monumenta.ch > Hieronymus > 118
Hieronymus, Epistulae, 4, 117. AD MATREM ET FILIAM IN GALLIA COMMORANTES. <<< >>> 119. AD MINERVIUM ET ALEXANDRUM MONACHOS.
118. AD IULIANUM. HIDE APPARATUS
1 Filius meus, frater tuus, Ausonius in ipso iam profectionis articulo, cum mihi praesentiam sul tarde dedisset: et cito abstulisset, atque in puncto temporis, salve pariter valeque dixisset: vacuum se redire arbitratus est, nisi mearum aliquid ad te nugarum, tumultuario sermone portaret. Iam demisso synthemate equus publicus sternebatur, et nobilem iuvenem punicea indutum tunica baltheus ambiebat, et tamen ille apposito notario cogebat loqui, quae velociter edita, velox consequeretur manus, et linguae celeritatem prenderent signa verborum. Itaque non scribentis diligentia, sed dictantis temeritate, longum ad te silentium rumpo, offerens tibi nudam officii voluntatem. Extemporalis est epistula, absque ordine sensuum, sine lenocinio et compositione verborum: ut totum in illa amicum, nihil de oratore reperias. In procinctu effusam putes, et abire cupienti ingestum viaticum. Divina Scriptura loquitur: Musica in luctu, intempestiva narratio . Unde et nos leporem artis rhetoricae contemnentes, et puerilis, atque plausibilis eloquii venustatem, ad sanctarum Scripturarum gravitatem confugimus, ubi vera vulnerum medicina est, ubi dolorum certa remedia: in quibus recipit unicum filium mater in feretro: ubi turbae dicitur circumstanti, Non est mortua puella, sed dormit : ubi et quatriduanus mortuus ad vocem inclamantis Domini ligatus egreditur . 2 Audio te in brevi tempore, duas virgunculas filias iunctis pene extulisse funeribus, et pudicissimam ac fidissimam coniugem tuam Faustinam, imo fidei calore germanam, in qua sola post amissos liberos acquiescebas, subita tibi dormitione subtractam: quasi si naufragus in littore latrones reperiat, et iuxta eloquia Prophetarum fugiens ursum, incidat in leonem: extendensque manum ad parietem, a colubro mordeatur. Consecuta rei familiaris damna, vastationem totius barbaro hoste provinciae, et in communi depopulatione privatas possessionum tuarum ruinas: abactos armentorum ac pecorum greges: vinctos occisosque servulos; et in unica filia, quam tibi tam crebrae orbitates fecerant cariorem, electum nobilissimum generum, ex quo ut omnia taceam, plus moeroris, quam gaudii suscepisti. Hic est catalogus tentationum tuarum, haec cum Iuliano tyrunculo Christi, pugna hostis antiqui. Quae si ad te respicias, grandia sunt; si ad bellatorem fortissimum, ludus et umbra certaminis. Beato Iob post malorum examina, uxor pessima reservata est, ut per eam disceret blasphemare. Tibi sublata est optima, ut miseriarum solatium perderes. Aliud est sustinere quam nolis, aliud desiderare quam diligas. Ille in tot mortibus filiorum domus suae ruinam unum habuit sepulcrum, et scissis vestibus, ut parentis monstraret affectum, procidens in terram adoravit, et dixit: Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redeam, Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum . Tu, ut parcissime dicam, inter multorum officia propinquorum, et consolantes amicos, tuorum exequias prosecutus es. Perdidit ille simul omnes divitias, et succedentibus sibi malorum nuntiis ad singulas plagas feriebatur immobilis, complens in se illud de Sapiente praeconium. Si fractus illabatur orbis: Impavidum ferient ruinae [Horatius lib. 3. Od. 2]. Tibi maior pars derelicta substantae, ut tantum tenteris, quantum ferre potes. Necdum enim ad eum pervenisti gradum, ut totis adversum te cuneis dimicetur. 3 Dives quondam dominus, et ditior pater, subito orbus et nudus est. Cumque in omnibus his quae contigerant ei, non peccasset coram Domino, nec quidquam locutus esset insipiens: exultans Dominus in victoria famuli sui, et illius patientiam suum ducens triumphum, dixit ad diabolum: Animadvertisti famulum meum Iob: quia non est quisquam ei similis super terram? Homo innocens, verus [al. verax] Dei cultor, abstinens se ab omni malo, et adhuc perseverans in innocentia . Pulchre addidit: Et adhuc perseverans in innocentia; quia difficile est pressam malis innocentiam, non dolere: et hoc ipso fide non periclitari, quod se videat iniuste sustinere quod patitur. Ad quae respondens diabolus Domino, ait: Corium pro corio, et omnia, quae habuerit homo, dabit pro anima sua. Sed extende manum tuam, et tange ossa, et carnes eius, nisi in faciem benedixerit tibi . Callidissimus adversarius et inveteratus dierum malorum, novit alia esse quae extrinsecus sint, et Philosophis quoque mundi ἀδιάφορα, hoc est, indifferentia nominentur, in eorumque amissione atque contemptu perfectam non esse virtutem: alia quae intrinsecus et desiderata cogant dolere perdentem. Unde audacter Dei renuit praedicationi [al. praedicationem], et dicit nequaquam eum debere laudari, qui nihil de se, sed totum extra se dederit, qui pro corio suo coria obtulerit filiorum, et deposuerit marsupium, ut fruatur corporis sanitate. Unde intelligat prudentia tua usque ad hunc terminum pervenisse tentationes tuas, et dedisse te corium pro corio, pellem pro pelle, omniaque, quae habes paratum esse dare pro anima tua: necdum autem extentam in te manum Dei, nec tactas carnes, nec ossa confracta, ad quorum dolorem difficile est non ingemiscere; et in faciem Deo benedicere, pro eo quod est, maledicere. Unde et Nabutha in Regum libris dicitur benedixisse Deum, et regem, et idcirco lapidatur a populo . Sciens autem Dominus athletam suum, imo virum fortissimum etiam in isto extremo perfectoque certamine non posse superari: Ecce, inquit, trado illum tibi: tantum animam illius custodi . CARO VIRI SANCTI datur in diaboli potestatem, et animae sanitas reservatur: ne si illud percussisset, in quo sensus est mentisque iudicium, non esset culpa peccantis, sed eius qui statum mentis everterat. 4 Laudent ergo te alii, et tuas contra diabolum victorias panegyricis prosequantur, quod laeto vultu mortes tuleris filiarum, quod in quadragesimo die dormitionis earum lugubrem vestem mutaveris, et dedicatio ossium Martyris candida tibi vestimenta reddiderit, ut non sentires dolorem orbitatis tuae, quem civitas universa sentiret, sed ad triumphum Martyris exultares: quod sanctissimam coniugem tuam non quasi mortuam, sed quasi proficiscentem deduxeris. Ego te nequaquam adulatione decipiam, nec lubrica laude supplantabo. Loquar illud potius, quod tibi audire conducit: Fili accedens ad servitutem Dei, praeparato animam tuam ad tentationem ; et, Cum omnia feceris, dicito, Servus inutilis sum: feci quod facere debui . Tulisti liberos, quos ipse dederas: recepisti ancillam, quam mihi ob breve solatium commodaveras. Non contristor, quod recepisti, sed ago gratias, quod dedisti. Quondam dives adolescens omnia, quae in Lege praecepta sunt, se implesse iactabat: ad quem Dominus in Evangelio, Unum, inquit, tibi deest: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia, quae habes, et da pauperibus: et veni, sequere me . Qui omnia se fecisse dicebat, in primo certamine divitias vincere non potest. Unde et difficile intrant divites in regna coelorum: quae expeditos, et alarum levitate subnixos, habitatores desiderant. Vade, inquit, et vende, non partem substantiae, sed universa quae possides, et da pauperibus: non amicis, non consanguineis, non propinquis, non uxori, non liberis; plus aliquid addam: Nihil tibi ex omnibus metu inopiae reservans, ne cum Anania damneris, et Sapphira , sed da cuncta pauperibus, et fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula , ut me sequaris, ut Dominum mundi, possessionem habeas; ut possis canere cum Propheta: Pars mea Dominus [. et 72 26], et ut verus Levita nihil de terrena haereditate possideas. Et hoc hortor: Si vis esse perfectus, si Apostolicae dignitatis culmen cupis, si sublata cruce Christum sequi, si apprehenso aratro, non respicere post tergum, si in sublimi tecto positus, pristina vestimenta contemnis; et ut evadas Aegyptiam dominam, saeculi pallium derelinquas . Unde et Elias ad coelorum regna festinans, non potest ire cum pallio, sed mundi in mundo vestimenta dimittit . Sed hoc ais, Apostolicae dignitatis est, et eius qui velit esse perfectus. Cur autem et tu nolis esse perfectus? CUR QUI IN saeculo primus es, non in Christi familia primus sis? An quia uxorem habueris? Habuit et Petrus, et tamen cum reti eam, et navicula dereliquit. Providentissimus Dominus, et omnium salutem desiderans, malensque poenitentiam peccatoris quam mortem, abstulit tibi hanc excusationem, ut non illa te retrahat ad terras, sed tu eam sequaris ad paradisi regna trahentem [al. tendentem]. Bona liberis pares, qui te ad Dominum praecesserunt; ut partes eorum non in divitias sororis proficiant, sed in redemptionem animae tuae, atque alimenta miserorum. Haec monilia filiae tuae a te expetunt; his gemmis ornari capita sua volunt. QUOD PERITURUM erat in serico, vilibus pauperum tunicis servetur. Repetunt a te partes suas; iunctae Sponso nolunt videri pauperes et ignobiles, propria ornamenta desiderant. 5 Nec est, quod excuses nobilitatem et divitiarum pondera. Respice sanctum virum Pammachium, et ferventissimae fidei Paulinum Presbyterum, qui non solum divitias, sed seipsos Domino obtulerunt. Qui contra diaboli tergiversationem, nequaquam pellem pro pelle, sed carnes, et ossa, et animas suas Domino consecrarunt. Qui te et exemplo, et eloquio, id est, et opere, et lingua possunt ad maiora perducere. Nobilis es, et illi, sed in Christo nobiliores. Dives et honoratus, et illi, imo ex divitibus et honoratis pauperes et inglorii: et idcirco ditiores, et magis inclyti, quia pro Christo pauperes et inhonorati. Et tu quidem benefacis, quod Sanctorum diceris usibus ministrare, fovere Monachos, Ecclesiis offerre quam plurima. Sed haec rudimenta sunt militiae tuae. Contemnis aurum, contempserunt et mundi Philosophi. E quibus unus, ut caeteros sileam, multarum possessionum pretium proiecit in pelagus: Abite dicens in profundum malae cupiditates, ego vos mergam, ne ipse mergar a vobis. Philosophus gloriae animal, et popularis aurae vile mancipium, totam simul [al. semel] sarcinam deposuit; et tu te putas in virtutum culmine constitutum, si partem ex toto offeras? Teipsum vult Dominus hostiam vivam, placentem Deo. Te, inquam, non tua. Et ideo variis tentationibus commonet, quia multis plagis et doloribus eruditur Israel. Et quem diligit Dominus, corripit. Flagellat autem omnem filium, quem recipit . Paupercula vidua duo aera minuta misit in gazophylacium. Et quia totum obtulit quod habebat, omnes dicitur in oblatione munerum Dei superasse locupletes [et Luc. 21]; quae non pondere sui, sed offerentium voluntate pensantur. Ut multis erogaveris censum tuum, et quidam tua gaudeant liberalitate, tamen multo plures sunt, quibus nihil dedisti. Neque enim Darii opes, et Croesi divitiae valent explere pauperes mundi. Quod si teipsum Domino dederis, et Apostolica virtute perfectus, sequi coeperis Salvatorem, tunc intelliges ubi fueris, et in exercitu Christi, quam extremum tenueris locum. Non planxisti filias mortuas, et paternae in genis lacrymae Christi timore siccatae sunt. Quanto maior Abraham, qui unicum filium voluntate iugulavit , et quem haeredem mundi futurum audierat, non desperat etiam post mortem esse victurum. Iephte obtulit virginem filiam [Iudit. 11], et idcirco in enumeratione Sanctorum ab Apostolo ponitur. Nolo tantum ea offeras Domino, quae potest fur rapere, hostis invadere, proscriptio tollere: quae et accedere possunt, et recedere, et instar undarum ac fluctuum a succedentibus sibi dominis occupantur: atque, ut uno cuncta sermone comprehendam, quae velis, nolis, in morte dimissurus es. Illud offer, quod tibi nullus hostis possit auferre, nullus eripere tyrannus: quod tecum pergat ad inferos, imo ad regna coelorum, et ad paradisi delicias. Exstruis monasteria, et multus a te per insulas Dalmatiae sanctorum numerus sustentatur. Sed melius faceres, si et ipse sanctus inter sanctos viveres. Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, dicit Dominus [. et 20. 7]. Apostoli gloriantur, quod omnia dimiserint, et secuti sint Salvatorem : et certe praeter retia, et navem nihil legimus eos dimisisse, et tamen testimonio futuri iudicis coronantur. QUIA SE OFFERENTES, totum dimiserant quod habebant. 6 Hoc loquor non in suggillationem operum tuorum, vel quod extenuem liberalitatem et eleemosynas tuas, sed quod te nolim inter saeculares esse monachum, et inter monachos saecularem. Totumque a te expetam, cuius audio mentem divino cultui deditam. Si huic consilio nostro, vel amicus, vel assecla, vel propinquus renititur, et te ad delicias splendentis mensae revocat; intelligito eum non de tua anima, sed de suo ventre cogitare; et omnes opes lautaque convivia, subita morte finiri. Octo et sex annorum, intra viginti dies, duas filias amisisti, et arbitraris senem diu posse vivere? Cuius ut aetas longa tendatur, audit a David: Dies vitae nostrae septuaginta anni. Si autem amplius, octoginta: et quidquid superest, labor, et dolor est . Felix et omni dignus beatitudine, quem senectus Christo occupet servientem, quem extrema dies Salvatori invenerit militantem, qui non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta ; cui in introitu paradisi dicetur: Recepisti mala in vita tua, nunc autem hic laetare . Nec enim ulciscetur bis Dominus in eadem re. Divitem purpuratum gehennae flamma suscepit; Lazarus pauper et ulceribus plenus, cuius carnes putridas lambebant canes, et vix de micis mensae locupletis miserabilem sustentabat animam, in sinu Abrahae recipitur, et tanto Patriarcha parente laetatur. Difficile, imo impossibile est ut et praesentibus quis et futuris fruatur bonis: ut et hic ventrem, et ibi mentem impleat; ut de deliciis transeat ad delicias; ut in utroque saeculo primus sit; ut et in coelo et in terra appareat gloriosus. 7 Quod si tibi tacita cogitatio scrupulum moverit: cur monitor ipse non talis sim, qualem te esse desidero; et nonnullos videris in medio itinere corruisse, illud breviter respondebo, non mea esse quae dico, sed Domini Salvatoris. Non monere quid ipse possim; sed quid debeat velle vel facere qui servus futurus est Christi. ET ATHLETAE SUIS incitatoribus fortiores sunt; et tamen monet debilior, ut pugnet ille qui fortior est. Noli respicere Iudam negantem, sed Paulum respice confitentem. Iacob ditissimi patris filius, solus et nudus in baculo suo pergit Mesopotamiam, iacet lassus in itinere, et qui delicatissime a Rebecca matre fuerat educatus, lapide ad caput pro pulvillo utitur. Vidit scalam de terra usque ad coelum, et ascendentes per eam Angelos et descendentes, et desuper innitentem Dominum , ut lapsis manum porrigeret, ut ascendentes suo ad laborem provocaret aspectu. Unde et vocatur locus ipse Bethel, hoc est, Domus Dei; in qua quotidie ascenditur atque descenditur. Et Sancti enim corruunt, si fuerint negligentes; et peccatores pristinum recipiunt gradum, si sordes fletibus laverint. Hoc ideo dixi, ut non te terreant descendentes, sed provocent ascendentes. Nunquam exemplum a malis sumitur: etiam in saeculi rebus semper a me meliori parte incitamenta virtutum sunt. Oblitus propositi et epistularis brevitatis, plura dictare cupiebam; ad materiae quippe dignitatem, et ad meritum personae tuae, parum est omne, quod dicitur: et ecce tibi noster Ausonius coepit schedulas flagitare, urgere notarios, et hinnitu ferventis equi, ingenioli mei festinus arguere tarditatem. Memento igitur nostri, et cura, ut in Christo valeas, Atque ut caetera taceam, domestica sanctae Verae exempla sectare, quae vere secuta Christum, peregrinationis molestias sustinet, et sit tibi tanti dux femina facti [Aeneid. l. 1].
Hieronymus HOME
bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332
Hieronymus, Epistulae, 4, 117. AD MATREM ET FILIAM IN GALLIA COMMORANTES. <<< >>> 119. AD MINERVIUM ET ALEXANDRUM MONACHOS.
monumenta.ch > Hieronymus > 118