunc corpus appellatur. Quomodo enim in corpore veritas, et in corporis umbra mendacium, sic in spirituali intelligentia mundus omnis cibus, et potus, et tota festivitas, et perpetuae Calendae, et aeterna requies exspectanda est. Quaerimus quid dicere voluerit, in humilitate et religione Angelorum, aut quem sensum habeat. Ex quo Dominus locutus est ad discipulos: Surgite, eamus hinc : Et, Relinquetur vobis domus vestra deserta : Et, Locus in quo Dominus crucifixus est, spiritualiter Aegyptus vocatur et Sodoma , omnis Iudaicarum observationum cultura destructa est, et quascumque offerunt victimas, non Deo offerunt, sed Angelis refugis et spiritibus immundis. Nec mirum, si hoc post passionem Domini faciant, cum per Amos quoque Prophetam dicatur ad eos: Numquid hostias et victimas obtulistis mihi quadraginta annis in deserto domus Israel; et assumpsistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas fecistis, ut adoretis eas [. 26]? Quod plenius in concione Iudaica Stephanus Martyr exponens, et revolvens historiam veterem, sic locutus est: Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostias idolo, et laetabantur in operibus manuum suarum. Conversus autem Deus, tradidit eos, ut colerent militiam coeli: sicut scriptum est in libro Prophetarum [. 42]. Militia autem coeli, non tantum sol appellatur, et luna, et astra rutilantia; sed et omnis Angelica multitudo, eorumque exercitus, qui Hebraice appellantur SABAOTH, id est, virtutum, sive exercituum. Unde et in Evangelio iuxta Lucam legimus: Et subito facta est cum Angelo multitudo militiae coelestis, laudantium Deum et dicentium: Gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis [. 24]. Facit enim Deus Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem . Et ut sciamus semper eos, qui colebant idola, licet in Templo hostias viderentur offerre, non Deo eas obtulisse, sed Angelis, per Ezechiel plenius discimus: Dedi eis iustificationes non bonas, et praecepta non bona . Non enim sanguinem hircorum, aut taurorum quaerit Deus; sed sacrificium Deo est spiritus contribulatus, cor contritum, et humiliatum Deus non despicit . Et propterea qui vitulum fecerant in Horeb, et coluerant sidus dei Rempham, de quo in Propheta Amos plenius disseruimus, adoraverunt figuras, quas ipsi fecerunt: et tradidit eos Deus, ut servirent militiae coeli, quae nunc ab Apostolo dicitur religio Angelorum. Pro humilitate in Graeco ταπεινοφροσύνη legitur, id est, humilitas mentis, sive sensus. Vere enim humilis sensus, et miseranda superstitio, Deum credere hircorum atque taurorum sanguine delectari, et nidore thymiamatis, quem saepe homines declinamus. Quod autem sequitur: Si mortui estis cum Christo, ab elementis mundi, quid adhuc tanquam viventes in mundo decernitis? ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis: quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta, et doctrinas hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae, in superstitione, et humilitate, et ad non parcendum corpori; non in honore aliquo ad saturitatem carnis , hunc nobis habere sensum videtur. Curramus per singula, et obscuritatem sensuum atque verborum, Christo reserante, pandamus. Si baptizati estis in Christo, et cum Christo in baptismate consepulti, mortui autem ab elementis huius mundi, pro eo quod est elementis; cur mecum non dicitis, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo ? nec audistis Dominum dicentem ad Patrem: De mundo non sunt: sicut, et ego non sum de mundo, et mundus odit eos, quoniam non sunt de mundo; sicut et ego non sum de mundo [et 15. 19]. Sed e contrario quasi viventes in mundo decernitis, ne tetigeritis corpus hominis mortui, nec vestimentum, nec scabellum in quo sederit mulier menstruata: neque gustaveritis carnem suillam, et leporum, et sepiarum, et loliginum, murenae, et anguillae, et universorum piscium, qui squamas, et pennulas non habent: quae omnia in corruptionem, et interitum sunt ipso usu, et stercore digeruntur? Esca enim ventri, et venter escis, Et, Omne quod intrat per os, non coinquinat hominem; sed ea quae de nobis exeunt [et Marc. 7. 15]. Secundum praecepta, inquit, et doctrinas hominum; secundum illud quod Isaias loquitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me . Frustra autem colunt me, docentes doctrinas hominum, et praecepta [. 9]. Unde, et Dominus corripit Pharisaeos, dicens: Irritum fecistis mandatum Dei, ut traditiones vestras statueretis. Deus enim dixit: Honora patrem, et matrem, et qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Vos autem dicitis, quicumque dixerit patri vel matri, munus quodcumque est ex me, tibi proderit: et non honorificabit [al. honorificavit] patrem suum aut matrem, et reliqua. Quibus infert, Et irritum fecistis mandatum Dei, propter traditiones vestras [Ibid. v. 4. 5 et 6]. Quantae traditiones Pharisaeorum sint, quas hodie vocant δευτερὼσεις, et quam aniles fabulae, evolvere nequeo. Neque enim libri patitur magnitudo, et pleraque tam turpia sunt, ut erubescam dicere. Dicam tamen unum in ignominiam gentis inimicae. Praepositos habent synagogis sapientissimos quosque, foedo operi delegatos, ut sanguinem virginis, sive menstruatae, mundum, vel immundum, si oculis discernere non potuerint, gustu probent [al. praelibent]. Praeterea quia iussum est, ut diebus sabbatorum sedeat unusquisque in domo sua, et non egrediatur , neque ambulet de loco in quo habitat; si quando eos iuxta litteram ceperimus arctare, ut non iaceant, non ambulent, non stent, sed tantum sedeant, si velint praecepta servare, solent respondere, et dicere : Barachibas, et Simeon, et Hellel magistri nostri tradiderunt nobis, ut bis mille pedes ambulemus in sabbato, et caetera istiusmodi, doctrinas hominum praeferentes doctrinae Dei. Non quod dicamus sedendum semper esse in sabbato, et de loco, in quo quis fuerit occupatus penitus non recedendum; sed quod id quod impossibile Legis est, in quo infirmatur per carnem, spirituali observatione complendum sit. Sequitur: Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae. Hoc loco, quidem, coniunctio superflua est: quod in plerisque locis propter imperitiam artis Grammaticae apostolum fecisse reperimus. Neque enim sequitur sed, vel alia coniunctio, quae solet ei praepositioni, ubi quidem positum fuerit, respondere. Videntur igitur observationes Iudaicae apud imperitos, et vilem plebeculam, imaginem habere rationis, humanaeque sapientiae. Unde, et doctores eorum σοφοὶ, hoc est, sapientes vocantur. Et si quando certis diebus traditiones suas exponunt, discipulis suis solent dicere, οἱ σοφοὶ δευτερῶσιν id est, sapientes docent traditiones. Pro superstitione in Graeco ἐθελοθρησκεία positum est, hoc est, falsa religio: et pro humilitate ταπεινοφροσύνε, quae magis virtutem solet sonare, quam vitium. Sed hic ταπεινοφρονῆιν, sic est intelligendum, quod humilia sentiant atque terrena. Ἀφειδία autem σώματος, cuius nomen Latinus sermo non explicat, apud nos dicitur, ad non parcendum corpori. Non parcunt Iudaei corporibus suis in assumptione ciborum, contemnentes interdum quae habent, et quaerentes quae non habent. Ex qua necessitate debilitates interdum, et morbos contrahunt. Nec honorant semetipsos, cum omnia munda sint mundis , nihilque possit esse pollutum, quod cum gratiarum actione percipitur, et idcirco a Domino sit creatum, ut saturitate, et adimpletione carnis, humanos artus vegetet atque sustentet. Elementa autem mundi, a quibus, imo quibus mortui sumus, Lex Moysis, et omne vetus Instrumentum intelligendum est: quibus quasi elementis, et religionis exordiis Deum discimus. Quomodo enim elementa appellantur litterae, per quas syllabas ac verba coniungimus, et ad texendam orationem longa meditatione procedimus: ars quoque Musica habet elementa sua, et Geometria ab elementis incipit linearum, et Dialectica atque Medicina habent εἰσαγωγὰς suas: sic elementis veteris Testamenti, ut ad Evangelicam plenitudinem veniat, sancti viri eruditur infantia. Unde centesimus decimus octavus Psalmus, et omnes alii qui litteris praenotantur, per Ethicam nos ducunt ad Theoricam, et ab elementis occidentis litterae, quae destruitur, transire faciunt ad spiritum vivificantem. Qui ergo mundo, et elementis eius mortui sumus, non debemus ea observare, quae mundi sunt, quia in altero inituim, in altero perfectio est. CAP. XI. Quid sit quod idem Apostolus ad Thessalonicenses scribit: Nisi discessio venerit primum, et revelatus fuerit homo peccati et reliqua. In prima ad Thessalonicenses Epistula scripserat: De temporibus autem, et momentis, fratres non necesse habetis ut scribam vobis: ipsi enim diligenter scitis, quia dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerint, pax, et securitas: tunc repentinus illis instabit interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient . Supra enim ad eos scripserat: Hoc vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt: quoniam ipse Dominus in iussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis [Ibid. 4. 14. et seqq.]. Quod audientes Macedones, non intellexerunt, quos secum viventes, Apostolus vocet, et qui dicantur residui, qui cum illo rapiantur in nubibus obviam Domino, sed arbitrati sunt, dum adhuc essent in corpore, et antequam gustarent mortem, Christum in sua maiestate venturum. Quod Apostolus audiens, rogat eos, et adiurat per adventum Domini nostri Iesu Christi, ut non cito moveantur; neque per spiritum, neque per sermonem, neque per Epistulam, tanquam ab eo scriptam, quasi instet dies Domini. Duos autem esse adventus Domini Salvatoris, et omnia Prophetarum docent volumina, et Evangeliorum fides: quod primum in humilitate venerit, et postea sit venturus in gloria, ipso Domino protestante, quae ante consummationem mundi ventura sint, et quomodo venturus Antichristus, quando loquitur ad Apostolos, Cum videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele Propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat, tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes, et qui in tecto, non descendant tollere aliquid de domo sua . Et iterum: Tunc si quis vobis dixerit, ecce hic Christus aut illic, nolite credere. Surgent enim Pseudochristi, et Pseudoprophetae, et dubunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, ecce in deserto est, nolite exire, ecce in penetralibus, nolite credere. Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem, ita erit et adventus Filii hominis. Ac deinde: Tunc apparebit signum Filii hominis in coelo, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa, et maiestate. Et mittet Angelos suos cum tuba, et voce magna, et congregabunt electos eius a quatuor ventis a summo coelorum usque ad terminos eorum [Ibid. 23. et seqq.]. Rursumque de Antichristo loquitur ad Iudaeos: Ego veni in nomine Patris mei, et non credidistis mihi. Si alius venerit in nomine suo, illum suscipietis . Igitur Thessalonicensium animos, vel occasio non intellectae Epistulae, vel ficta revelatio, quae per somnium deceperat dormientes, vel aliquorum coniectura, Isaiae, et Danielis, Evangeliorumque verba de Antichristo praenuntiantia, in illud tempus interpretantium moverat, atque turbaverat: ut in maiestate sua tunc Christum sperarent esse venturum. Cui errori medetur Apostolus, et exponit quae ante adventum Christi debeant praestolari; ut cum illa facta viderint: tunc sciant Antichristum, id est, hominem peccati, et filium perditionis, qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur; ita ut in Templo Dei sedeat, esse venturum. Nisi, inquit, venerit discessio primum, quod Graece dicitur ἀποστασία, ut omnes gentes quae Romano imperio subiacent, recedant ab eis, et revelatus fuerit, id est, ostensus, quem omnia Prophetarum verba praenuntiant, homo peccati, in quo fons omnium peccatorum est; et filius perditionis, id est, diaboli; ipse est enim universorum perditio, qui adversatur Christo, et ideo vocatur Antichristus: et extollitur supra omne quod dicitur Deus, ut cunctarum gentium deos, sive probatam omnem, et veram religionem suo calcet pede: et in Templo Dei, vel Ierosolymis (ut quidam putant) vel in Ecclesia [ut verius arbitramur] sederit, ostendens se tanquam ipse sit Christus, et Filius Dei. Nisi, inquit, fuerit Romanum imperium ante desolatum, et Antichristus praecesserit) Christus non veniet: qui ideo ita venturus est, ut Antichristum destruat. Meministis, ait, quod haec ipsa, quae nunc scribo per Epistulam, cum apud vos essem, praesenti sermone narrabam: et dicebam vobis, Christum non esse venturum, nisi praecessisset Antichristus. Et nunc quid detineat, scitis: ut reveletur in suo tempore: hoc est, quae causa sit, ut Antichristus in praesentiarum non veniat, optime nostis. Nec vult aperte dicere Romanum imperium destruendum, quod ipsi qui imperant, aeternum putant. Unde secundum Apocalypsim Ioannis, in fronte purpuratae meretricis, scriptum est nomen blasphemiae, id est, Romae aeternae. Si enim aperte audacterque dixisset, non veniet Antichristus, nisi prius Romanum deleatur imperium, iusta causa persecutionis in orientem tunc Ecclesiam consurgere videbatur. Quodque sequitur: Iam enim mysterium operatur iniquitatis, tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat, et tunc revelabitur ille iniquus, hunc habet sensum: Multis malis atque peccatis, quibus Nero impurissimus Caesarum mundum premit, Antichristi parturitur adventus, et quod ille operaturus est postea, in isto ex parte completur, tantum ut Romanum imperium, quod nunc universas gentes tenet, recedat, et de medio fiat, et tunc Antichristus veniet, fons iniquitatis, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui; divina videlicet potestate, et suae maiestatis imperio, cuius iussisse, fecisse est; non in exercitus multitudine, non in robore militum, non in Angelorum auxilio: sed statim ut ille advenerit, interficietur Antichristus. Et quomodo tenebrae solis fugantur adventu: sic illustratione adventus sui, eum Dominus destruet atque delebit. Cuius opera, Satanae sunt opera. Et sicut in Christo plenitudo divinitatis fuit corporaliter , ita et in Antichristo omnes erunt fortitudines, et signa, et prodigia, sed universa mendacia. Quomodo enim signis Dei, quae operabatur per Moysen, Magi suis restitere mendaciis, et virga Moysi devoravit virgas eorum : Ita mendacium Antichristi Christi veritas devorabit. Seducentur autem eius mendacio qui [al. quia] perditioni sunt praeparati. Et quia tacita quaestio poterat commoveri, cur enim concessit Deus omnem eum habere virtutem, signa atque prodigia, per quae seducantur, si fieri potest, etiam electi Dei; solutione praevenit quaestionem, et quod opponi poterat, antequam opponatur, absolvit. Faciet, inquit, haec omnia non sua virtute, sed concessione Dei, propter Iudaeos, ut qui noluerunt caritatem recipere veritatis, hoc est, Spiritum Dei per Christum, quia caritas Dei diffusa est in corda credentium : Et ipse dicit: Ego sum veritas : de quo in Psalmis scriptum est: Veritas de terra orta est . Qui ergo caritatem, et veritatem non receperunt, ut Salvatore suscepto, salvi fierent, mittet illis Deus non operatorem, sed ipsam operationem, id est, fontem erroris ut credant mendacio. Quia mendax est ipse, et pater eius. Et siquidem Antichristus de virgine natus esset, et primus venisset in mundum, poterant Iudaei habere excusationem, et dicere, quod putaverint veritatem, et idcirco mendacium pro veritate susceperint. Nunc autem ideo iudicandi sunt, imo procul dubio condemnandi: quia Christi veritate contempta, postea mendacium, id est, Antichristum suscepturi sunt.
Hieronymus HOME
bnf446.32 bsb4610.57 hab179.332
Hieronymus, Epistulae, 4, 121. AD ALGASIAM. CAPITULA XI QUAESTIONUM ALGASIAE AD S. HIERONYMUM. <<< >>> 122. AD RUSTICUM,
monumenta.ch > Hieronymus > 121a