monumenta.ch > Hieronymus > 115
Hieronymus, Epistulae, 4, 114. HIERONYMI AD THEOPHILUM. <<<     >>> 116. AUGUSTINI AD HIERONYMUM.

115[Alias 96. Scripta fort. an. 405.]. AD AUGUSTINUM. HIDE APPARATUS

1  [Resalutat Augustinum, excusans quod liberius responderit, et rursum de cucurbita meminit, rogatque ut omissis contentiosis quaestionibus deinceps secum invicem amice conferant, et placide versentur in campo sacrarum Scripturarum.]
Domino vere Sancto et Beatissimo Papae AUGUSTINO, HIERONYMUS in Christo salutem. Cum a sancto fratre nostro [In Vaticanis octo Mss. sexque aliis apud Benedictinos Firmi nomen desideratur, quod in subsequentis epistolae initio in plerisque omnibus habetur.] Firmo sollicite quaererem quid ageres, sospitem te laetus audivi. Rursum cum tuas litteras non dico sperarem, sed exigerem, nesciente te, ex Africa profectum se esse dixit. Itaque reddo tibi per eum salutationis officia, qui te unico amore complectitur, simulque obsecro, ut ignoscas pudori meo, quod diu ut rescriberem, praecipienti negare non potui. Nec ego tibi, sed causa causae respondit. Et si culpa est respondisse, quaeso ut patienter audias, multo maior est provocasse. Sed facessant istiusmodi querimoniae: sit inter nos pura germanitas; et deinceps non quaestionum, sed caritatis ad nos scripta mittamus. Sancti fratres qui nobiscum Domino serviunt, affatim te salutant. Sanctos qui tecum Christi leve trahunt iugum, praecipue sanctum et suspiciendum [al. suscipiendum] papam Alypium, ut meo obsequio salutes, precor. Incolumem te et memorem mei, Christus Deus noster tucatur omnipotens, domine vere sancte et beatissime papa. Si legisti librum explanationum in Ionam, puto quod ridiculam cucurbitae non recipias quaestionem. Sin autem amicus qui me primus gladio petiit, stylo repulsus est; sit humanitatis tuae atque iustitiae accusantem reprehendere, non respondentem. In Scripturarum si placet campo sine nostro invicem dolore ludamus.
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332