monumenta.ch > Hieronymus > 114
Hieronymus, Epistulae, 4, 113 THEOPHILI AD HIERONYMUM. PARS QUAEDAM SIVE INITIUM. <<< >>> 115. AD AUGUSTINUM.
114. HIERONYMI AD THEOPHILUM. HIDE APPARATUS
1 BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS. Quod tardius Beatitudini tuae latino sermone translatum Librum tuum remitterem, multa in medio impedimenta fecerunt: Isaurorum repentina eruptio: Phoenicis Galilaeaeque vastitas: terror Palaestinae, praecipue Ierosolymae: et nequaquam librorum, sed murorum exstructio. Ad hoc asperitas hyemis, fames intolerabilis, nobis praesertim, quibus multorum fratrum cura imposita est. Inter quas difficultates lucrativis, et ut ita dicam, furtivis, per noctem operis, crescebat interpretatio, et iam in schedulis tenebatur, cum diebus sanctae Quadragesimae scripta ad purum, collatione tantum indigerem, gravissimo languore correptus, et mortis limen ingrediens, Domini misericordia et tuis precibus reservatus sum. Ad hoc forsitan ut implerem praeceptum tuum, et volumen disertissimum, quod Scripturarum floribus texuisti, eadem qua a te scriptum est gratia verterem; licet imbecillitas corporis et animi moeror, ingenii quoque acumen obtuderit, et verba prono cursu labentia velut quibusdam obicibus retardarit. 2 Mirati sumus in opere tuo utilitatem omnium Ecclesiarum, ut discant qui ignorant, eruditi testimoniis Scripturarum, qua debeant veneratione Sancta suscipere, et altaris Christi ministerio deservire; sacrosque calices, et sancta velamina, et caetera, quae ad cultum Dominicae pertinent Passionis, non quasi inania, et sensu carentia sanctimoniam non habere; sed ex consortio Corporis et Sanguinis Domini eadem qua Corpus eius et Sanguis maiestate veneranda. 3. Suscipe igitur Librum tuum, imo meum, et ut verius loquar, nostrum: cumque mihi faveris, tuus fautor eris. Tibi enim meum sudavit ingenium, et facundiam graecam latinae linguae volui paupertate pensare. Neque vero ut diserti interpretes faciunt, verbum verbo reddidi; nec adnumeravi pecuniam, quam mihi per partes dederas, sed pariter appendi; ut nihil desit ex sensibus, cum aliquid desit ex verbis. Epistulam autem tuam idcirco in latinum verti, et huic volumini praeposui, ut omnes, qui legerint, sciant me non temeritate et iactantia, sed praeceptis Beatitudinis tuae suscepisse onus ultra vires meas. Quod an consecutus sim, tuo iudicio derelinquo. Certe si imbecillitatem reprehenderis, voluntati veniam commodabis.
Hieronymus HOME
bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332