monumenta.ch > Hieronymus > 111
Hieronymus, Epistulae, 4, 110. AUGUSTINI AD HIERONYMUM. <<< >>> 112 HIERONYMI AD AUGUSTINUM.
111 AUGUSTINI AD PRAESIDIUM. HIDE APPARATUS
1 Domino beatissimo, et merito venerando fratri, et consacerdoti PRAESIDIO, AUGUSTINUS in Domino salutem. 'Sicut praesens rogavi sinceritatem tuam, nunc quoque commoneo, ut litteras meas sancto fratri et compresbytero nostro Hieronymo mittere non graveris. Ut autem noverit caritas tua, quemadmodum etiam tu illi pro mea causa scribere debeas, misi exemplaria litterarum et mearum ad ipsum, et ad me ipsius. Quibus lectis pro tua sancta prudentia facile videas [al. videbis] et modum meum, quem servandum putavi, et motum eius, quem non frustra timui. Aut si ego quod non debui, aut quomodo non debui, aliquid scripsi, non ad illum de me, sed ad meipsum potius fraterna dilectione mitte sermonem; quo correctus petam, ut ignoscat, si meam culpam ipse cognovero.'
Hieronymus HOME
bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332