monumenta.ch > Hieronymus > 109
Hieronymus, Epistulae, 4, 108. AD EUSTOCHIUM VIRGINEM. <<<     >>> 110. AUGUSTINI AD HIERONYMUM.

109[Alias 53. Scripta hac an. 404.]. AD RIPARIUM PRESBYTERUM [Martianaeus addit Tarraconensem ex Cluniacensi Ms. nec sane intelligimus, quam vere, nam cis Pyrenaeos montes in Gallia extitisse illum, quemadmodum et Desiderium inde est longe verosimilius, quod hi dolerent Parochias suas vicinia Vigilantii haeretici, qui e Convennarum civitate in Gallia erat, fuisse maculatas. Accedit nihil huiusmodi haberi in Mss. nostris, in quibus fere ut in Veronensi, Ad Riparium Presbyterum de reliquiis Sanctorum reverendis inscribitur.]. HIDE APPARATUS

1  [Admonitus Riparii Presbyteri litteris, quod Vigilantius doceret, Martyrum non esse colendos cineres, damnaretque solemnes Christianorum ad eorum sepulcra vigilias, hac epistula quasi velitatur, ac praeludit ad pugnam, ostendens se paratum ad refellendum hominis errorem, si libros illius ad se mittat.]
Acceptis primum litteris tuis, non respondere, superbiae est: respondere, temeritatis. De iis enim rebus interrogas, [Mss. summa consensione, et Victor quoque sic legunt; at Martianaeus quas substituit, quae mutatio si in Mss. occurrit, criticorum temeritati adscribenda est, nam et apud optimos bonae Latinitatis scriptores passim evenit, ut res. quod, et rerum, quae, neutro genere coniungantur. Cicero XVI. epistola IV. numero 5. sumptui ne parcas ulla in re, quod ad valetudinem opus sit. Sallustius in Iugurtha cap. 41. «abundantia earum rerum, quae prima mortales ducunt. Livius 32. 29. rebusque aliis divinis humanisque, quae per ipsos agenda erant, perfectis» et tandem A. Gellius, ut ab aliis abstineamus, lib. 1. c. 3. memoratis multis magnisque rebus, quae bene ac benevole post redditam pacem Samnitibus fecisset.] quae et proferre et audire sacrilegium est. Ais Vigilantium, qui κατ᾽ ἀντίφρασιν hoc vocatur nomine (nam Dormitantius rectius diceretur) os foetidum rursus aperire, et putorem spurcissimum contra sanctorum Martyrum proferre reliquias: et nos qui eas suscipimus [al. suspicimus] appellare cinerarios et idololatras, qui mortuorum hominum ossa veneremur [al. veneramur]. O infelicem hominem, et omni lacrymarum fronte plangendum, qui haec dicens, non se intelligit [al. intelligat] esse Samaritanum et Iudaeum, qui corpora mortuorum, pro immundis habent, et etiam vasa quae in eadem domo fuerint, pollui suspicantur: sequentes occidentem litteram, et non spiritum vivificantem. Nos autem non dico Martyrum reliquias, sed ne solem quidem et lunam, non Angelos, non Archangelos, non Cherubim, non Seraphim, et omne nomen quod nominatur et in praesenti saeculo et in futuro [Ephes. 1. 21], colimus et adoramus: ne serviamus creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Honoramus autem reliquias Martyrum, ut eum cuius sunt Martyres, adoremus. Honoramus servos, ut honor servorum redundet ad Dominum, qui ait: Qui vos suscipit, me suscipit [Matth. 10. 40]. Ergo Petri et Pauli immundae sunt reliquiae? ergo Moysi corpusculum immundum erit? quod iuxta Hebraicam Veritatem ab ipso sepultum est [Videndus S. Epiphanius Haeres. LX. et LXIV. quibus locis Hebraeorum et Christianorum quoque traditionem istam edisserit.] Domino [Deut. 34. 6]? Et quotiescumque Apostolorum et Prophetarum, ut omnium Martyrum Basilicas ingredimur, toties idolorum templa veneramur? accensique ante tumulos eorum cerei, idololatriae insignia sunt? Plus aliquid dicam, quod redundet in auctoris caput: et insanum cerebrum, vel sanet aliquando, vel deleat; ne [al. nec.] tantis sacrilegiis, simplicium animae subvertantur. Ergo et Domini corpus in sepulcro positum, immundum fuit? Et Angeli, qui candidis vestibus utebantur, mortuo cadaveri atque polluto praebebant excubias; ut post multa saecula Dormitantius somniaret, imo eructaret immundissimam crapulam: et cum Iuliano persecutore, Sanctorum Basilicas aut destrueret, aut in templa converteret? 2  Miror, sanctum Episcopum, in cuius parochia esse Presbyter dicitur, acquiescere furori eius: et non virga Apostolica, virgaque ferrea confringere vas inutile, et tradere in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat [1. Cor. 5. 5]. Meminerit illius dicti: Si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas [Ps. 49. 48]. Et in alio loco: In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem [Ibid. 100. 8]. Et iterum: Nonne odientes te, Domine, odio habui, et super inimicos tuos tabescebam? Perfectio odio oderam illos [Ibid. 138. 21. 22]. Si non sunt honorandae reliquiae Martyrum, quomodo legimus: Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius [Ibid. 115. 6]? Si ossa eorum [al. mortuorum] polluunt contingentes, quomodo Elisaeus mortuus, mortuum suscitavit, et dedit vitam [4. Reg. 13][Olim penes Erasm. et vetustiores edit. erat corpori, pro corpus; Martianaeus autem utramque vocem omisit, nos alteram e Mss. et Victoriana editione, utpote necessariam restituimus, et corpori praetulimus, quod ut etiam Victorius notat, magis ad quaestionis propositum facit, ut corpus mortuum dicatur vitam dedisse cadaveri, quam Elisaeus.] corpus quod iuxta Vigilantium iacebat immundum? Ergo omnia castra Israel tici exercitus et populi Dei fuere immunda, quia Ioseph et Patriarcharum corpora portabant in solitudine: et ad sanctam Terram, immundos cineres pertulerunt? Ioseph quoque, qui in typo praecessit Domini Salvatoris, sceleratus fuit; [Ms. coenobii S. Salvatoris Bononiae, cui tanta funeris ambitio praecederet, et faceret Iacob in Hebron ossa portari, tametsi postremum verbum revera magis ex coniectura legimus, et ut sensus utcumque constet.] qui tanta ambitione, Iacob in Hebron ossa portavit; ut immundum patrem, avo et atavo sociaret immundis, et mortuum mortuis copularet? O praecidendam linguam a medicis, imo insanum curandum caput; ut qui loqui nescit, discat aliquando reticere. Ego [al. ergo] vidi hoc aliquando portentum, et testimoniis Scripturarum, quasi vinculis Hippocratis volui ligare furiosum: sed abiit, excessit, evasit, erupit; et inter Adriae fluctus Cotiique regis Alpes, in nos declamando clamavit. QUIDQUID ENIM amans loquitur, vociferatio et clamor est appellandus. 3  Tacita me forsitan cogitatione reprehendas, cur in absentem invehar. Fatebor tibi dolorem meum. Sacrilegium tantum patienter audire non possum. Legi enim [Sic vocant LXX. lanceam, qua scortum Madianitidem Phines confodit.] seiromasten Phinees [Num. 25], austeritatem Eliae [3. Reg. 18], zelum [Simon Zelotes Apostolus, quem ex Hebraica etymologia Chananaeum dixit, quod idem sonat, ac penes Graecos, Zelotes; et forte ad evitandam κακοφωνίαν, ne diceret, zelum Simonis Zelotes.] Simonis Chananaei, Petri severitatem Ananiam et Sapphiram trucidantis [Act. 5. 5], Paulique constantiam, qui Elymam magum viis Domini resistentem, aeterna caecitate damnavit [Deut. 13. ][et 11]. NON EST crudelitas, pro Deo pietas. Unde et in Lege dicitur: Si frater tuus, et amicus, et uxor, quae est in sinu tuo, depravare te voluerit a veritate, sit manus tua super eos, et effundes sanguinem eorum, et auferes malum de medio Israel [Ibid. 13 et 28]. Iterum dicam: Ergo Martyrum immundae sunt reliquiae? Et quid passi sunt Apostoli, ut immundum Stephani corpus tanta funeris ambitione praecederent, et facerent ei planctum magnum; ut eorum luctus in nostrum gaudium verteretur? Nam quod dicis eum vigilias execrari, facit et hoc contra vocabulum suum, ut velit dormire Vigilantius, et non audiat Salvatorem dicentem: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus promptus est, sed caro infirma [Matth. 26. 40][. et Marc. 14. 37]. Et in alio loco Propheta decantat: Media nocte surgebam, ut confiterer tibi, super iudicia iustitiae tuae [Psal. 118. 62]. Dominum quoque in Evangelio legimus pernoctasse, et Apostolos clausos carcere tota nocte vigilasse, ut illis psallentibus [Iterum Ms. Bononien. tota terra quateretur.] terra quateretur, custos carceris crederet, magistratus et civitas terrerentur. Loquitur Paulus: Orationi insistite, vigilantes in ea [Coloss. 4. 2]. Et in alio loco: In vigiliis frequenter [2. Cor. 11. 27]. Dormiat itaque Vigilantius, et ab exterminatore Aegypti cum Aegyptiis dormiens suffocetur. Nos dicamus cum David: Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel [Ps. 120. 4]; ut veniat ad nos sanctus, et AIR, qui interpretatur vigil [Dan. 4. 10]. Et si quando propter peccata nostra dormierit, dicamus ad eum: Exurge, quid dormitas, Domine [Matth. 8. 25]? excitemusque illum, et navicula fluctuante, clamemus: Magister, salvos nos fac, perimus. 4  Plura dictare volueram, si non Epistularis brevitas pudorem nobis tacendi imponeret: et si tu librorum ipsius ad nos voluisses mittere cantilenas, ut scire possemus ad quae [al. ea quae] rescribere deberemus. Nunc autem aerem verberavimus, et non tam illius infidelitatem, quae omnibus patet, quam nostram fidem aperuimus. Caeterum si volueris, longiorem nos adversum eum librum scribere, mitte naenias illius et ineptias, ut Ioannem Baptistam audiat praedicantem: Iam securis ad radices arborum posita est. Omnis arbor, quae non facit fructum [Supplevimus ex Victorio, bonum, quam vocem Vulgata praefert, et Graecus καρπὸν καλὸν.] bonum, excidetur, et in ignem mittetur [Ibid. 3. 10].
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332

Hieronymus, Epistulae, 4, 108. AD EUSTOCHIUM VIRGINEM. <<<     >>> 110. AUGUSTINI AD HIERONYMUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 109