monumenta.ch > Hieronymus > 107
Hieronymus, Epistulae, 4, 106. AD SUNNIAM ET FRETELAM. <<<     >>> 108. AD EUSTOCHIUM VIRGINEM.

107[Alias 7. Scripta eodem an. 403.]. AD LAETAM [Nonnulli codd. Mss. quos inter praestantissimus Reginae 68. ad Aletam heic atque infra constanter retinet, alii Aletham scribunt.]. [De institutione filiae.] HIDE APPARATUS

1  [Laetam hortatur, ut filiam iam inde ab ipsis incunabulis instituat ad pietatem Christianam, in quam rem de cultu, de victu, deque probe instituenda adolescentia: de studio Scripturarum, et cavendis apocryphis, saluberrima tradit praecepta.]
Apostolus Paulus scribens ad Corinthios, et rudem Christi Ecclesiam sacris instituens [al. instruens] disciplinis, inter caetera mandata hoc quoque posuit [al. proposuit], dicens: Si qua mulier habet virum infidelem: et hic consentit habitare cum ea, non dimittat virum suum. Sanctificatus est enim vir infidelis [Graecus ἐν praepositione utitur utroque in loco ἐν τῇ γυναικὶ, ἐν τῷ ανδρὶ, Vulgata autem utrobique per mulierem, per virum. Nos Mss. omnium cogit auctoritas, ut primum cum Vulgata, alterum iuxta Graecum legamus.] per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis, in viro fideli. Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem mundi sunt [1. Cor. 7. 13 ][et 14]. Si cui forte hactenus videbantur nimium disciplinae vincula laxata, et praeceps indulgentia praeceptoris, consideret domum patris tui, clarissimi quidem et eruditissimi viri, sed adhuc ambulantis in tenebris, et intelliget consilium Apostoli illuc profecisse, ut radicis amaritudinem, dulcedo fructuum compensaret, et viles virgulae balsama pretiosa sudarent. Tu es nata de impari matrimonio: de te et Toxotio meo Paula generata est. Quis hoc crederet, ut Albini Pontificis neptis de repromissione matris [al. martyris] nasceretur: ut praesente et gaudente avo, parvulae adhuc lingua balbutiens [Reginae lib. balbutiens alleluia, et Virginem Christi, etc.] Christi ALLELUIA resonaret, et virginem Dei in suo gremio senex nutriret? Et bene feliciterque exspectavimus. Sancta et fidelis domus unum sanctificat infidelem. Iam candidatus est fidei, quem filiorum et nepotum credens turba circumdat. Ego puto etiam ipsum [Exercuere hunc locum interpretes, et ipse eos usque hodie exercet. Haesitant nempe in voce iuvenem, quam Erasmus, Victorius, Martianaeus, et qui illos secuti sunt contra Mss. omnium fidem mutant in Iovem. Id vero interpretantur ὑπερβολικῶς dici, quo magis sanctae illius cognationis exemplum extollant, quam si Iupiter habuisset, fore in Christum ut crederet. At neque illud nomen contextus patitur, neque, Iovem in Christum potuisse credere, quis vere dixerit. Quem vero Mss. exhibent, elegantissimus etiam sensus est, Albinum nempe ethnicum Pontificem, Laetae ex impari matrimonio patrem, cum senex ob filiorum et nepotum fidelem turbam, fidei Candidatus dici posset, licet credere adhuc respueret, si anteactis temporibus eamdem cognationem habuisset, cum ipse iuvenis erat, facile in Christum credere potuisse (nimirum iuvenum animos fortius accendunt exempla quam senum) eius tamen conversionem adhuc sperandam ex illa conversatione. Sic lib. 1. contra Iovinian. cap. 5. Pauli locum 1. Corinth. cap. 7. 10. explicans, Causas, innuit, apponit, quod Candidatus fidei sit infidelis, si nolit a credente discedere.] iuvenem, si habuisset talem cognationem, potuisse in Christum credere. Despuat licet, et irrideat epistulam meam, et me vel stultum, vel insanum clamitet, hoc et gener eius faciebat antequam crederet. Fiunt, non nascuntur Christiani. Auratum squalet Capitolium. Fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt. Movetur urbs sedibus suis, et inundans populus ante delubra semiruta, currit ad Martyrum tumulos. Si non extorquet fidem prudentia, extorqueat saltem verecundia. 2  Hoc Laeta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem, et eadem fide qua meruisti filiam, et patrem recipias, totaque [al. totiusque] domus beatitudine perfruaris, sciens illud a Domino repromissum: Quae apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt [Luc. 18. 27]. Numquam est sera conversio [Ms. confessio]. Latro de cruce transiit ad paradisum: Nabuchodonosor rex Babylonis, post efferationem corporis et cordis, et balluarum in eremo convictum, mentem recepit humanam. Et, ut omittam vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur [Baronius, ut Mithrae excidium in annum conferat 383. locum hunc de Urbana Gracci Praefectura sollicitat, quam mavult Praetoriam dici. E contra Gothofredus, quem Pagius sequitur, duarum in Cod. Theod. Legum ad Graccum inscriptionem mutat, et pro P. P. sive Praefectum Praetorio, legit P. V. sive Praefectum Urbis, easque anno 376. et sequenti adscribit. Nunc Philippi a Turre de Mithra cap. ultimo argumentis constat, non ante annum 378. Urbanam Praefecturam a Gracco initam, quo iubente Mithriaca omnis superstitio subversa est. Prudent. lib. 1. advers. Symmachum: Iam quid Plebicolas percurram carmine Graccos Iure potestatis fultos, et in arce Senatus Praecipuos, simulacra Deum iussisse revelli; Cumque suis pariter Lictoribus, Omnipotenti Suppliciter Christo se consecrasse regendos.] ante paucos annos propinquus vester Graccus, nobilitatem patritiam nomine sonans, cum Praefecturam gereret [Mss. regeret]. Urbanam [Haec in antro Mithrae portentosa simulacra, et nomina symbola astrorum et planetarum erant. Ut omittamus Porphyrii loca, in quibus ea animalia esse dixit, et ad Zodiaci circulum pertinere, praecisis verbis Origenes lib. 6. contra Celsum, In Mithrae, inquit, sacris duplex stellarum circumactio praetenditur, fixarum, et errantium. Atque harum quidem constellationum, non enim omnes heic recitantur, quaedam intra, quaedam extra Zodiacum sunt. Corax ex Graeco κόραξ, Corvus stella est, extra Zodiacum in meridionali parte coram Libra situs. Nymphus est Νύμφη, Virgo, Zodiaci signum (siquidem aliquot signorum tum masculina, tum feminina simulacra erant et nomina: nam et mystas omnes mares, leones vocatos, feminas, hyaenas tradit Porphyr. lib. 4. de Abstin. ipsiusque Mithriaci Iovis viri, et feminae simulacra memorat Iul. Firmicus, Miles septemtrionalis est, notior sub Herculis nomine. Leo ipse in Zodiaco. Perseus a septemtrione respicit Taurum. De tribus aliis Helios, Dromo, Pater, mox erit dicendi locus. Porro ex huiusmodi signis Mithricolae nomen assumebant, dum initiarentur; figurae autem, sive imagunculae pingebantur in specu, seu scalpro effingebantur, mysteriis ut inservirent: ex iisque sunt, quae heic Hieron. irridet simulacra, et quae cum Alexandriae in Mithrio reperta fuissent, teste Sozomeno, ridicula admodum, et peregrina vias sunt. Rursum in certas classes ex assumpto simulacri nomine ac dignitate initiati dispertiebantur; erantque fixae solemnitates, ac festa, quae eadem idola auspicabant. Coracica memorat Auctor Comment. in epistolas Pauli sub Ambrosii nomine, et Hienocoracica vetus inscriptio: unde et Corvos appellatos Mithriacos Ministros docet Porphyrius. Leontica idem, ex quo et Leones Sacerdotes dictos adnotavimus. Persica apud alios invenies, et in aliquot apud Gruterum inscriptionibus. Militis initiationem in spelaeo copiose describit Tertullianus de Corona, Gregor. Nazan. Orat. 3. aliique veteres; nam recentiores qui in hisce nominibus exponendis desudarunt, operam fere ludunt.], nonne specum Mithrae, et omnia portentosa simulacra, quibus Corax, Nymphus [al. Nyphus, et Gryphus], Miles, Leo, Perses, [Licet cum plerisque Mss. vitiose tamen Martian. fecit, Heliodromus pariter initiantur. Illud enim in primis certum esse oportet, pro, pariter, adverbio, quod heic loci nihil est, reponendum Pater, quae in Mithriacis orgiis dignitas erat praecipua. Est apud Eunapium: Πατὴρ τῆς Μιθριακῆς τελετῆς PATER Mithriacae religionis; et Porphyr. PATRES in Mithriacis Aquilae et Accipitris nomine donatos tradit; estque in veteri lapide apud Gruter. Ulpius quidam Egnatius PATER et Hierocorax Mithrae: unde etiam PATRICA solemnia in aliis Mithriacis inscriptionibus occurrunt. Quoad alterum verbum Heliodromus, istud quoque manifestum est mendum; de hominibus enim heic sermo est, qui sub iis figuris Mithrae sacra suscipiebant, et nomina; Heliodromus vero, qui Solis cursus est, non animat, aut persona, neque nomen suum impertiri, neque figuram potest: et cursum solis sacris initiari, nemo unquam dixerit. Duobus itaque verbis legendum, quorum primum sit Elios, quod Solem significat, estque unum ex ipsius Mithrae nominibus, nihil enim tandem est Mithra nisi Sol. Eius Mithriacum idolum, ex eoque homines hisce mysteriis inauguratos testantur vetera monumenta, in quibus etiam ELIACA tradita eo ritu apud Gruterum inveniuntur. Superest Dromus, pro quo Bromius, imo uno spiritu Bromius pater veteres editores fecerunt, quam lectionem, unam quae extundi posset, nunc quoque magni viri asserunt, trahuntque omni conatu ad Mithrae religionem ex illo Xenophontis testimonio in Cyropaed. ubi, «Regibus Persarum, inquit, uno tantum die permittebatur, ut ebrii fierent, quo die Mithrae sacra procurabant.» At si rem expenderis, frustra sunt; nusquam enim Bacchus ad Mithriaca pertinuit. Nos desperatum locum ita restituimus, et retenta, quoad fieri potuit, veteri scriptura, legimus Dromo. Est autem Dromo Cancer, ex Graeco Δρόμων, unde et Dromones Cancros Plinius vocat lib. 32. cap. ultimo. Rursum coeleste signum est Cancer, inque ipso Zodiaco, in Mithriacis vero orgiis auspicatissimum, in spelaei anaglyphis passim obvium cum cane, serpente, corvo, atque aliis, quorum mysteria hactenus exposuimus.] Helios, Dromo, Pater initiantur [al. innitebantur], subvertit, fregit, excussit: et his quasi obsidibus ante praemissis, impetravit baptismum Christi. Solitudinem patitur et in Urbe gentilitas. Dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt [Confer Iustinum martyr. in Apol. 2. Eusebium lib. 2. in Vit. Constant. Elegantissime Prudent. l. 2. in Symmachum, Christus purpureum gemmato textus in auro, Signabat Labarum, etc.]. Vexilla militum, crucis insignia sunt. Regum purpuras et ardentes diadematum gemmas, patibuli salutaris pictura condecorat [Hoc est Serapidis templum iussu Theodosii an. 389. Alexandriae dirutum, aliudque ibi Deo dicatum, in quo Theophilus reliquias S. Ioannis Baptistae condidit. Vid. Theophili Synodicam n. 3. De Marna Gazensium Idolo, quaedam fusius dicemus in Vita S. Hilarionis.]. Iam Aegyptius Serapis factus est Christianus. Marnas Gazae luget inclusus, et eversionem templi iugiter pertimescit [al. pertremiscit]. De India, Perside, Aethiopia, monachorum quotidie turbas suscipimus. Deposuit pharetras Armenius [Sunniam et Fretelam, ad quos extat superior epist. CVI. quae tota de Psalmorum lectionibus agit, sub Hunnorum nomine intelligimus. Vid. Chronologicas notas.], Hunni discunt Psalterium, Scythiae frigora fervent calore fidei: Getarum rutilus et flavus exercitus, Ecclesiarum circumfert tentoria; et ideo forsitan contra nos aequa pugnant acie, quia pari religione confidunt. 3  Pene lapsus sum ad aliam materiam, et currente rota, dum urceum facere cogito, amphoram finxit manus. Propositum enim mihi erat, sanctae Marcellae, et tuis precibus invitato [al. invitatum] ad matrem, id est, ad te sermonem dirigere, et docere quomodo instituere Paulam nostram debeas, quae prius Christo [Ea nempe erat eius aevi disciplina, ut liceret parentibus filios suos, filiasque ab incunabulis, ut Salvianus loquitur lib. 2. advers. Avaritiam, imo etiam antequam nascerentur, Deo vovere, et Ecclesiae, Virginitatique perpetuae destinare. Hier. infra n. 6. Offerre, inquit, necne filiam, potestatis tua fuit, etc. Concilium Toletanum quartum can. 48. Monachum aut paterna devotio, aut propria professio facit. Quidquid horum fuerit, alligatum tenebit, etc. Gregorius III. epist. IV. ad Bonifacium nefas dixit oblatis in infantia a parentibus Deo filiis postquam pubertatis annos implevissent, monasteriis egredi, et matrimonio copulari. Illustria vero exempla, et monumenta in hanc rem Baluzius contulit ad citatum Salviani locum. Sed in Coelestino III. cuius Decretum refertur cap. Cum simus de Regular. ius istud parentum in filios penitus sublatum est; neque adeo defuerunt qui superioribus saeculis auctoritatem illam aperte improbarent, e quibus S. Gaudentius Brixiensis Serm. 8. non longe ab initio.] consecrata est, quam genita: quam ante vovisti, quam utero concepisti. Vidimus aliquid temporibus nostris de [Nempe iuxta Hebraici Canonis divisionem Regum libri inter Prophetales computantur.] Prophetalibus libris: Anna sterilitatem alvi, foecunditate mutavit [1. Reg. 1]. Tu luctuosam foecunditatem, vitalibus liberis [al libris] commutasti. Fidens loquor, accepturam te filios, quae primum foetum Domino reddidisti. Ista sunt primogenita, quae offeruntur in lege [Exod. 1. 3]. Sic natus est Samuel, sic ortus Samson est [Iudic. 13], sic Ioannes Baptista [Ms. propheta] ad introitum Mariae exultavit, et lusit [Luc. 1]. Audiebat enim verba Domini per os Virginis, pertonantis: et de utero matris in occursum ei gestiebat erumpere. Igitur quae de repromissione nata est, dignam habeat ortu suo institutionem parentum. Samuel nutritur in Templo, Ioannes in solitudine praeparatur. Ille sacro crine venerabilis est, vinum et siceram non bibit; adhuc parvulus cum Domino sermocinatur. Hic fugit urbes, zona pellicea cingitur, locustis alitur ac melle sylvestri: et in typum poenitentiae praedicandae, tortuosissimi animalis [Cameli] vestitur exuviis. 4  Sic erudienda est anima, quae futura est templum Dei. Nihil aliud discat audire, nihil loqui, nisi quod ad timorem Dei pertinet. Turpia [Plerique Mss. turpia non intelligat, absque verba.] verba non intelligat, cantica mundi ignoret: adhuc tenera lingua, Psalmis dulcibus imbuatur. Procul sit aetas lasciva puerorum: ipsae puellae et pedissequae a saecularibus consortiis arceantur, ne quod male didicerint, peius doceant [Totum fere istud caput ex Quintil. expressit Instit. l. 1. c. 2. «Non excludo,» inquit, «id quod est notum, irritandae ad addiscendum infantiae gratia, eburneas etiam litterarum formas in lusum offerre.» Et infra, «Cum vero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eas» (litteras) «tabellae quam optime inscalpi, ut per illos velut sulcos ducatur stylus; nam neque errabit, quemadmodum in ceris (continebitur enim utrinque marginibus) nec extra praescriptum poterit egredi, et celerius, ac saepius sequendo certa vestigia, firmabit (al. formabit) articulos, neque egebit adiutorio manum suam manu super imposita regentis,» etc.]. Fiant ei litterae vel buxeae, vel eburneae, et suis nominibus appellentur. Ludat in eis, ut et lusus eius eruditio sit. Et non solum ordinem teneat litterarum, et memoria nominum in canticum transeat; sed ipse inter se crebro ordo turbetur, et mediis ultima, primis media misceantur, ut eas non sono tantum, sed et visu noverit: Cum vero ceperit trementi manu stylum in cera ducere, vel alterius superposita manu teneri regantur articuli, vel in tabella sculpantur elementa, ut per eosdem sulcos inclusa [Vocem inclusa ex Victorio suffecimus.] marginibus trahantur vestigia, et foras non queant evagari. Syllabas iungat ad praemium: et quibus illa aetas delectari [l. deliniri] potest, munusculis invitetur. Habeat et in discendo socias, quibus invideat: quarum laudibus mordeatur. Non est obiurganda, si tardior sit, sed laudibus excitandum ingenium, ut et vicisse gaudeat, et victa doleat [Iterum Quintilianus: «Nec sum adeo aetatum imprudens, ut instandum teneris protinus acerbe putem, exigendamque plenam operam. Nam id imprimis cavere oportebit, ne studia qui amare nondum potest, et amaritudinem semel perceptam, etiam ultra rudes annos reformidet,» etc.]. Cavendum in primis, ne oderit studia, ne amaritudo eorum [Apud Martianaeum percepta, et mox consuevit.] praecepta in infantia, ultra rudes annos transeat. Ipsa nomina, per quae consuescit paulatim verba contexere, non sint fortuita, sed certa, et coacervata de industria, Prophetarum videlicet atque Apostolorum, et omnis ab Adam Patriarcharum series, de Matthaeo Lucaque descendat, ut dum aliud agit, futurae memoriae praeparetur. Magister probae aetatis et vitae, eruditionisque est eligendus, nec puto erubescet vir doctus id facere in propinqua, vel in nobili virgine, quod Aristoteles fecit in Philippi filio, ut ipse librariorum [Veteres editi cum Veronensi uno Ms. librariorum vilitate, quae fortasse verior est lectio, sed plerosque alios sequi praestat; e quibus tamen aliquot in Philippo legunt vitiose, pro Philippi filio: et Reg. monstraret pro traderet. Quintilian. loc. citato. «An Philippus Macedonum Rex Alexandro filio suo prima litterarum elementa tradi ab Aristotele summo eius aetatis philosopho voluisset, aut ille suscepisset hoc officium, si non studiorum initia a perfectissimo quoque tractari, pertinere ad summam credidisset,» etc.] utilitate initia traderet litterarum. Non sunt contenenda quasi parva, sine quibus magna constare non possunt. [Reg. elementorum ordo, et parva institutio praeceptoris aliter, etc.] Ipse elementorum sonus, et prima institutio praeceptorum, aliter de erudito, aliter de rustico ore profertur. Unde et tibi est providendum, ne ineptis blanditiis feminarum, dimidiata dicere verba filia consuescat, et in auro atque purpura ludere: quorum alterum linguae, alterum moribus officit: ne discat in tenero, quod ei postea dediscendum est [Perperam quidam Mss. Graecorum. Quintilian. lib. 1. cap. 2. «Graccorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus.» Paulo infra legimus praebiberunt, pro quo editi non satis bene perbiberunt.]. Graccorum eloquentiae multum ab infantia sermo matris contulisse scribitur. Hortensii oratio in paterno sinu [al. inter paternos sinus] coaluit. Difficulter eraditur, quod rudes animi praebiberunt. Lanarum conchylia quis in pristinum colorem [al. candorem] revocet? Rudis [al. Recens] testa diu et saporem retinet et odorem, quo primum imbuta est. Graeca narrat historia [Rursum Quintilianus loco citato, «Leonides,» inquit, «Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis imbuit, quae robustum quoque, et maximum Regem ab illa institutione puerili sunt prosecuta.], Alexandrum potentissimum regem, orbisque domitorem, et in moribus, et in incessu, Leonidis paedagogi sui non potuisse carere vitiis, quibus adhuc parvulus fuerat infectus. PROCLIVIS est enim malorum aemulatio, et quorum virtutes assequi nequeas, cito imitaris vitia. Nutrix ipsa non sit temulenta, non lasciva, non garrula: habeat modestam gerulam, nutricium gravem. Cum avum viderit, in pectus eius transiliat, collo dependeat, nolenti ALLELUIA decantet. Rapiat eam avia, patrem risibus cognoscat, sit omnibus amabilis; et universa propinquitas rosam ex se natam gaudeat. Discat statim quam habeat et alteram aviam, quam amitam: cui imperatori, cui exercitui tyruncula nutriatur. Illas desideret, [Reginae liber, illa tibi eas imitetur abscessu, quae ex codice, ut apparet lacero atque obsoleto, sic ex scribarum ingenio immutata sunt: nam neque subnexa sententia de vestitu ibi invenitur; sed statim, Cave, ne aures, etc. et paulo post capillum irradas pro irrufes.] ad illas tibi minitetur abscessum. 5  Ipse habitus et vestitus doceat eam, cui promissa sit. Cave ne aures eius perfores, ne cerussa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, nec collum auro et margaritis premas, nec caput gemmis oneres, nec capillum irrufes, et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris. Habeat alias margaritas, quibus postea venditis, emptura est pretiosissimum margaritum. Praetextata nobilissima quondam femina, iubente viro [Hic Hymetius patruus Eustochii non alius videtur esse, quam qui Vicarius Urbis fuit Mamertino et Nevita Coss. et ad quem extat lex 29. Cod. Theod. de appellationibus. Mox Reginae liber, vultumque mutavit.] Hymetio, qui patruus Eustochii virginis fuit, habitum eius, cultumque mutavit, et neglectum crinem mundano more [Alibi pexuit. Tum Victorius addit sibi, id est sibi vincere cupiens: et paulo infra Martianaeus, Ecce sibi, pro tibi.] texuit, vincere cupieos et virginis propositum, et matris desiderium. Et ecce sibi eadem nocte cernit in somnis venisse Angelum terribili facie [al. voce] minitantem poenas, et haec verba frangentem: Tu ne ausa es viri imperium praeferre Christo? Tu caput virginis Dei, tuis sacrilegis attrectare manibus, quae iam nunc arescent, ut sentias excruciata quid feceris, et finito mense quinto, ad inferna ducaris [al. duceris]. Sin autem perseveraveris in scelere, et marito simul orbaberis, et filiis. Omnia per ordinem expleta sunt, et seram miserae poenitentiam velox signavit interitus. Sic ulciscitur Christus [Iterum Reg. lib. in violatoribus, et paulo post ut te moneam.] violatores templi sui: sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit. Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium; sed ut moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod Deo spopondisti. 6  Heli Sacerdos offendit Deum ob vitia liberorum [I. Reg. 1 ][et 4]. Episcopus fieri non potest, qui filios habuerit luxuriosos, et non subditos [1. Tim. 3]. At e contrario de muliere scribitur, quod salva fiet per filiorum generationem, si permanserint [al. permanserit] in fide, et caritate, et sanctificatione, cum pudicitia [I. Tim. 2. 15]. Si perfecta aetas et sui iuris imputatur parentibus, quanto magis lactens et fragilis, quae iuxta sententiam Domini, ignorat dexteram et sinistram, id est, boni et mali differentiam? Si sollicita provides, ne filia percutiatur a vipera; cur non eadem cura provideas, ne feriatur a malleo universae terrae [Ier. 50. 23]; ne bibat de aureo calice Babylonis; ne egrediatur cum Dina, et velit videre filias regionis alienae [Gen. 34. 1], ne ludat pedibus, ne trahat tunicas? Venena non dantur, nisi melle circumlita, et vitia non decipiunt, nisi sub specie umbraque virtutum. Et quomodo, inquies, peccata patrum filiis non redduntur, nec filiorum parentibus; sed anima, quae peccaverit, ipsa morietur [Ezech. 18. 20]? Hoc de his dicitur, qui possunt sapere, de quibus in Evangelio scriptum est: Aetatem habet, loquatur pro se [Ioan. 9. 21]. Qui autem parvulus est, et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat, et Pythagorae [Pythagorae littera est Y, quam pro humanae vitae symbolo veteres celebrant: brachiorum enim alterum Virtutis, alterum vitiorum viam refert. Persius Sat. 3. Et tibi quae Samios diduxit littera ramos. Surgentem dextro monstravit limite callem. Auson. Idyllio 16. Pythagorae bivium ramis patet ambiguis Y.] littera eum perducat ad bivium, tam bona eius quam mala parentibus imputantur. Nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati, et non etiam scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium, maiorum lucrum est. Offere necne filiam, potestatis tuae fuit (quanquam alia sit tua conditio, quae) prius eam vovisti, quam conciperes) ut autem oblatam [Quidam codd. absque negandi particula, ut autem negligas oblatam. Recole quae supra adnotavimus n. 3. not. f.] non negligas, ad periculum tuum pertinet. Qui claudam et mutilam, et qualibet sorde maculatam obtulerit hostiam, sacrilegii reus est [Deut. 15], quanto magis qui partem corporis sui, et illibatae animae puritatem regis amplexibus parat, si negligens fuerit, punietur? 7  Postquam grandiuscula esse coeperit, et in exemplum sponsi sui crescere sapientia, aetate, et gratia apud Deum et homines, pergat ad templum veri Patris cum parentibus suis; sed cum illis non egrediatur e templo. Quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum, et nusquam alibi reperiant [Luc. 2], nisi in [Reg. in auditu Scripturarum.] adyto Scripturarum, Prophetas et Apostolos de spiritualibus nuptiis sciscitantem. Imitetur Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo suo reperit, et ideo forsitan timore perterrita est, quia virum, quem non solebat, aspexit. Aemuletur eam, de qua dicitur: Omnis gloria eius filiae regis ab intus [Psal. 44. 14]. Loquatur et ipsa dilecto [al. electo], caritatis iaculo vulnerata: Introduxit me rex in cubiculum suum [Cant. 1. 3]. Nunquam exeat foras, ne inveniant eam qui circumeunt civitatem; ne percutiant et vulnerent, et auferant theristrum [Palliolum lineum aestivum.] pudicitiae, et nudam in sanguine derelinquant: quin potius cum aliquis ostium eius pulsaverit, dicat: Ego murus, et ubera mea turris. Lavi pedes meos, non possum inquinare eos [Cant. 8. 10; et 5. 3]. 8  Non vescatur in publico, id est, in parentum convivio, ne videat cibos quos desideret. Et licet quidam putent maioris esse virtutis, praesentem contemnere voluptatem: tamen ego arbitror securioris continentiae esse, nescire quod quaeras. Legi quondam in scholis puer: Aegre reprehendas, quod sinis consuescere. Dicat iam nunc et vinum non bibere, in quo est luxuria. Ante annos robustae aetatis, periculosa est teneris, et gravis abstinentia. Usque ad id tempus, si necessitas postulaverit, et balneas adeat, et vino utatur modico propter stomachum, et carnium edulio sustentetur, ne prius deficiant pedes, quam currere incipiant. Et hoc dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium, timens debilitatem, non docens luxuriam. Alioqui quod Iudaica superstitio ex parte facit in reiectione quorumdam animalium atque escarum, quod et Indorum Brachmani, et Aegyptiorum Gymnosophistae in polentae et orizae, et pomorum solo observant cibo, cur virgo Christi non faciat in toto? Si tanti vitrum, quare non maioris sit pretii margaritum? Quae nata est ex promissione, sic vivat, ut illi vixerunt, qui de repromissione generati sunt. Aequa gratia aequum habeat et laborem. Surda sit ad organa. Tibia, lyra, cithara, cur facta sint, nesciat. 9  Reddat tibi pensum quotidie de Scripturarum floribus [Idem Reg. pensum quotidie de Scripturarum floribus. Certum ediscat Graecorum, etc. Sunt autem haec quoque desumpta ex Quintiliano Institution. libro 1. cap. 2. «A sermone Graeco puerum incipere malo: quia Latinus, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus, se praebet: simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est, unde et nostrae fluxerunt. Non tamen hoc adeo superstitiose velim fieri, ut diu tantum loquatur Graece, aut discat, sicut plerisque moris est. Hinc enim accidunt et oris plurima vitia in peregrinum sonum corrupti, et sermonis, cui cum Graecae figurae assidua consuetudine haeserint, in diversa quoque loquendi ratione pertinacissime durat.»] carptum. Discat Graecorum versuum numerum. Sequatur statim Latina eruditio: quae si non ab initio os tenerum composuerit, in peregrinum sonum lingua corrumpitur, et externis vitiis sermo patrius sordidatur. Te habeat magistram, te rudis [Victorius, te rudis miretur infantia.] imitetur infantia. Nihil in te, et patre suo videat, quod si fecerit, peccet. Mementote vos parentes virginis, et magis eam exemplis doceri posse, quam voce. Cito flores pereunt, cito violas et lilium et crocum pestilens aura corrumpit. Nunquam absque te procedat in publicum. Basilicas Martyrum et Ecclesias sine matre non adeat. Nullus ei iuvenis, nullus cincinnatus arrideat Vigiliarum dies et solemnes pernoctationes sic virguncula nostra celebret, ut ne transverso quidem ungue a matre discedat. Nolo de ancillulis suis aliquam plus diligat, cuius crebro auribus insusurret. Quidquid uni loquitur, hoc omnes sciant. Placeat ei comes, non compta [Iterum Victorius, non compta, neque formosa, atque lasciva, quae, etc.] atque formasa, quae liquido gutture carmen dulce moduletur; sed gravis, pallens, sordidata. subtristis. Praeponatur ei probae fidei, et morum ac pudicitiae virgo veterana, quae illam doceat, et assuescat exemplo ad orationes et Psalmos nocte consurgere; mane hymnos canere, Tertia, Sexta, Nona hora stare in acie quasi bellatricem Christi, accensaque lucernula reddere sacrificium vespertinum. Sic dies transeat, sic nox inveniat laborantem. Orationi lectio, lectioni succedat oratio. Breve videbitur tempus, quod tantis [Vitiose Martianaeus, tantis dierum varietatibus, pro operum, quod ex Victorio restituimus.] operum varietatibus occupatur. 10  Discat et lanam facere, tenere colum, ponere in gremio calathum, rotare fusum, stamina pollice ducere. Spernat bombycum telas, Serum vellera, et aurum in filia lentescens. Talia vestimenta paret, quibus pellatur frigus, non quibus vestita corpora nudentur. Cibus eius olusculum sit et simila, raroque pisciculi. Et ne gulae praecepta longius traham, de quibus in [Libro nempe contra Iovinianum secundo, ubi de contemptu ventris, et gutturis plenius ex proposito disserit.] alio loco locutus sum plenius, sic comedat, ut semper esuriat: ut statim post cibum possit legere [Victor. legere, orare, et psallere.] et psallere. Displicent mihi, in teneris maxime aetatibus, longa et immoderata ieiunia, in quibus iunguntur hebdomades, et oleum in cibo, ac poma vetantur. Experimento didici, asellum in via, cum lassus fuerit, diverticula quaerere. Faciant hoc cultores Isidis et Cybeles, [Pane scilicet abstinebant cultores Isidis et Cybeles in utriusque sacris, cuius loco carnes comedebant. Arnobius lib. 5. Quid temperatis ab alimonio panis, cui rei dedistis nomen Castus? Ita enim cibos illos, sive hanc a pane abstinentiam appellabant. Item Hieron. libro contra Iovinian. secundo cap. 34. De ciborum sibi placent abstinentia, quasi non et superstitio Gentilium Castum (sic enim restituimus) Matris Deum observet, et Isidis: quae inferius cap. 41. repetit, nosque ibi copiosius explicamus.] qui gulosa abstinentia Phasides aves, ac fumantes turtures vorant, ne scilicet Cerealia dona contaminent. Hoc in perpetuum ieiunium praeceptum sit, ut longo itineri vires perpetes [Martianaeus, supparentur, quomadmodum reposuerat Gravius.] superent: ne in prima mentione currentes, corruamus in mediis. Caeterum, ut ante scripsi, in Quadragesima continentiae vela pandenda sunt, et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus. Quamquam alia sit conditio saecularium, alia Virginum ac Monachorum. Saecularis homo in Quadragesima ventris ingluviem decoquit, et in cochlearum morem succo victitans suo, futuris dapibus ac saginae aqualiculum parat. Virgo et Monachus sic in Quadragesima suos dimittant [al. admittant] equos, ut sibi meminerint semper esse currendum. Finitus labor maior, infinitus moderatior est. Ibi enim respiramus, hic perpetuo incedimus. 11  Si quando ad suburbana pergis, domi filiam non relinquas; nesciat sine te, nec possit vivere, et cum sola fuerit, pertimescat. Non habeat colloquia saecularium, non malarum virginum contubernia. Non intersit nuptiis servulorum, nec familiae perstrepentis Insibus misceatur. Scio praecepisse quosdam, ne virgo Christi cum eunuchis lavet, nec cum maritatis feminis: quia alii non deponunt [al. deponant]. animos virorum, aliae tumentibus uteris, praeferunt [al. praeferant]. foeditatem. Mihi omnino in adulta virgine lavacra displicent, quae seipsam debet erubescere, et nudam videre non posse. Si enim vigiliis et ieiuniis macerat corpus suum, et in servitutem redigit; si flammam libidinis et incentiva ferventis aetatis extinguere cupit continentiae frigore; si appetitis sordibus turpare [al. turbare] festinat naturalem pulchritudinem: cur e contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat? 12  Pro gemmis et serico divinos Codices amet, in quibus non auri et [Eaedem putantur esse, quae et Persicae aliis dictae sunt. Sed ἐκ βαβυλῶνος δέρματα, Babylonicas pelles, laudat etiam Zonaras in rebus Constantii, ubi de Hormisda loquitur, easque in pretio fuisse, et variis coloribus eleganter pictas tradit. Glossarium vetus βαβυλωνικὸν δέρματος εἷδος. Similem alibi luxum in codicibus compingendis Hier. damnat.] pellis Babylonicae vermiculata pictura; sed ad fidem placeat emendata et erudita distinctio. Discat primo Psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam. In Ecclesiaste consuescat, quae mundi sunt, calcare. In Iob virtutis et patientiae exempla sectetur. Ad Evangelia transeat, nunquam ea positura de manibus. Apostolorum Acta, et Epistulas tota cordis imbibat voluntate. Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletaverit, mandet memoriae Prophetas, Heptateuchum [al. Pentateuchum], et Regum, et Paralipomenom libros, Esdrae quoque et Esther volumina. Ad ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum; ne si in exordio legerit, sub carnalibus verbis, spiritualium nuptiarum epithalamium non intelligens, vulneretur. Caveat omnia apocrypha. Et si quando ea non ad dogmatum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotentur: multaque his admixta vitiosa, ET GRANDIS esse prudentiae aurum in luto quaerere. Cypriani opuscula semper in manu teneat. Athanasii Epistulas et Hilarii libros inoffenso decurrat pede. Illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non vacillet. Caeteros sic legat, ut magis iudicet quam sequatur. 13  Respondebis: Quomodo haec omnia mulier saecularis, in tanta frequentia hominum, Romae custodire potero? Noli ergo subire onus, quod ferre non potes: sed postquam ablactaveris eam cum Isaac, et vestieris cum Samuele; mitte aviae et amitae. Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae, et cunis Iesu vagientis impone. Nutriatur in Monasterio, sit inter Virginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, vivat Angelice, sit in carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet. Et, ut caetera taceam, certe te liberet servandi difficultate, et custodiae periculo. MELIUS TIBI est desiderare absentem, quam pavere ad singula: quid loquatur, cum quo loquatur, cui annuat, quem libenter aspiciat. Trade Eustochio parvulam, cuius nunc et ipse vagitus pro te oratio est. Trade comitem sanctitatis, futuram haeredem. Illam videat, illam amet, illam primis miretur ab annis [Aeneid. VIII], cuius et sermo, et incessus, et habitus, doctrina virtutum est. Sit in gremio aviae, quae repetat in nepte, quidquid praemisit in filia; quae longo usu didicit nutrire, servare, docere virgines: in cuius [Confer quae in primo contra Iovinian. libro cap. 1: adnotamus: atque isthaec in primis: «Centesimus numerus iisdem quidem digitis, sed non eadem manu quibus in laeva nuptae significantur, et viduae, circulum faciens exprimit virginitatis coronam.»] corona centenarii quotidie numeri castitas texitur. Felix virgo, felix Paula Toxotii, QUAE PER AVIAE amitaeque virtutes nobilior est sanctitate, quam genere. O si tibi contingeret videre socrum et cognatam tuam, et in parvis corpusculis ingentes animos intueri: pro insita tibi pudicitia non ambigerem, quin praecederes filiam, et primam Dei sententiam, secunda Evangelii lege mutares. Nae [al. Nec] tu parvipenderes aliorum desideria liberorum; sed teipsam magis offerres Deo. Sed quia tempus est amplexandi, et tempus longe fieri a complexibus: et uxor non habet potestatem corporis sui [1 Cor. 7. 4]: et unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat in Domino: et qui sub iugo est, ita debet currere, ne in luto comitem derelinquat, totum redde in sobole, quod in te interim distulisti. Anna filium quem Deo voverat [1 Reg. 1], postquam obtulit in Tabernaculo, nunquam recepit: indecens arbitrata, ut futurus Propheta in eius domo cresceret; quae adhuc alios filios habere cupiebat. Denique postquam concepit et peperit, non est ausa ad Templum accedere, et vacua apparere coram Domino, nisi prius redderet quod debebat: talique immolato sacrificio, reversa domum, quinque liberos sibi genuit, quia primogenitum Deo pepererat. Miraris felicitatem sanctae mulieris? imitare fidem. Ipse, si Paulam miseris, et magistrum me et nutricium spondeo. Gestabo humeris, [Reg. balbutientia senis verba firmabo.] balbutientia senex verba formabo, multo gloriosior mundi Philosopho: qui non regem Macedonum Babylonio periturum veneno; sed ancillam et sponsam Christi erudiam, regnis coelestibus offerendam.
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332

Hieronymus, Epistulae, 4, 106. AD SUNNIAM ET FRETELAM. <<<     >>> 108. AD EUSTOCHIUM VIRGINEM.
monumenta.ch > Hieronymus > 107