monumenta.ch > Hieronymus > 113
Hieronymus, Epistulae, 4, 112 HIERONYMI AD AUGUSTINUM. <<< >>> 114. HIERONYMI AD THEOPHILUM.
113 THEOPHILI AD HIERONYMUM. PARS QUAEDAM SIVE INITIUM. HIDE APPARATUS
1 Dilectissimo atque amantissimo fratri HIERONYMO THEOPHILUS in Domino salutem. Paucis in exordio placet iudicium veritatis: dicente autem Domino per Prophetam, Et iudicium meum quasi lux egreditur , qui tenebrarum horrore circumdati sunt, nec naturam rerum clara mente perspiciunt, pudore operiuntur aeterno, et cassos se habuisse conatus ipso fine cognoscunt. Unde et nos Ioannem, qui dudum Constantinopolitanam rexit Ecclesiam, Deo placere semper optavimus; et causas perditionis eius, in quas ferebatur improvidus, nequaquam credere voluimus. Sed ille, ut caetera eius flagitia taceam, Origenistas in suam recipiens familiaritatem, et ex his plurimos in sacerdotium provehens, atque ob hoc scelus beatae memoriae hominem Dei Epiphanium, qui inter Episcopos clarum in orbe sidus effulsit, non parvo moerore contristans, meruit audire: Cecidit, cecidit Babylon . 2 Scientes ergo dictam a Salvatore: Nolite iudicare secundum faciem; sed iustum iudicium iudicate , ne quo . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Hieronymus HOME
bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332