monumenta.ch > Hieronymus > 120
Hieronymus, Epistulae, 4, 119. AD MINERVIUM ET ALEXANDRUM MONACHOS. <<< >>> 120a HIERONYMUS AD HEDIBIAM. DE QUAESTIONIBUS XII.
120. AD HEDIBIAM. CAPITULA XII. QUAESTIONUM HEDIBIAE AD S. HIERONYMUM. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS
1 I. Quomodo perfectus quis esse possit, et quomodo Deo vivere debeat vidua, quae sine liberis derelicta est. 2 II. Quid sit quod in Matthaeo scriptum est: Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, quo illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. 3 III. Quae causa sit, ut de resurrectione et apparitione Domini Evangelistae diversa narraverint. Et cur dicente Matthaeo, quod vespere sabbati illucescente in una sabbati Dominus surrexit, Marcus mane eum alterius diei asserat surrexisse. 4 IV. Quomodo iuxta Matthaeum, vespere sabbati Maria Magdalene vidit Dominum resurgentem; et Ioannes Evangelista refert, mane una sabbati eam iuxta sepulcrum flere. 5 V. Quomodo iuxta Matthaeum, Maria Magdalene vespere sabbati cum altera Maria advoluta pedibus Salvatoris, secundum Ioannem mane una sabbati audit a Domino: Noli me tangere; necdum enim ascendi ad Patrem. 6 VI. Quomodo custodiente militum turba, Petrus et Ioannes libere ingressi sunt sepulcrum, nullo prohibente custodum. 7 VII. Quomodo Matthaeus scribit et Marcus, quod mandatum sit Apostolis per mulieres ut praecederent Iesum in Galilaeam, et ibi eum viderent: Lucas autem et Ioannes in Ierusalem eum ab Apostolis visum commemorant. 8 VIII. Quid significet quod in Evangelista Matthaeo scriptum est: Iesus autem clamans voce magna emisit spiritum: et velum Templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum, et reliqua. 9 IX. Quomodo Salvator, secundum Ioannem insufflat Spiritum Sanctum Apostolis, et secundum Lucam post ascensionem missurum se esse dicit. 10 X. Quid significet illud quod Apostolus Paulus disputat ad Romanos scribens: Quid ergo dicemus: Numquid iniquitas apud Deum? Absit, usque ad eum locum ubi ait: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, et reliqua. 11 XI. Quid sit quod Apostolus scribit ad Corinthios in secunda Epistula: Aliis odor mortis in mortem, et aliis odor vitae in vitam. 12 XII. Quid sit quod scriptum est in Epistula ad Thessalonicenses prima: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester, et anima et corpus sine querela, in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. Expliciunt Capitula Quaestionum.
Hieronymus HOME
bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik