monumenta.ch > Hieronymus > 106
Hieronymus, Epistulae, 4, 105. AD AUGUSTINUM. <<<     >>> 107. AD LAETAM .

106. [Alias 135. Scripta circa an. 403.] [Hanc Martianaeus Epistolam longe maiori quam caeteras diligentia atque opera, cum pridem seorsim edidisset in Hieronymi Prodromo, ut susceptae a se novae editionis specimen praeberet, in duabus oppositis columnis recudit, ut ex una veterum editionum falsitas, ex alia ab se composita, ut ipse loquitur, veritas uno intuitu appareret. Et plures quidem apud Erasmum et Victorium maxime in Hebraicis verbis errores irrepserant, quos ille passim emendavit, ut etiamsi praeterea aliud nihil praestitisset, esset tamen cur illi Hieronymi amatores multum se debere faterentur: illud tamen institutum ad creandam magnis nominibus invidiam, cum legentis taedio, et chartarum dispendio nemo unquam probarit. Nos variantes de more subnectimus, et quatuor praeterea Mss. codicibus, iisque antiquissimis atque optimae notae, Veronensi uno, et tribus Romanis, nempe Vaticano 15. altero Reginae Svecorum 286. et Palatino 39. usi sumus, per quos quantum ultra profecerimus, lectoris erit iudicium.] AD SUNNIAM ET FRETELAM. HIDE APPARATUS

1  [Postquam gratulatus est Sunniae ac Fretelae viris, e Getarum licet genere, studiis Divinarum Scripturarum praeclaris: respondet ad sibi propositas ex Psalmis quaestiones, eorumque difficultates omnes diluit, ostendens quaenam sit inter variantes lectiones Graecas, atque Latinas, caeteris praeferenda, quaeque propius ad Hebraicum fontem accedat.]
Dilectissimis [Iam dudum constat Sunniam et Fretelam non mulieres fuisse, sed viros, ut pluribus ab editore Benedictino, aliisque antea probatum est, quorum argumentis aliquid addere non oportet. Sed illud expendendum praeterea est, quod nuperus auctor Moraviae sacrae constituit, Fretelam nempe, quem et Federicum alio nomine dici autumat, Iuliomontii, sive Olomucri praesulem fuisse, Sunniam vero Nitraviae: in cuius rei testimonium Eugenii II. litteras anni 828. ad Episcopos Moraviae et Pannoniae datas citat, et Aventinum in Annalibus Boiorum. l. 2. Nam ut caetera bonis coniecturis muniisse videatur: certe in eo fallitur, quod ab anno 397. eos Episcopos iussos fuisse tradit: dixisset post annum 404. siquidem cum hanc ad illos epistolam Hieron. scriberet, in nulla Ecclesiastica dignitate illos meruisse facile ex contextu apparet.] fratribus SUNNIAE et FRETELAE, et caeteris qui vobiscum Domino serviunt, HIERONYMUS. Vere in vobis Apostolicus et Propheticus sermo completus est: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Ps. 18. 5][et Rom. 10. 18]. Quis hoc crederet, ut barbara Getarum lingua Hebraicam quaereret Veritatem; et dormitantibus, imo [Veteres editi contemnentibus, fortasse verius. Mox ubi forte typothetarum errore Martianaeus legebat operatus vitiose pro operatur, quidam codices addunt Dei.] contendentibus Graecis, ipsa Germania Spiritus Sancti eloquia scrutaretur? In veritate cognovi, quod non est personarum acceptor Deus; sed in omni gente qui timet Deum, et operatur iustitiam, acceptus est illi [Act. 10. 34 ][et 35]. Dudum callosa tenendo capulum manus, et digiti tractandis sagittis aptiores, ad stylum calamumque mollescunt; et bellicosa pectora vertuntur in mansuetudinem Christianam. Nunc et Isaiae vaticinium cernimus opere completum: Concident gladios suos in aratra, et lanceas suas in falces; et non sumet gens contra gentem gladium, et non discent ultra pugnare [Isai. 2. 4]. Rursum in eodem: Pascetur lupus cum agno; et pardus requiescet cum haedo; et vitulus et leo et taurus pascentur simul; et puer parvulus ducet eos, et bos et ursus in commune pascentur: pervulique eorum erunt pariter; et leo et bos comedent paleas [Ibid. 7. 8. et seqq.]; non ut simplicitas in feritatem transeat, sed ut feritas discat simplicitatem. 2  Quaeritis a me rem magni operis, et maioris invidiae; in qua scribentis non ingenium, sed eruditio comprobetur; ut dum ipse cupio de caeteris iudicare, iudicandum me omnibus praebeam: et in opere Psalterii iuxta [Erasmus, et Victorius distinctionem pro digestionem Consequenter pro Graeca voce Κοινὴν quatuor Mss. nostri codices, et plures apud Martianaeum legunt ΚΟΙΝΑ. Alterum verbum Λουκιανός Mss. aliquot legunt, Λουκιάνειος, aut Λουκιάνιος, quod idem videtur ac τοῦ Λουκιανοῦ, Luciani, ut alii codices praeferunt tantum Latine.] digestionem schedulae vestrae, ubicumque inter Latinos Graecosque contentio est, quid magis Hebraeis conveniat, significem. In quo illud breviter admoneo, ut sciatis aliam esse editionem, quam Origenes et Caesariensis Eusebius, omnesque Graeciae tractatores Κοινὴν, id est, communem appellant, atque Vulgatam, et a plerisque nunc Λουκιανὸς dicitur; aliam Septuaginta Interpretum, quae in Ἑξαπλοῖς codicibus reperitur, et a nobis in Latinum sermonem fideliter versa est, et Ierosolymae atque in Orientis ecclesiis decantatur. Super qua re et sanctus filius meus Avitus saepe quaesierat. Et quia se occasio fratris nostri Firmi Presbyteri dedit, qui mihi vestram epistulam reddidit; duobus [Sic e duobus Mss. codicibus legimus, quorum alter Vaticanus 344. teste Martianaeo, qui verae huic lectioni illam praetulit, quae et veterum editionum erat, vestram epistolam reddidit a vobis; scribens, etc. quae et inconcinna est, et Hieronymi sensum non reddit. Idem paulo infra. Et est inter exemplaria veritas requirenda, recurrimus, etc.] scribens, in commune respondeo, et me magno amicitiae libero foenore, quod quanto magis solvimus, plus debemus. Sicut autem in novo Testamento, si quando apud Latinos quaestio exoritur, et est inter exemplaria varietas, recurrimus ad fontem Graeci sermonis, quo novum scriptum est Instrumentum: ita in veteri Testamento, si quando inter Graecos Latinosque diversitas est, ad Hebraicam confugimus [al. recurrimus] veritatem; ut quidquid de fonte proficiscitur, hoc quaeramus in rivulis. Κοινὴ autem ista, hoc est Communis editio, ipsa est quae et Septuaginta. Sed hoc interest inter utramque, quod Κοινὴ pro locis et temporibus, et pro voluntate scriptorum, vetus corrupta editio est. Ea autem quae habetur in Ἑξαπλοῖς, et quam nos vertimus, ipsa est quae in eruditorum libris incorrupta, et immaculata Septuaginta Interpretum translatio reservatur. [Falli hoc loco Hieronymus quibusdam videtur, cum Κοινὴ illa sive Communis editio interdum Hebraeo magis conveniat, quam purior alia Hexaplaris. Et loca quaedam Psalmorum recitat ipse idem S. Doctor, quae rem evincunt exemplo. Placuit proinde Husserio pro ab Hebraeorum, legere ab eorum. ut sensus sit, nulli dubium esse a LXX interpretum auctoritate discordare Communem, ubicumque discrepet ab Hexaplari, quae incorrupta, et immaculata eorumdem interpretum translatio est. Sed nec ulla huic coniecturae suffragantur edita aut Mss. exemplaria, nec Hieronymi sensus minus commode potest intelligi, cum Hexaplarem illam editionem ita ad Hebraicum exemplar exegisset Origenes ex aliis versionibus, obelorum, atque asteriscorum ope, ut nec plus aliquid nec minus haberet Hebraico textu. Paulo supra pro voce vetus, Erasm. et Vict. veterum.] Quidquid ergo ab hac discrepat, nulli dubium est, quin ita et ab Hebraeorum auctoritate discordet. 3  Prima de quinto Psalmo quaestio fuit: Neque habitabit iuxta te malignus [Psal. 5. 6]. Pro quo habetur in Graeco, οὔτε παροικήσει σοι πονηρὸς sive πονηρευόμενος, ut Vulgata editio continet. Et miramini, cur παροικὶαν, id est, incolatum Latinus interpres non verterit, sed pro hoc posuerit habitationem, quae Graece dicitur κατοικία. Quod quidem in alio loco fecisse convincitur: Heu mihi, quia incolatus meus prolongutus est [Psal. 119. 5]. Et in decimo quarto Psalmo rursum pro incolatu habitationem posuit: Domine quis habitabit in tabernaculo tuo? [Psal. 14. 1]. Et sciendum, quod si voluerimus dicere: Domine quis incolet tabernaculum tuum? vel illud de quinto: Neque incolet iuxta te malignus, perdet εὐφωνίαν: et dum interpretationis κακοζηλίαν sequimur, omnem decorem translationis amittimus, et hanc esse regulam boni interpretis, ut ἰδιώματα linguae alterius, suae linguae exprimat proprietate. Quod et Tullium in [Protagorae nomen e duobus Vaticanis asserimus, quod alii etiam a Martianaeo inspecti codices fere omnes depravant in Pythagoram.] Protagora Platonis, et in Οἰκονομικῷ Xenophontis, et in Demosthenis contra Aeschinen oratione fecisse convincimus; et Plautum, Terentium, Caeciliumque eruditissimos viros, in Graecis comoediis transferendis. Nec ex eo quis Latinam linguam angustissimam putet, quod non possit verbum de verbo transferre; cum etiam Graeci pleraque nostra circuitu [al. per circumitus] transferant: et verba Hebraica, non interpretationis fide, sed linguae suae proprietatibus nitantur exprimere. 4  De eodem Psalmo: Dirige in conspectu meo viam tuam [Psal. 5. 9]. Pro quo habetur in Graeco κατεύθυνον ἐνώπιον σου τὴν ὁδόν μου, hoc est, dirige in conspectu tuo viam meam. Quod nec Septuaginta habent, nec Aquila, nec Symmachus, nec Theodotion; sed sola Κοινὴ editio. Denique et in Hebraeo ita scriptum reperi, [Erasm. et Vict. haiesar laphanai darchecha: et primum quidem verbum haiesar ex Massorethico cheri . Caetera, ut semel dixisse sufficiat, ex Grammaticorum punctuatione quae Hieronymi temporibus inferior est. Pro starchah exemplaria nostra, tum pleraque Martianaei darchachi, facili exscriptorum lapsu.] OSER LAPHANAI DARCHACH. Quod omnes voce simili transtulerunt; Dirige in conspectu meo viam tuam. Secundum illud, quod in Oratione Dominica dicitur: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum [Matth. 6. 10]. Non quo nobis orantibus sanctificetur quod per se sanctum est: sed quo petamus, ut quod per naturam sui sanctum est, sanctificetur in nobis. Ergo et nunc Propheta postulat, ut via Domini quae per se recta est, etiam sibi recta fiat. 5  De sexto Psalmo: Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei [Psal. 6. 1]. Et dicitis in Graeco, vehementer, non haberi. Scio: sed hoc in editione Vulgata. Caeterum in Hebraeo habet [Iidem Erasm. et Victor. Meod. at Mss. omnes Mod: quod enim tradunt Hebraicarum litterarum magistri, semper initio dictionis legendum scheva, veteres nunquam legerunt. At gravius in sequenti Hebraica voce peccant editores iidem, ubi zidekatheca, , comminiscuntur pro , Sedechah. Reliquas Hebraicarum vocum lectiones prout in iis editionibus habentur, subinde repraesentare non est operae pretium, nisi si quid ultra Massorethicam legendi rationem, quae hodieque obtinet, doceant.] MOD, id est, vehementer; et omnes, σφόδρα, similiter transtulerunt. 6  De septimo Psalmo: Iudica me Domine secundum iustitiam meam [Psal. 7. 9]. Pro quo habetur in Graeco, κατὰ τὴν δικαιοσὺνην σου, id est, iuxta iustitiam tuam. Sed et in hoc male; in Hebraeo enim SEDECI habet, quod interpretatur, iustitia mea; et non SEDECACH, quod, iustitiam tuam, sonat. Sed et omnes Interpretes, iustitiam meam, voce simili transtulerunt. Nec cuiquam videatur temerarium, quod iudicari secundum iustitiam suam postulet, cum et sequens versiculus hoc ipsum significet: Et secundum innocentiam meam super me [Ibid.] Et sexti decimi Psalmi hoc exordium sit: Exaudi Domine iustitiam meam [Psal. 16. 1]. Et in septimo decimo quoque dicatur: Retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi [Psal. 17. 25.]. In vigesimo quoque quinto Psalmo scriptum sit: Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos, et cor meum [Psal. 25. 2]. Et in quarto dicatur: Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae [Psal. 4. 1]. Et in octogesimo quinto: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum [Psal. 85. 2]. Iacob quoque loquatur in Genesi: Exaudiet me cras iustitia mea [Gen. 30. 33]. 7  De octavo Psalmo: Quoniam videbo coelos tuos [Psal. 8. 4]. Et dicitis quod, tuos, in Graeco non habeat. Verum est, sed in Hebraeo legitur SAMACHA, quod interpretatur, coelos tuos, et de editione Theodotionis in Septuaginta interpretibus additum est sub asterisco: cuius rei vobis sensum breviter aperiam. Ubi quid minus habetur in Graeco ab Hebraica Veritate, Origenes de translatione Theodotionis addidit, et signum posuit asterisci, id est, stellam, quae quod prius absconditum videbatur, illuminet, et in medium proferat: ubi autem quod in Hebraeo non est, in Graecis codicibus invenitur, obelon, id est, iacentem praeposuit virgulam, quam nos Latine, veru, possumus dicere; quo ostenditur iugulandum esse et confodiendum, quod in Authenticis libris non invenitur. Quae signa et in Graecorum, Latinorumque poematibus inveniuntur. 8  Decimo sexto: Oculi tui videant aequitates [Psal. 16. 2]. Pro quo in Graeco vos legisse dixistis: οἱ ὀφθαλμοί μου,[Contra Mss. fidem addunt Erasm. et Victor. ἰδέτωσαν εὐθύτητας, et eorumdem interpretationem, videant aequitates. Cum iisdem Ms. Palatinus mox habet, ut oculi Domini, et recte operante pro recta, quae altera vox abest a Vaticano.] id est, oculi mei; sed rectius, oculi tui, quia et supra dixerat: De vultu tuo iudicium meum prodeat [Ps. 16, 2]; et oculi Dei in Propheta recta operante, non prava, sed recta conspiciant. In ipso: Custodi me ut pupillam oculi [Ibid. 8]. Dicitisque in Graeco legi: Custodi me Domine; quod nec in Hebraeo, nec in ullo [al. illo] habetur interprete. In eodem: Exsurge, Domine, praeveni eum, et supplanta eum [Ibid. 13]. Pro quo in Graeco sit, [Graecam vocem πρόφθασον hoc loco Vaticanus non habet, sed tantum αὑτὸυς, quae quidem una satis erat Hieronymiano sensui. Veteres editi e contra totum versiculum recitant, ἀνάστηθι, κύριε, πρόφθασον αὐτόυς, καὶ ἀποσκέλισον αὐτόυς, eiusque versionem, Exurge Domine, praeveni eos, etc. quem morem et paulo antea in superiori versiculo, quem male depravant, et infra continuo servant, ut verbis quibus difficultas inest, et quae tantum Hieronymus affert, minus contenti, totum versiculum expleant e Scriptura, interpretatione etiam addita. Quod semel atque iterum sufficiat monuisse, ne inutili labore singulis quibusve locis annotemus.] πρόφθασον αὐτοὺς, id est, praeveni eos, et supplanta eos: sed melius si legatur numero singulari: siquidem de impio dictum est, de quo statim sequitur, praeveni eum et supplanta eum: eripe animam meam ab impio. Nullique dubium, quin diabolum significet. 9  Decimo septimo Psalmo: Grando et carbones ignis [Psal. 17. 13]. Et quaeritis cur Graecus istum versiculum secundo non habeat, [Hinc edisce, quae, et quam breviores essent versuum partitiones apud veteres. Hic enim decimus quartus, unus tantum in hodierno divisione versiculus, olim in tres dispertiebatur ad hunc modum, quo habetur etiamnum in antiquissimo Veronensi Ms. unciali charactere exarato, qui utramque Graecam et Latinam Psalterii versionem exhibet. Et intonuit de coelis Dominus, Et altissimus dedit vocem suam. Grando, et carbones ignis.] interpositis duobus versibus. Sed sciendum, quia de Hebraico, et de Theodotionis editione in Septuaginta Interpretibus sub asterisco additum sit. In eodem: Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum [Ibid. 34]. Pro quo scribitis in Graeco inveniri [Quidam Mss. ὡς pro ὡσεὶ. Mox voculam positus, quam Martianaeus respuit, restituimus ex editis omnibus, et Mss. quotquot inspeximus.] ὡσεὶ ἐλάφου, id est, tanquam cervi: singularem numerum pro plurali. Sed in Hebraeo pluralis numerus positus est CHAIALOTH, et omnes Interpretes pluralem numerum transtulerunt. In eodem: Et dedisti mihi protectionem salutis tuae [Ibid. 36]. Pro quo in Graeco vos legisse dixistis, τῆς σωτηρίας μου, id est, salutis meae. Sed in Hebraeo IESACHA, salutis tuae, significat, non, meae; quod et omnes Interpretes transtulerunt. In ipso: Supplantasti insurgentes in me subtus me [Ibid. 40]. Pro quo in Graeco plus invenisse vos dicitis: Omnes insurgentes; sed, omnes, additum est. In eodem: Vivit Dominus, et benedictus Deus meus [Ibid. 47]. Et dicitis in Graeco non haberi, meus. Quod non sub asterisco, sed ab ipsis Septuaginta de Hebraica Veritate translatum est; et cuncti Interpretes in hac parte consentiunt. In eodem: Liberator meus de gentibus iracundis [Ibid. 48]. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: Ab inimicis meis fortibus, sive potentibus. Et quia semel veritati studemus, si quid vel transferentis festinatione, vel scribentium, vitio depravatum est, simpliciter confiteri, [Olim erat in antiquis editt. emendare debemus, ὁ ῥὺστης μου ἑξ ἐχθρῶν μου ὀργίλων: id est, liberator meus ab inimicis meis iracundis. In Hebraeo, etc.] et emendare debemus. In Hebraeo nihil aliud habet nisi hoc: Liberator meus ab inimicis [Non contemnenda praestantissimi Reginae cod. 286. lectio, quae voculam meis omittit. In Hebraeo enim, qua in voce affixum, quod heic, et in sua versione agnoscit Hieron. alii ex alia punctorum subscriptione non legunt. Sed nec ipsi LXX. exhibent in Vaticano exemplari, nec qui olim ex eis interpretatus est, de gentibus iracundis.] meis. Septuaginta autem, iracundis, addiderunt. Et pro gentibus, tam in Hebraeo, quam in cunctis Interpretibus, inimici positi sunt: et miror, quomodo pro inimicis, gentes mutatae sint. 10  Decimo octavo: Exsultavit ut gigas ad currendum viam suam [Psal. 18. 7]. Et dicitis quod in Graeco, suam, non habeat: sed hoc nos sub veru additum reperimus, et in Hebraeo non esse manifestum est. 11  Decimo nono: Tribuat tibi secundum cor tuum [Psal. 19. 5]. Et dicitis in Graeco vos hoc versiculo additum nomen Domini reperisse, quod superfluum est: quia ex superioribus, [Hactenus editi libri omnes cum Martianaeo, quin etiam plerique omnes Mss. pro Graecis verbis ἐπακοὺσαι σου Κύριος habent ἀπὸ Κοινοῦ, quae ex ἐπακούσαν σου, expuncta Κύριος voce, de Criticorum, aut librariorum ingenio facile depravata intelligas, seu quod a ταχυγράφοις olim contracta fuerint, ut verosimillimum est nobis, sive a lacero atque obsoleto exemplari excerpta. Nullo autem sensu legebatur, ex superioribus ἀπὸ Κοινοῦ Subaudiri Dominum, non enim ex uno libro in altero vox aliqua subauditur, sed ex unius eiusdemque superiori contextu; tum non ἀπὸ Κοινοῦ aliquid in Hexaplari editione emendare instituit, imo e contra Κοινὴν exigere ad Hexaplarem; denique, ut uno verbo dixerim, frustra Communem editionem adducere S. Doctor, cum non ea modo, sed ipsa quoque Hexaplaris, et Hebraeus textus, et quaecumque tandem alia versio est, nomen Dominus in superioribus, nempe versiculo primo, necessario habeant, ex eoque subaudiendum heic loci Hieronymus velit. Nos verae lectionis Palatinus codex 159. admonuit, cuius fidem praecipue secuti posuimus, etsi ille idem ἐπακούσει pro ἐπακούσαι habeat.] Ἐπακοὺσαι σου Κύριος, subauditur, unde coepit et Psalmus; Exaudiat te Dominus in die tribulationis [Ibid. 11]; ut et hic sub eodem sensu dicatur: Tribuat tibi secundum cor tuum, id est, ipse Dominus, de quo supra dictum est. In eodem: Et exaudi nos in die, qua invocaverimus te [Ibid. 10]. Pro quo legisse vos dicitis: in quocumque die; sed superius cum Hebraica veritate concordat, ubi scriptum est BIOM, id est, in die. 12  Vigesimo primo: Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me [Psal. 21. 20]. Et dicitis invenisse vos, meum; quod et verum est, et ita corrigendum. [Vatican. et Palatin. et vetus editio anno 1496. quae saepius bonae frugis est. Quod dicitis invenisse vos non meum, Tum pro Brevi enim, Erasm. Vict. aliique editi et Mss. Neque enim, et debemus pro credimus: sed non dispari sensu.] Brevi enim, si quid scriptorum errore mutatum est, stulta credimus contentione defendere. In eodem; Universum semen Iacob magnificate eum [Ibid. 24]. Pro quo in Graeco scriptum sit, δοξάσατε αὐτὸν, id est, glorificate eum. Sed sciendum quod ubicumque in Graeco scriptum est, glorificate, Latinus Interpres, magnificate, transtulerit; secundum illud quod in Exodo dicitur: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est [Exod. 15. 1]; pro quo in Graeco scribitur, [Praeponunt hoc loco veteres editi δεδόξασται, quod habet et vetustissimum exemplar Reginae n. 11 quodque magis mireris, praefixo asterisco.] glorificatus est: sed in Latino sermone si transferatur, fit indecora translatio; et nos emendantes olim Psalterium, ubicumque sensus idem est, veterum Interpretum consuetudinem mutare noluimus, ne nimia novitate lectoris studium terreremus. 13  Vigesimo secundo: Calix meus inebrians quam praeclarus est [Psal. 22. 5]. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis, calix tuus: sed hoc in Κοινῇ[Editi omnes error: minus bene.] errore obtinuit. Caeterum et Septuaginta, et Haebraicum, et omnes Interpretes, calix meus, habent, quod Hebraice dicitur CHOSI: alioquin si calix tuus, esset, diceretur CHOSACH. 14  Vigesimo quarto: Confundantur omnes iniqua agentes [Psal. 24. 4]. Et dicitis quod, omnes, in Graeco non habeat, et bene; nam nec in Hebraeo habet, sed in Septuaginta sub veru additum est. In eodem: Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te [Ibid. 21]. Et dicitis in Graeco vos reperisse, Domine: quod superfluum est. 15  Vigesimo sexto: [Unus Palatinus manum, ut videtur, glossatoris expertus: Et nunc exaltavit caput meum super inimicos. Pro quo in Graeco vos invenisse dixistis. Et nunc exaltavi ecce cor meum. Sed ecce superfluum est.] Et nunc ecce exaltavit caput meum [Psal. 26. 5]. Sed, ecce, superfluum est. In eodem: Exquisivit facies mea [Ibid. 8]. Pro quo in Graeco sit positum: quaesivit te facies mea. Sed melius superius. 16  Vigesimo septimo: Exaudi vocem deprecationis meae [Psal. 27. 2]. Pro quo invenisse dixistis: Exaudi Domine, sed et hoc additum est. 17  Vigesimo octavo: Et in templo eius omnis dicet gloriam [Psal. 28. 9]. Pro quo in Graeco sit, πᾶς τίς. Quod si transferre voluerimus ad verbum, omnis quis, in κακοζηλίαν interpretationis incurrimus, et fit absurda translatio. In eodem: Dominus diluvium inhabitare facit [Ibid. 10]. Pro quo legisse vos dicitis: Dominus diluvium inhabitat; quorum prius ad gratiam [Quidam codices cum aliis vulgatis, pertinet credentium, vel credentibus, absque in particula. Caeterum in eo est Graecae editionis differentia, quod alia κατοικεῖ, alia praefert κατοικιεῖ, quemadmodum S. quoque Athanasius legit.] pertinet in credentibus, secundum ad eius, in quo credunt, habitaculum. Sed quia IASAB verbum ambiguum est, et potest utrumque sonare, nam et sessio, et habitatio dicitur; et in ipso Psalmo de gratia baptismatis [Vatic. cum Erasm. et Victor. dicitur: tum, Vox Domini super aquas multas, et Vox Domini praeparantis, etc.] dicebatur: Vox Domini super aquas: Dominus super aquas multas. Et: Vox praeparantis cervos, et revelabit condensa, et in templo eius omnis dicet gloriam [Ibid. 3. et seqq.], de ipsis sentire volumus, qui glorificant Dominum; et interpretati sumus: Dominus diluvium inhabitare facit [Psal. 30. 5]. 18  Trigesimo: Quoniam tu es protector meus. Rursum in hoc loco nomen Domini additum est; et ne eadem semper inculcem, observare debetis nomen Domini et Dei saepissime additum; et id vos debere sequi quod de Hebraico et de Septuaginta Interpretibus emendavimus. In eodem: Ego autem dixi in excessu mentis meae [Ps. 30. 23]. Pro quo in Latinis codicibus legebatur, in pavore meo, et nos iuxta Graecum transtulimus, ἐν τῇ ἐκστάσει μου, id est, in excessu mentis meae; aliter enim Latinus sermo ἔκστασιν exprimere non potest, nisi mentis excessum. Aliter me in Hebraico legisse noveram, in stupore et admiratione mea. 19  Trigesimo primo: Nec est in spiritu eius dolus [Psal. 31. 2]. Pro quo in Graeco vos legisse dicitis, ἐν τῷ στόματι αὐτοῦ,[Abest a melioris notae exemplaribus Mss. Graeca vox δόλος, et Latina dolus, quas hoc loco addunt editi omnes; nos, quod redundarent, expunximus.] id est, in ore eius; quod solus Symmachus posuit. Alioquin et Septuaginta Interpretes, et Theodotion, et Quinta, et Sexta Editio, et Aquila, et ipsum Hebraicum, in spiritu eius, habet, quod Hebraice dicitur BRUCHO. Sin autem esset, in ore eius, scriberetur, BAFFIO. In eodem Conversus sum in aerumna mea [Ibid. 4]; in Graeco, mea, non esse suggeritis. Quod ex Hebraico, et de translatione Theodotionis sub asterisco additum est, et in Hebraeo legitur [Vocem Hebraicam Lasaddi, qua proprie humor meus vertitur, tres praestantiores nostri codices bis repetunt, nec intelligimus qua de causa.] LASADDI. 20  Trigesimo quarto: Omnia ossa mea dicent, Domine [Psal. 34. 10]. Pro quo in Graeco bis, Domine, invenisse vos dicitis. Sed sciendum, quod multa sunt [Hodierna semel tantum habent, nec nisi semel vertit ipse Hieron. ex Hebraeo. Vatic. sint.] exemplaria apud Hebraeos, quae ne semel quidem Dominum habeant. 21  Trigesimo sexto: Et viam eius volet [Psal. 36. 23]. In Graeco, [Habent θελήσει σφόδρα Alexandrinum, Aldinum, et Complutense.] volet nimis, vos legisse dicitis. Quod additum est, [Videntur autem LXX. per illud σφόδρα, id est nimis, vim verbi explicare voluisse. Fretela, sed Graecum, quod prae manibus habebant, Septuagintavirale exemplar. Vetus editio illa cuius supra meminimus, et codex Regius Florentinus apud Martianaeum pro πρόχες falso legunt ἐπίβλεπε.] nec apud quemquam habetur Interpretum. 22  Trigesimo octavo: Verumtamen vane conturbatur omnis homo [Psal. 38. 6]. Et dicitis vos in Graeco non invenisse, conturbatur. Sed et hoc in LXX. sub veru additum est. Et hinc apud vos, et apud plerosque error exoritur, quod scriptorum negligentia, virgulis et asteriscis subtractis, distinctio universa confunditur. 23  Trigesimo nono: Et legem tuam in medio cordis mei [Psal. 39. 9]. Pro quo in Graeco reperisse vos dicitis, in medio ventris mei, quod et in Hebraeo sic scriptum est, BATTHOCH MEAI. Sed propter euphoniam apud Latinos, in corde, translatum est; et tamen non debemus subtrahere quod verum est. In eodem: Domine, in adiutorium meum respice [Ibid. 14]. Pro quo in Graeco reperisse vos dicitis, σπεύσον, id est, festina. Sed apud Septuaginta [Iam tum in nonnullis τῶν LXX. codicibus Graecis σπεῦσον inoleverat, loco πρόσχες, et videre est hodienum in Alexandrino Ms. Non enim Aquilae versionem, cui vulgo tribuitur interpretatio ista σπεῦσον, respiciebant Sunnia et] πρόσχες, id est, respice, scriptum est. 24  Quadragesimo: Et si ingrediebatur, ut videret [Psal. 40. 7]. Et dicitis quod Si [Particulam si, quae deerat, ex aliis Mss. suffecimus.] in Graeco non sit positum. Cum manifestissime et in Hebraeo, et in cunctis Interpretibus scriptum sit; et Septuaginta transtulerint, καὶ[Peccant Mss. atque editi libri omnes, in quibus tantum est καὶ εἰσεπορεύετο, qui error et codici Alexandrino insedit, manifesto scribarum lapsu, ex iterata vocis εἰ repetitione, quem heic Hieron. cavisse, non dubium est: proindeque ex Vaticano emendavimus addita εἰ particula καὶ εἰ εἰσεπορεύετο: et si ingrediebatur: ut revera habent LXX. Hebraeus , et si venerit, etc. Caeterum ut nihil dissimulemus, totum hunc locum tametsi intactum reliquimus, insigni mendo deformari, sensuque inverti, ex sententiae falsitate atque obscuritate nobis persuasum est. Videntur quippe Sunnia ac Fretela dicere, pericopen, et si ingrediebatur, ut videret, in Graeco omnino desiderari, quam manifestissime in Hebraeo, et in cunctis interpretibus Hieronymus haberi responderit. At illud in primis aut falsum, aut certe creditu difficillimum, quod ex nullo libro, aut veterum testimonio probari possit, in Graeco eorum exemplari, quamcumque tandem editionem referret, illam sententiam defuisse; tum vero inutilis ferme S. Doctoris responsio, qui, si eius ingenium novimus, id scribarum vitio dedisset, non ex Hebraeo, cunctisque interpretibus, atque iterum ex LXX. testimonio dissereret. Verissime autem deerat in Κοινῇ illa editione, quam Alexandrinus codex repraesentat quamque illi ἀπλῶς Graecum vocant, εἰ vocula, quod modo notatum est, eratque, Et ingrediebatur, pro, Et si ingrediebatur, sive καὶ εἰσεπορεύετο, pro καὶ εἰ εἰσεπορεύετο. Atque id facile moverat Sunniam ac Fretelam, ut eius varietatis sive defectus rationem sciscitarentur; minime vero ut totam pericopen in Graeco dicerent desiderari. Quod ut manifestissime constet ex eorum sententia, corrupta codicum nostrorum scriptura unius voculae levissima additione supplenda est, et scribendum, Dicitis quod in Graeco SI non sit positum, quam rursum voculam festinanti librario facile excidisse, ob insequentis SIT occursum, haud aegre concedent, qui hoc describendi labore desudarunt. Nobis praeterea aliquid suffragii est ad eam reponendam, in veteri editione, quam subinde laudamus, et in qua habetur ad hunc modum: Et dicitis quod SI in Graeco non sit positum.] εἰ εἴσεπορεύετο τοῦ ὶδεῖν.25  Quadragesimo primo: Salutare vultus mei, Deus meus [Psal. 41. 7]. Pro quo invenisse vos dicitis, et Deus meus. Sed sciendum; hoc in isto Psalmo bis inveniri, et in primo positum esse: salutare vultus mei, Deus meus; in secundo autem, id est, in fine ipsius Psalmi: Salutare vultus mei, et Deus meus; ita dumtaxat, ut, et coniunctio de Hebraeo, et Theodotione sub asterisco addita sit. In eodem: Exprobraverunt mihi qui tribulant me [Ibid. 11]. Pro quo vos [Graeca ὠνείδιζόν με, eorumque interpretationem, exprobraverunt mihi, quae omnino vacant, et ab alia manu in Hieronymi textum hucusque etiam in Martianaea editione irrepserunt, Regiae, ac Palatinae membranae omnium praestantissimae non agnoscunt, sed tantum, invenisse dixistis, οἱ ἐχθροὶ μου, id est inimici mei, ad quarum fidem et nos edidimus.] invenisse dixistis, οἱ ἐχθροί μου, id est, inimici mei; cum et apud Septuaginta scriptum sit, οἱ θλίβοντές με, et apud Hebraeos SORARAI, id est, [Loci huius sententia postulat, ut nomini hostis non modo aliam ab inimico, sed ab his etiam, quas Grammatici notant, diversam significationem tribuamus, ut respondeat Hebraeo sorarai, quae vox proprie angustiis afficientes, et persequentes significat, quemadmodum et Graeca θλίβοντες. Puta oppugnatoris, qualem obtinere observavimus apud Latinos aliquot vetustiores.] hostes mei. In eodem: Spera in Deum, quoniam adhuc confitebor illi [Ibid. 12]. Et dicitis, adhuc, in Graeco non inveniri. Quod sub asterisco additum est. Ita enim et in Hebraeo scriptum reperimus CHI OD, quod significatur [Erasm. et Victor. εἴσετι pro ἒτι. Quam vocem ex Hieronymi testimonio suppleri volumus in Hexaplis a Cl. Montfauconio adornatis.] ὅτι ἔτι, Latineque dicitur, quoniam adhuc. Hoc ipsum etiam in quadragesimo secundo intelligendum est. 26  Quadragesimo tertio: Et non egredieris in virtutibus nostris [Psal. 43. 10]. Pro quo in Graeco reperisse vos dicitis: Et non egredieris, Deus [Ibid. 15]; sed superfluum est. In ipso: Posuisti nos in similitudinem gentibus [Ibid. 15]. [Totam hanc pericopen: Pro quo in Graeco scriptum sit, ἐν τοῖς ἒθνεσιν, qua sine mancum Hieronymi textum in hunc usque diem exhibent editores omnes, nos e Palatinis ac Reginae membranis suffecimus. Alius ἐν ἔθνεσιν, habet, absque τοῖς.] Pro quo in Graeco scriptum sit ἐν τοῖς ἔθνεσιν, sed si dictum fuisset in Latino, in similitudinem in gentibus, κακόφωνον esset, et propterea absque damno sensus, interpretationis elegantia conservata est. Alioquin in Hebraico ita scriptum reperi: [Obtrudunt hoc loco Erasm. et Victor. Hebraica verba Thesimenu mosel bagoim , quorum nec vola nec vestigium in Mss., si excipias Regium Florentinum, citante Martianaeo, in quo vacat erasum spatium, quemadmodum et in veteri illa editione an. 1496. quam saepe adducimus.] Posuisti nos proverbium in gentibus. In eodem: Exsurge, adiuva nos [Ibid. 26]. Pro quo, more solito, in Graeco nomen Domini additum est. 27  Quadragesimo quarto: Sagittae tuae acutae [Ps. 44. 6]: pro quo in Graeco legisse vos dicitis: acutae, potentissime; sed hoc male, et de superiori [Perperam iidem editi, de superiori tertio versiculo, neque enim tertius Hieron. temporibus censeri poterat, sed ut minimum sextus iuxta veterum divisionem, de qua supra. Alter reginae codex non habet duo verba male et. Confer epist. 65. ad Principiam num. 12. et not. b.] versiculo additum est, in quo legitur: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime [Ibid. 4]. 28  Quadragesimo septimo: Quoniam ecce reges [Vitiose addit Vatic. terrae, quam vocem infra e Latinis codicibus sustulisse se dicit Hieronymus: intellige in emendatione Psalterii, ut vulgo audit, Gallicani. Nec Hieronymianae consuetudinis videtur, quod mox ex Graeco eumdem versiculum repetit, cum duo verba, Reges eius, sufficerent. Et in vetusta quidem editione abest quoniam, sed absque Mss. nihil immutamus.] congregati sunt [Psal. 47. 5]. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: Quoniam ecce reges eius congregati sunt. Quod superfluum esse, ipse lectionis textus ostendit; et in veteribus codicibus Latinorum scriptum erat, reges terrae, quod nos tulimus [f. sustulimus, quia nec in Hebraeo, nec in Septuaginta reperitur. In ipso: Sicut audivimus, sic vidimus [Ibid. 9]. Pro quo in Graeco reperisse vos dicitis: sic et vidimus, quod superfluum est: legitur enim in Hebraeo CHEN RAINU, quod interpretatur οὕτως ἔιδομεν, hoc est, sic vidimus. In eodem: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui [Ibid. 10]. Pro eo quod nos de Hebraico, et de Septuaginta Interpretibus vertimus, templi tui, in Graeco vos legisse dicitis, populi tui, [Dixisset, quod falsum est; non enim redundat, sed λαοῦ, populi, sumitur pro ναοῦ, templi, eamque loctionem in Graecis, Latinisque Patribus, et priscis aliquot interpretationibus est invenire. Mox absunt ab altero Reginae cod. verba, hoc est τοῦ ναοῦ σου.] quod superfluum est. In Hebraico scriptum est ECHALACH, id est, τοῦ ναοῦ σου, hoc est, templi tui, et non AMMACH; quod populum tuum significat. 29  Quadragesimo octavo: Homo cum in honore esset [Psal. 48. 14]. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: Et homo in honore cum esset. Sed sciendum, quod iste versiculus bis in hoc Psalmo sit, et in priori additam habeat, et, coniunctionem, in fine non habeat. In eodem: Et dominabuntur eorum iusti [Ibid. 15]. Pro iustis, εὐθεῖς, id est, rectos, in Graeco vos legisse dicitis; sed [Alius sed hoc propter etc.] propter εὐφωνίαν ita in Latinum versum est. Alioquin et in eo loco, ubi scriptum legimus: In libro [Non erat cur certissimum scribarum mendum εὐθεῖς pro εὐθοῦς textui diutius insidere pateremur. Septuaginta in Aldino, atque Oxionensi exemplaribus, οὐχὶ τοῦτο γεγραμμένον ἐπὶ βιβλίου τοῦ εὐθοῦς; Huiusmodi est, quod Hieronymus citat.] τοῦ εὐθοῦς, iustorum intelligimus librum [Ios. 10. 13], et non debemus sic verbum de verbo exprimere, ut dum syllabas sequimur, perdamus intelligentiam. In eodem: De [Sunt qui legant heic apud Hieron, priore loco, De manu inferi liberavit me, ut versionum differentia non tantum in liberandi pro accipiendi verbo, sed et in illius modo, et in omissa cum particula notanda sit.] manu inferni, cum liberaverit me [Ps. 49. 20]. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: cum acceperit me: quod quidem et nos ita de LXX. vertimus; et miror a quo in vestro codice depravatum sit. 30  Quadragesimo nono: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris [Ibid. 16]. Pro quo in Graeco reperisse vos dicitis, κατὰ τοῦ ἀδελφοῦ σου κατελάλεις, et putatis non bene versum, quia diximus, adversus fratrem tuum loquebaris, et debuisse nos dicere, adversus fratrem tuum loquebaris, et debuisse nos dicere, adversus fratrem tuum detrahebas; quod vitiosum esse, et in nostra lingua non stare, etiam stultis patet. Nec ignoramus, quod καταλαλία dicitur detractio; quam si voluerimus ponere, non possumus dicere, adversus fratrem tuum detrahebas; sed de fratre tuo detrahebas. Quod si fecerimus, rursus contentiosus verborum calumniator inquiret, quare non dixerimus, κατὰ τοῦ ἀδελφοῦ σου, hoc est, adversus fratrem tuum. Haec superflua sunt, et non debemus impolita nos verborum interpretatione torquere, cum damnum non sit in sensibus, quia unaquaeque lingua, ut ante iam dixi, suis proprietatibus loquitur. In ipso: Ne quando rapiat, et si qui eripiat [Ibid. 22]. Et in Graeco reperisse vos dicitis: Et non sit qui eripiat; quod et a nobis versum est, et in nostris codicibus sic habetur. Et miror quomodo vitium librarii dormitantis, ad culpam referatis interpretis; nisi forte fuerit hoc: [Verba, Ne quando rapiat, rectius absunt hoc loco a Reginae altero Ms. Similiter paulo infra Regius Florentinus, alias, Martianaeo teste, corruptissimus, non retinet nisi priora tria Graeca verba Πάτερ, δοξασόν με, cui concinit et vetus editio. Erasmus et Victorius ex Vulgato Evangelii Graeco textu exscripserunt lectionem totam, a qua nostra haec quam e Mss. edidimus, pluribus locis discrepat.] Ne quando rapiat, nec sit qui eripiat, et ille pro, nec, et, scripserit. In eodem: Sacrificium laudis honorificabit me. Pro quo in Graeco scribitur, δοξάσει με, id est, glorificabit me, de quo et supra diximus. In Evangelio in eo loco, ubi in Graeco legimus, Πάτερ δόξασόν με τῇ δόξῄ ᾗ εἶχον παρὰ σοι πρὸ τοῦ τὸν κόσμον γενέσθαι, in Latino legitur: Pater clarifica me [Ioan. 17. 5]: noluimus ergo immutare quod ab antiquis legebatur, quia idem sensus erat. 31  Quinquagesimo quarto: Exspectabam eum, qui salvum me fecit [Psal. 54. 9]. Et dicitis vos invenisse in Graeco: Exspectabam Deum, quod additum est. In eodem: A pusillanimitate spiritus [Ibid.]. Et in Graeco invenisse vos dicitis, ἀπὸ ὀλιγοψυχίας, quod proprie pusillanimitas dicitur. Sed sciendum quod pro ὀλιγοψυχία, Aquila, et Symmachus, et Theodotion, et Quinta Editio interpretati sunt, ἀπὸ πνεύματος, id est, a spiritu; et in Hebraeo scriptum sit [Nostri et Martianaei codices Merucha, et Meruha. Sed veteres, atque ipse Hieronymus, litteram in dictionis fine absque aspiratione legunt. Sic Graeci λαρουὴ quod Hebraice Gen. 3. 8. ad spiritum, sive ad auram.] MERUA: omnisque sensus ita apud eos legatur: Festinabo, ut salver a spiritu tempestatis, et turbinis [Psal. 55. 9, iuxta Hebr.]. In eodem: Quoniam si inimicus maledixisset [Ibid. 13]. [Palatin. maledixisset mihi, ut et verteres editi, quibuscum, In Graeco ὠνείοισέ με, id est, etc.] In Graeco ὠνείδισεν, hoc est, exprobrasset, positum est. Sed inter maledicta et opprobria sensum non discrepare perspicuum est. 32  Quinquagesimo quinto: Quoniam multi bellantes adversum me, ab altitudine diei timebo [Psal. 55. 3][. et 4]. Et dicitis in Graeco vos invenisse, non timebo; quod additum est. Et est ordo: quoniam multi dimicant adversum me, idcirco ego ab altitudine diei timebo: hoc est, non bellantes adversum me, sed tuum excelsum timebo lumen. In ipso: In ira populos confringes [Ibid. 8]. [Locum intactum reliquimus, ne cum ex integro reformandus sit, manus temere iniecisse videamur. Sic tamen legendum constituimus. Pro quo in Graeco legitur κατἀξεις, id est deduces, vel deiicies; et apud Latinos pro eo quod est deiicies, id est κατάξεις, male error obtinuit κατεάξεις, id est confringes, nam et in Hebraeo, etc. Cum enim totus in eo sit Hieronymus in hac epistola, ut ubicumque inter Latinos Graecosque (Psalterii textus) contentio est, disquirat, ac iudicet; si uterque et Latinus et Graecus confringes, legunt, quae tandem contentio erit, aut difficultas? Sed minus haec nos moverent, nisi tota haec periodus vix septem versuum plusquam septem erroribus deformaretur. Medicam manum ubi admovimus, unum probabili coniectura, caetera Mss. ope emendamus. Primum itaque dele verba, ἐν οργῇ λαούς, quae nec melioris notae codices, nec vetusta saepius laudata editio habet, et nihil heic ad rem faciunt. Deinde pro confringes, legimus deduces: quod quidem proprio marte asserimus, neque enim ulli suffragantur Mss. Sed duo saltem sunt, quae emendationem nostram, ut nobis videtur, evincant. Alterum quod Graeca vox κατάξεις nunquam vel significaverit, vel proprie significet, confringes, sed utique deduces. Alterum, quod ipsum deduces, sit veteris Latinae interpretationis ex Graeco, quae ante Hieronymum obtinebat, illudque Hilarius, atque Augustinus legant in eorum Psalteriis, atque exponant; ut omittamus Psalterii codicem Veronensem omnium vetustissimum, et pleraque alia argumenta, quae coniecturae nostrae calculum addunt. Infra loco καταβαλεῖς, quae Theodotionis interpretatio est, non τῶν LXX. restitues κατάξεις ex praecipuis queis utimur tribus Mss. duobus Reginae, et Palatino: et consequenter pro κατάξεις, ex eorumdem manuscriptorum fide legas atque emendes κατεάξεις a verbo κατάγνυμι, vel καταγνύω, quod interpretatur confringere. Sic Matth. 12. 20. Κάλαμον συντετριμένον οὐ κατεάξει: arundinem quassatam non confringet, ne longi simus exemplis e Luciano, Aristophane, aliisque congerendis, quae ex Lexicis petes, nam eius verbi ignoratio tot olim, et usque hodie ambages parturiit. Mox voces in ira populos, in nullo unquam manuscripto libro invenimus, suntque omnino expungendae. Denique Symmachi interpretationi κατασεῖσαι, quae aut nullo, aut non satis firmo testimonio nititur, praeferamus indubiam lectionem κατάγαγε, quam exhibet Reginae liber manu exaratus, et quam Eusebius et Regii duo codices a Montfauconio in Hexaplis citati confirmant. Haec ex Mss. nam si per coniecturas liceret, concinnius fortasse locus restitueretur.] Pro quo in Graeco legitur ἐν ὀργῇ λαοὺς κατάξεις, id est, confringes: Et apud Latinos pro eo quod est, deiicies, id est, καταβαλεῖς, male error obtinuit, κατάξεις, id est, in ira populos confringes; nam et in Hebraeo HORED habet, id est, καταβίβασον: quod nos possumus dicere, depone; et Symmachus interpretatus est, κατασεῖσαι.33  Quinquagesimo octavo: Quia Deus susceptor meus [Psal. 58. 10]. Pro quo in Graeco positum est: Susceptor meus es tu. Sed sciendum in Hebraeo nec, es, scriptum, nec, tu; et apud Septuaginta solos inveniri. In ipso: Deus meus, voluntas eius praeveniet me [Ibid. 10]. Pro quo in Graeco scriptum est, τὸ ἔλεος αυτοῦ, id est, misericordia eius, quod et verius est. Sed in Haebreo scriptum est: Misericordia [Perperam Palatinus misericordia eius. Et quidem habet Hebraicus textus, sed Keri ad marginem, antiquiorem lectionem notat, quae erat et Hieronymiani exemplaris.] mea praeveniet me. In eodem: Deus ostendet mihi inter inimicos meos [Ibid. 10]. Pro quo in Graeco positum est, Deus meus; sed, meus, additum est. In eodem: Ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi tui [Ibid. 11]. Pro quo in Graeco scriptum est: legis tuae; sed in [Quae vero supersunt hodie τῶν LXX. exemplaria non populum, sed legem, sive νὀμον, non λαὸν praeferunt: quibus ex antiquis interpretibus Symmachus suffragatur, qui dum utramque lectionem eruditissime innectit, μἠ πότε ἐπιλάθωνται ὁ λαός σου τοῦ νόμου μου: Ne forte obliviscatur populus tuus legis meae, tantum non persuadet, in Hebraico textu utramque olim extitisse, atque inde ortam interpretationum diversitatem, quod altera in aliis exemplaribus excidisset.] Septuaginta, et in Hebraeo non habet, populi tui, sed, populi mei; et a nobis ita versum est. In eodem: Et scient, quia Deus [Dominatur heic atque infra praefert Reginae exemplar.] dominabitur Iacob finium terrae [Ibid. 14]. Pro quo in Graeco scriptum est: Et finium terrae, sed, et, coniunctio addita est, et ordo est: Scient, quia Deus Iacob dominabitur finium terrae. 34  Quinquagesimo nono: Quis deducet me usque in Idumaeam? [Psal. 49. 11]. Pro quo in Graeco habet aut quis deducet me; sed superfluum est [Id est aut superfluum est: neque vero in Graeco Vatic. aliisque melioris notae illud ἤ habetur.]. 35  Sexagesimo: Quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam [Psal. 60. 6]. Pro quo legitur in Graeco: Quia tu, Deus exaudisti [Graecus autem non me, sed orationem meam habet in cunctis libris, atque interpretibus. Hebraeus quoque vota mea: quod notatum est nobis, ut intelligas, non hanc esse, quam S. Doctor exagitat, additionem, sed vocis meus, quae Deo adiicitur.] me. Quod non habet in Hebraeo, nec in LXX. Interpretibus, et in Latino additum est. In eudem: Psallam nomini tuo in saeculum saeculi [Ibid. 9]. Pro quo in Graeco sit, In saeculum; et in Hebraeo semel habet LAED, est, in aeternum; et non LOLAM, quod est, in saeculum. 36  Sexagesimo primo: Quia Deus adiutor noster in aeternum [Psal. 61. 9]. Pro quo in Graeco est: Deus adiutor noster. Ergo, in aeternum, obelus est. 37  Sexagesimo secundo: Sitivit tibi, anima mea [Psal. 62. 2]. Pro quo in Graeco sit: Sitivit in [Fortasse absque, in, particula, silivit te, legendum heic est, nam ἐδίψήσε σε Graeco habetur absque, in, particula.] te anima mea. Sed in Hebraeo non habet ATTHA, quod significat, te; sed LACH, quod ostenditur, tibi: quod et omnes Interpretes transtulerunt. Ergo secundum linguae proprietatem versum est in Latinum. 38  Sexagesimo tertio: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum [Psal. 63. 8]. Pro quo in Graeco: Sagitta parvulorum; sed si sic dicamus, non resonat in Latino: Sagitta parvulorum factae sunt plagae eorum. [Sequentem περικοτπν, quam Erasmus, et Victor. omiserunt, Martianaeus restituit, habent nostri codices omnes, imo et vetus editio.] Pro quo melius habet in Hebraeo: Percutiet eos Deus iaculo repentino, et inferentur plagae eorum. 39  Sexagesimo quarto: Qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum eius [Psal. 64. 8]. In Graeco additum scribitis: Quis sustinebit? quod superfluum est; subauditur enim, qui conturbas profundum maris, et conturbas sonum fluctuum eius. In eodem: Parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio eius [Ibid. 10]. Et dicitis quod in Graeco non sit, eius, cum in Hebraeo THECHINA manifeste, praeparationem eius, significet: eius autem, id est, terrae; de qua supra dixerat: Visitasti terram, et inebriasti eam [Ibid.]. 40  Sexagesimo quinto: Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum [Psal. 65. 15]. Pro quo invenisse vos dicitis: Cum incenso [Duo Reginae codd. cum incenso arietibus, absque et particula, quam tamen Graeca τῶν LXX. exemplaria habent. Tum alter vocem HELIM aspirat. Plurali autem forma nisi nos fallunt membranae omnes antiquae, legit Hieronymus Catoroth, cum Massorethae in singulari habeant. Sed aut ita ferebat Hieronymianum exemplar, aut de veterum lectione certae adhuc regulae statui non possunt. Adde, in Reginae altero Ms. Graeca μετὰ θυμιάματος κριῶν, et id est non inveniri.] et arietibus; sed male: in Hebraeo enim scriptum est, EM CATOROTH ELIM, quod interpretatur, μετὰ δυμιάματος κριῶν, id est, cum incenso arietum. In eodem: Propterea exaudivit Deus [Ibid. 19]. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: Exaudivit me Deus, [Vetus edit. quod superfluum est: et minus est, Et coniunctio.] sed superfluum est. 41  Sexagesimo septimo: Exultate in conspectu eius [Psal. 67. 6]. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: Et exultate in conspectu eius. Quod ita versum est a nobis, sed a quo in codice vestro corruptum sit, scire non possum. In eodem: Etenim non credunt inhabitare Dominum [Ibid. V. 19]. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: και γὰρ ἀπειθοῦντες του κατασκηνῶσαι: quod utrumque falsum est. Nos enim transtulimus: [Non etenim, sed insuper transtulit ipse longe concinnius. Porro vocem Deum, Martianaeus addit, quam licet in Hebraeo sit, atque in ipsa Hieronymiana versione non invenimus in ullis manu exaratis, imo nec editis libris. Quod vero dixit Hieron. utrumque et Latinum, et Graecum falsum esse, intellige, in voce ἀπειθοῦντες, pro qua legendum sit ἀπειθούντας in accusandi casu, quod ideo monendum duximus, quod huius emendationis sive lectionis vestigium nusquam apud LXX. neque in Hexaplis videas, et plurimum loci huius perspicuitati conferat.] Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum; ut sit sensus, et pendeat ex superioribus: Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus, et eos, qui non credebant Domiuum inhabitare posse mortalibus. In eodem: Deus benedictus Dominus die quotidie [Psal. 67. 20]. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: [Rectius Reginae cod. primus, Dominus Deus benedictus cum editis, et Graeco, Κύριος ὁ θεὸς ἐυλογητὸς.] Dominus benedictus Deus, benedictus Dominus die quotidie; sed melius et verius quod supra. In eodem: Viderunt ingressus tui, Deus [Ibid. 25]; pro quo in Graeco scriptum sit: Visi sunt ingressus tui, Deus. In Hebraeo ita habet [Miro consensu exemplaria nostra Rachu alichatach. Tum Palatinus omisso Aquilae, addit post Theodotionis nomen, et Quinta, et Sexta editio, cui et vulgati suffragantur, et Hexapla; nosque verius putamus: οἱ λοιποὶ ἐθεώρησαν τὰς πορεὶας, etc. ut in codice Coislinian. apud Montfauconium.] RAU ALICHOTHACH: quod Aquila, et Symmachus, et Theodotion interpretati sunt: Viderunt itinera tua, Deus, et quod sequitur: Itinera Dei mei regis, qui est in sancto. Ergo a nobis ita legendum est: Viderunt gressus tuos, Deus; et scriptoris vitium relinquendum, qui nominativum posuit pro accusativo: licet et in Septuaginta, et in Ἑξαπλοῖς ita repererim: [Nulli non liquere putamus indicari abs Hieronymo aliter atque a se constitutum fuerat legendum activo sensu, viderunt gressus tuos, etc., inveniri apud LXX. etiam Hexaplares passivo, quod re ipsa compertum est. Falso igitur, et contra S. Doctoris mentem legerunt hactenus heic loci editores omnes ἔθεώρησαν (vel ut inscite magis Victorius ἐθεωρήθησαν) τάς πορείας, quam Aquilae, Symmachi, Theodotionis, etc., interpretationem esse paulo ante cognovimus, pro ἐθεωρήθησαν αὶ πορεῖαὶ σου, quod factum a LXX. testantur libri omnes, nosque substituimus, exigente sensu, et fide insuper iubente Reginae exemplari omnium vetustissimo.] ἐθεωρήσαν αὶ πορεῖαὶ σου, θεὸς: et pro eo quod est ἐθεωρὴσαν, hoc est, viderunt, in multis codicibus habet, ἐθεωρήθησαν: quod et obtinuit consuetudo. In eodem: Ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto [Ibid.]; subauditur, viderunt ingressus Dei mei, et regis mei. Quod autem dicitis, mei, [Pro, in Rege, Palatinus, in Graeco, expressius vetus editio, in Graeco non appositum secundo loco mei, quod revera LXX. non habent.] in rege non appositum, apertissimi mendacii est, secundo enim ponitur, et Dei mei, et regis mei, blandientis affectu; ut qui omnium Deus et rex est, suus specialiter Deus fiat, et rex merito servitutis. Denique in Hebraeo scriptum habet, HELI MELCHI, quod Deum meum, et regem meum significat. In eodem: Regna terrae cantate Deo, psallite Domino [Ibid. 33]. [Ingenti lacinia ex Graeco, aliisque mendis in veteri editione, et aliquot Mss. periodus isthaec deformatur. Praestat vero ad loci intelligentiam conferre Hebraeum textum: : Regna terrae, cantate Deo: psallite Domino. Sela. Ascendenti super coelum coeli ad Orientem.] Et dicitis, hoc in isto versiculo non esse scriptum, Psallite Domino; quoniam statim sequatur: Diapsalma. Psallite Deo, qui ascendit super coelum coeli ad orientem [Ibid. 34]; cum iste versiculus magis habere debeat iuxta Hebraicam Veritatem: Cantate Deo, psallite Domino; et illud quod sequitur in principio versus alterius, Psallite Deo, non sit in libris authenticis, sed obelo praenotatum. Ergo et vos legite magis quae vera sunt; ne dum additum suscipitis, quod a Propheta scriptum est, relinquatis. 42  Sexagesimo octavo: Laudabo nomen Dei cum Cantico [Psal. 68. 31]. Pro quo dicitis vos reperisse in Graeco, Dei mei, sed, mei, superfluum est. 43  Septuagesimo: Deus, ne elongeris a me [Ibid. 70. 12]. Quod dicitis in Graeco positum. Deus meus, superfluum est. In eodem: Deus, docuisti me ex iuventule mea [Ibid. 17]. Et in hoc, quod apud Graecos invenisse vos dicitis, Deus meus, superfluum est, meus. In eodem: Donec annuntiem brachium tuum [Ibid. 18]. Et dicitis in Graeco vos reperisse, mirabilia tua, quod de superiori versiculo est, et usque nunc pronuntiabo [Editi omnes, et plerique e Mss. miserabilia.] miracula tua. Bene ergo hic habet, brachium. 44  Septuagesimo primo: Et adorabunt eum omnes reges [Psal. 71. 11]. Illud quod in Graeco invenisse vos dicitis, reges terrae, superfluum est. In eodem: Benedictus Dominus Deus, Deus Israel [Ibid. 18]. Dicitis in Graeco bis, Deus, non haberi: cum in Hebraeo sit, et apud Septuaginta; et manifestissime triplex Domini, Deique nuncupatio mysterium Trinitatis sit. In eodem: Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum. Hoc ergo quod in Graeco vos invenisse dicitis: In aeternum et in saeculum saeculi, superflue a Graecis sciatis appositum, quod nec Hebraeus habet, nec septuaginta Interpretes. 45  Septuagesimo secundo: [Duo vetustiores Mss. Prodiet, mox prodient, et pro έξηλεύσατο, iterum ἐξελεύσεται. Vitiose, ut non dubito, sed illa tamen lectio, ἐξηλεὺσατο, nusquam in LXX. exemplaribus invenitur. Tum quae subnectuntur ἡ ἀδικία ἀυτῶν nihil ad propositam faciunt difficultatem; idque mirum, si ipse addidit, dissimulatum ab Hieronymo in Hebraeo esse oculum, pro iniquitate, lectumque a LXX pro .] Prodiit quasi ex adipe [Psal. 72. 7]. Et dicitis vos apud Graecos invenisse, ἐξελεύσεται, id est, prodiet, quod falsum est. Nam et apud Septuaginta Interpretes ita scriptum est: ἐξηλεύσατο ώς ἐκ στέατος ἀδικία ἀυτῶν. In eodem: Quomodo scit Deus [Ibid. 11], in Graeco dicitis non esse, Deum; cum et apud Septuaginta scriptum sit, Πῶς ἔγνω θεός, et omnes Interpretes similiter de Hebraeo transtulerint. In eodem: Intelligam in novissimis eorum [Ibid. 17]. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: et intelligam; sed hic, et, coniunctio superflua est. In eodem: Defecit caro mea, et cor meum [Ibid. 26]. Pro quo male perversum ordinem quidam tenent: Defecit cor meum, et caro mea. In eodem: Ut annuntiem omnes praedicationes tuas [Ibid. 28]. Pro quo vos in Graeco legisse dixistis, τὰς αἴνέσεις σου, id est, laudes tuas. Et sciendum quod in Hebraeo, [Mallemus deferri antiquorum codicum auctoritati, et non eorum tantum, quos nos consuluimus, sed et quos Martianaeus, qui miro consensu in vocabulo Latinis auribus barbaro legunt Malochochah. Potuit nimirum in Hieronymiano exemplari Hebraico, non ut hodie habetur, , sed legi, ut Nahum c. 2. versu ultimo eadem significatione habetur. Tunc omnium rectissime, qui et omnium vetustissimus est, Reginae Ms. Malochochah.] MALOCHOTHACII, scriptum habet, quod [Veteres editi Aquila ἀγγέλους σου, et mox Septuaginta ἐπαγγέλματά σου, contra Mss. fidem; neque vere alii quam Hexaplares codices τῶν LXX. ingerendi sunt.] Aquila ἀγγελίας σου, id est, nuntios tuos; Septuaginta, τὰς ἐπαγγελίας σου, id est, praedicationes tuas, vel promissa interpretati sunt: licet et laus, et praedicatio unum utrumque significet. 46  Septuagesimo tertio: Ut quid Deus repulisti in finem [Psal. 75. 1]. Pro quo male apud Graecos legitur ordine commutato: Ut quid repulisti, Deus. In eodem: Quanta malignatus est inimicus in Sancto [Ibid. 3]. Miror quis in codice vestro emendando perverterit, ut pro, Sancto, Sanctis posuerit, cum et in nostro codice, in Sancto, inveniatur. In eodem: Incendamus omnes dies festos Dei a terra [Ibid. 8]. Pro quo in Graeco scriptum est καταπαύσωμεν; et nos ita transtulimus: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. Et miror quomodo e latere Adnotationem nostram nescio quis temerarius scribendam in corpore putaverit, quam nos pro eruditione legentis scripsimus hoc modo, Non habet, καταπαύσωμεν, ut quidam putant, sed κατακαύσωμεν, id est, incendamus. Et quia retulit mihi sanctus Presbyter Firmus, qui huius operis exactor fuit, inter plurimos hinc habitam quaestionem, plenius de hoc disputandum videtur. In Hebraeo scriptum est SARPHU CHOL [Martianaeus suspicatur in Hieronymiano exemplari Hebraico scriptum, vel pro hodierno, . Palatinus cum aspiratione MOEDAHU HEL. Mox Erasm. et Victor. ἐνέπρησαν pro ἐνεπὺρισαν, et ἐορτάς loco συναγωγάς: neque enim Hexapla noverant.] MOEDAU EL BAARES, quod Aquila, et Symmachus verterunt, ἑνεπύρισαν πασάς τάς συναγωγὰς τοῦ Οεοῦ, id est, incenderunt omnes solemnitates Dei in terra. Quinta, κατεκαυσαν id est, combusserunt. Sexta κατακαύσωμεν, id est, comburamus; quod et Septuaginta iuxta [Quidam editi, et Mss. libri exemplorum varietatem.] Hexaplorum veritatem transtulisse perspicuum est. Theodotion quoque, [Tres e nostris codicibus ἐνεπυρίσαμεν, alius ἐνεπύρισαν; quod etiam in Hexaplis Theodotioni tribuitur. Sed apud omnes succendamus, quod nos movet, ut legendum putemus ἐμπυρίσωμεν.] ἑμπυρίσωμεν vertit, id est, succendamus. Ex quo perspicuum est, sic psallendum, ut nos interpretati sumus; et tamen sciendum, quid Hebraica Veritas habeat. Hoc enim quod Septuaginta transtulerunt, propter vetustatem in Ecclesiis decantandum est; et illud ab eruditis sciendum propter notitiam Scripturarum. Unde si quid pro studio e latere additum est, non debet poni in corpore; ne priorem translationem pro scribentium voluntate conturbet. In eodem: Contribulasti capita draconum in aquis; tu confregisti capita draconis [Psal. 13. ][et 14]. Sic lectionis ordo sequitur, ut in priori versu, tu, non habeat, sed in secundo; et aquae plurali numero scribantur, non singulari, sicut et Aquila verbum Hebraicum [Duo codd. Ammichim.] AMMAIM, τῶν ὑδάτων, id est, aquarum, interpretatus est. In eodem: Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum [Ibid. 23]. Pro quo in Graeco τῶν ἱκετῶν σου, id est, deprecantium te, scriptum dicitis. In Hebraeo autem, SORARACH legitur, quod Aquila, hostium tuorum, Symmachus, bellantium contra te: Septuaginta, et Sexta Editio, inimicorum tuorum, interpretati sunt: Et est sensus pendens ex superioribus: Memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die: voces inimicorum tuorum, id est, voces Ne obliviscaris quae te blasphemant, tibique in populo tuo detrahunt. Unde sequitur: Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper: id est, dum tu differs poenas, illi proficiunt in blasphemiis. 47  Septuagesimo quarto: Narrabimus mirabilia tua [Psal. 74. 3]. Pro quo male apud Graecos legitur, Narrabo omnia mirabilia tua. 48  Septuagesimo quinto: Omnes viri divitiarum manibus suis [Psal. 75. 6]. Et non ut vos, nescio a quo depravatum legitis, in manibus suis. In eodem: Terribili, et ei qui aufert spiritum Principum [Ibid. 13]. Dicitis quod, ei, non sit scriptum in Graeco: verum est; sed nisi apposuerimus, ei, Latinus sermo non resonat. Neque enim possumus recte dicere: Terribili, et qui aufert spiritum Principum. 49  Septuagesimo sexto: Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum [Psal. 76. 7]. Pro quo in Hebraeo legimus. Recordabar Psalmorum [Veteres editi, et Regius Florentinus Ms. citante Martianaeo, vitiose habent tuorum. Vitiosa quoque interpunctione apud ipsum Benedictinum erat, in nocte cum corde meo, loquebar, ubi, et ipsa coniunctio desiderabatur, haud minori vitio. Denique voci ἀδολεσχίαν, quae subsequitur, Reginae exemplar in margine substituit ἡδολέσχουν: proprium nempe verbum Septuaginta interpretum.] meorum in nocte, cum corde meo loquebar, et scopebam spiritum meum. Pro exercitatione, ἀδολεσχίαν, id est, decantationem quamdam, et meditationem Septuaginta transtulerunt; et pro eo, quod nos diximus, scopebam, illi posuerunt, ἕσκαλλον: quod Symmachus transtulit, ἀνηρεύνων, id est, perscrutabam, sive quaerebam: et Quinta similiter. Proprie autem σκαλισμός in agricultura dicitur in sarriendo, id est, sarculando; et quomodo ibi quaeruntur herbae sarculo, quae secentur; sic et iste retractatum [al. retractationem] cogitationum suarum μεταφορικῶς a sarculo demonstravit. Et sciendum, quod ἓσκαλλον, non semel, sed frequenter significat. In eodem: A generatione in generationem [Ibid. 9]. Hoc quod [Alii editi quod Graecum sequentes, et paulo post non habetur in Latino. Rem ipsam quod attinet, et in editione Breitingaeri Graeca, et in Turicensi apud eumdem Ms. habetur, in illa quidem sub Asterisco, in hoc autem absolute Συνετέλεσε ῥῆμα ἀπὸ γενεᾶς εἰς γενεάν.] in graeco sequens invenisse vos dicitis, consummavit verbum, recte non habet in Latino, quia et in nullo habetur Interpretum. 50  Septuagesimo septimo: Et narrabunt filiis suis [Psal. 77. 6]. Pro quo in Graeco habet, ἀπαγγελοῦσιν, quod est, annuntiabunt. Sed sciendum, quod in Hebraeo IASAPHPHERU, scriptum est: quod Aquila, et Symmachus, narrabunt, transtulerunt. In eodem: Et occidit pingues eorum [Ibid. 31]. Sic habet et in Haebreo, hoc est BAMASMNEHEM, quod Aquila interpretatus est, ἐν λιπαροῖς αὐτῶν: Symmachus, τοὺς λιπαρωτέρους αὐτῶν: Septuaginta, et Theodotion, et Quinta, ἐν τοῖς πίοσιν αὑτῶν. Quod quidam non intelligentes, pro πίοσιν, putaverunt scriptum πλείοσιν. In eodem: Dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei [Ibid. 36]. Et in Hebraeo ita scriptum est ICHAZBULO, et omnes voce simili transtulerunt, ἐψεύσαντο αὐτῷ, id est, mentiti sunt ei. Quis autem voluerit pro ei, ponere eum, et vitiare exemplaria, non est mei iudicii. Id eodem: Et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos [Ps. 77. 38]. Dicitis quod eos in Graeco non habeat, quod et verum est; sed nos, ne sententia pendeat, Latinum sermonem sua proprietate complevimus. Si quis autem putat, διαφθερεῖ, non perditionem sonare, sed corruptionem, recordetur illius tituli, in quo scribitur, εἰς τὸ τέλος μὴ διαφθέιρῃς, hoc est, in finem ne disperdas, et non ut plerique κακοζήλως interpretantur, ne corrumpas. In eodem: Et induxit eos in montem sanctificationis suae: montem, quem acquisivii dextera eius [Ibid. 54]. Pro quo apud Septuaginta legitur, ὄρος τοῦτο ἐκτήσατο δεξιά αὐτοῦ: et [Erasm. et Victor. cum quibusd. Mss. non ut vos ponitis: tum cum veteri editione et Florentino Ms. ἡ ἑκτήσατο pro ὄ ἐκτήσατο. Sed in impressa quoque lectione Oedipo est opus, ut quid sibi velit Auctor, assequaris. Sonant verba a nobis non immutata, quem relativum articulum pro demonstrativo hunc improbari: aut saltem utrumque coniungi haud debere. Atqui ipse ex Hebraeo vertit, montem istum, quem possedit. Placeret igitur nobis, difficultatem aliunde repetere, ex vocum ἐκτήσατο, et ἐκτίσατο similitudine, quarum altera significat acquisivit, aut possedit, altera condidit, aut creavit. Fuerit haec in Sunniae exemplari, exscriptores autem, et Critici non animadverterint. Tunc vero supplendus textus, ac rescribendum. Et non ut vos putatis, ὄ ἐκτίσατο, hoc est, quem condidit; sed ὃ ἐκτήσατο, hoc est, quem acquisivit dextera eius, etc.] non ut vos putatis, ἐκτήσατο, hoc est, quem acquisivit dextera eius. Melius ergo secundum Hebraicam proprietatem interpretatus est Symmachus: montem, quem acquisivit dextera eius. In eodem: Et averterunt se, et non servaverunt pactum, quemadmodum patres eorum [Ibid. 57]. Scio quod, pactum, non habeat in Hebraeo; sed quando omnes voce simili transtulerunt, ἠσυνθέτησαν, et apud Graecos συνθήκη pactum dicitur, ex uno verbo significatur: non servaverunt pactum; licet Septuaginta ἠθέτησαν posuerint. In eodem: In terra, quam fundavit in saecula [Ibid. 68]. Pro quo scriptum invenisse vos dicitis: In terra fundavit eum in saecula. In Hebraeo ita scriptum est ut vertit et Symmachus, [Vulgati omnes insigni mendo, quod nec Martian. cavit, Symmachi lectionem ita depravant, εἰς τὴν γῆν, pro ὠς τὴν γῆν, quemadmodum apud Eusebium ac Theodoretum rectissime scribitur, nosque fide iubente etiam uno Ms. libro restituimus. Id quoque sensus exigebat, et sententiae veritas; Hebraicus enim textus Caares habet, sicut terram, vel ut ipse Hieron. vertit, quasi terram, non Baares, quod ut obvio errore legerint LXX. ἐν τῇ γῇ transtulerunt, minime εἰς τὴν γῆν verti poterat.] ῶς τὴν γῆν ἣν ἐθεμελίωσεν εἰς τὸν αἰῶνα. Si autem non de terra dicitur, quod fundata sit, sed de alia re, quae fundata videatur in terra, probent ex prioribus et sequentibus, quis sensus sit ut [al. et.] nescio quid, quod non dicitur, fundatum videatur in terra. Sin autem Sanctificium in terra fundatum putant, debuit scribi: in terra fundavit illud in saecula. In eodem: Et in intellectibus manuum suarum deduxit eos [Ibid. 72]. Non habet, ἐν τῆ συνέσει, ut scribitis, numero singulari, sed ἐν ταῖς συνέσεσιν, quod intelligentias sonat, sicut habetur et in Hebraeo BATHABUNOTH quod est, in intellectibus. 51  Septuagesimo octavo: Posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam [Psal. 78. 1]. Quod Graece [Martianaeus legerat ὼς, pro εἰς, quod postea emendavit, sicut infra λιθαόριον pro λιθόριον. Sed et λιθὐριον in Mss. invenitur, legitque etiam Drusius. Pro Hebraica voce Liin, veteres membranae quaedam Lichin. Huiusmodi vero turres, quae in mediis agris fere exstruebantur, significant isthaec ex 2. Paral. 26. 10. «Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus, quam in eremi vastitate,» etc. Eas quoque innuit Evangelium Luc. 14. 28. Quis ex vobis volens Turrim aedificare, etc. Περιωπὴν, sive speculam, Graeci Tractatores vocant.] εἰς ὀπωροφυλὰκιον, dicitur, nec aliter potest verti, quam a nobis translatum est. Significat autem speculam quam custodes satorum [al. agrorum] et pomorum habere consueverunt: ut de amplissima urbe parvum tuguriolum vix remanserit. Hoc secundum Graecos. Caeterum in Hebraeo LIIN scriptum habet; quod Aquila vertit λιθόριον, id est, acervum, et cumulum, [al. tumulum] lapidum, quibus vineae et agri purgari solent. 52  Septuagesimo nono: et plantasti radices eius hinc [Psal. 79. 10]. Et dicitis quod in Graeco, hinc, non habeat; et bene, nam et in nostris codicibus non habetur; et miror quis imperitorum vestros libros falsaverit. 53  Octogesimo secundo: Hereditate possideamus sanctuarium Dei [Psal. 82. 12]. Et dicitis quod in Graeco sit scriptum [Graeca verba κληρονομήσωμεν ἐαυτοῖς, quae Martianaeus expunxerat, ex Manuscriptis nostris omnibus, atque editis libris restituimus.], κληρονομὴσωμεν ὲαυτοῖς, id est, Possideamus nobis. Quae superflua quaestio est; quando enim dicitur, possideamus, intelligitur et, nobis. 54  Octogesimo tertio: Cor meum, et caro mea exsultavit in Deum vivum [Psal. 83. 3]. Pro quo in Graeco scriptum dicitis, exsultaverunt. In hoc nulla contentio est; si enim legimus, exsultavit, intelligitur, et cor meum exsultavit, et caro mea exsultavit. Sin autem, exsultaverunt, duo pariter exsultaverunt, id est, cor, et caro. Et quaeso vos; ut huiusmodi ineptias, et superfluas contentiones, ubi nulla est sensus immutatio, declinetis. In eodem: Beatus vir, cuius est auxilium abs te. In Graeco invenisse vos dicitis: cui est auxilium [Heic quoque peccasse visus est Martianaeus, qui abstulit vocem eius, qua sine et lectionis veritas, et tota Hieronymiani contextus vis ruit. Reposuimus ex vulgatis et Mss. in quibus tamen pro eius, ut et in veteri editione, constanter infra habetur ei; non alio autem sensu, nam et Graecus variat, aliis libris αὐτῷ aliis αὐτοῦ praeferentibus.] eius abs te; quod quia nos in Latina interpretatione vitamus, ut dicitis, reprehendimur. Cui enim non pateat, quod si dicere voluerimus, cui est auxilium eius, apertissimum vitium sit; et quando praecesserit, cui, sequi non debeat, eius? nisi forte vitii arguimur, quod vitaverimus vitium. In eodem: In valle lacrymarum [Ibid. 7]. Pro quo dicitis in Graeco scriptum esse, κλαυθμῶνος, id est, plorationis, sed sive ploratum, sive planctum, sive fletum, sive lacrymas dixerimus, unus est sensus. Et nos hoc sequimur, ut ubi nulla est de sensu mutatio, Latini sermonis elegantiam conservemus. 55  Octogesimo quarto: Benedixisti, Domine, terram tuam [Psal. 84. 1]. Pro eo quod est, benedixisti, in Graeco scriptum dicitis, εὐδόκησας: et quaeritis quomodo hoc verbum exprimi debeat in Latinum. Si contentiose verba scrutamur, et syllabas, possumus dicere: Bene placuit, Domine, terra tua; et dum verba sequimur, sensus ordinem perdimus. Aut certe addendum est aliquid, ut eloquii ordo servetur, et dicendum Complacuit tibi, Domine, terra tua. Quod si fecerimus, rursum [Vetus editio a vobis quaeretur: al. quaeritur.] a nobis quaeretur, quare addiderimus, tibi; cum nec in Graeco sit, nec in Hebraeo. Eadem igitur interpretandi sequenda est regula, quam saepe diximus, UT UBI non sit damnum in sensu linguae, in quam transferimus, εὐφωνία, et proprietas conservetur. In eodem: Misericordia, et veritas obviaverunt sibi [Ibid. 11]; et dicitis quod in Graeco, sibi, non habeat. Nec in Hebraeo habet: et apud Septuaginta obelo praenotatum est: quae signa dum per scriptorum negligentiam a plerisque quasi superflua relinquuntur, magnus in legendo error exoritur. Si autem non fuerit additum, sibi, misericordia, et veritas non sibi, sed alii occurrisse credentur; nec iustitia et pax sibi dedisse osculum, sed alteri. 56  Octogesimo quinto: Et non proposuerunt te in conspectu suo [Psal. 85. 14]; et dicitis, quod in vestro codice, te non habeat. Addite, te, et [Palat. emendabitis errorem librarii vestri In eodem, etc., reliquis, quae interseruntur, omissis.] emendato errore librarii, vestrum quoque errorem emendabitis. In eodem: Et tu Domine Deus miserator et misericors [Ibid. 15]. In Graeco invenisse vos dicitis. Et tu Domine Deus meus. Quod superfluum est: meus enim nec in Hebraeo habetur, nec in [Superest in Aldino et Complut. exemplaribus θεὸς μου οἰκτίρμων.] Septuaginta. 57  Octogesimo octavo: Magnus, et horrendus [Psal. 88. 8]. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, φοβερὸς, quod significat, terribilis, timendus, formidandus. Ego puto id ipsum significare et horrendum: non ut vulgus aestimat, despiciendum, et squalidum, secundum illud: Mihi frigidus horror Membra quatit. Et: Horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent. [Virgil. 3. Aeneid]Et: Monstrum horrendum ingens [Ibid. 20]: et multa his similia. In eodem: Tunc locutus est in visione sanctis tuis. Pro quo in Graeco, filiis tuis, invenisse vos dicitis. Sed sciendum quod in Hebraeo LAASIDACH habet, quod omnes τοῖς[Hexapla, et veteres editi, ἁγὶοις pro όσίοις habent quod verius videtur. Illud vero τοῖς ὑιοῖς σου, hoc est filiis tuis, Graecorum omnium codicum dicitur.] ὸσίοις σου, id est, sanctis tuis, transtulerunt: et sola Sexta editio, Prophectis tuis, interpretata est; sensum magis, quam verbum exprimens. Et in Κοινῇ tantum pro sanctis, filios reperi. In eodem: Tu vero repulisti, et [Emendavimus nostrorum exemplarium auctoritate, ac fide, quod Benedictinus, caeterique editores sensum non assecuti, supino errore heic depravant, despexisti.] respexisti [Ibid. 39]. Pro quo in Graeco, ἐξουδένωσας, invenisse vos dicitis. Unius litterae mutatio quantum vobis fecit errorem: non enim, respexisti; sed, despexisti, et pro nihilo duxisti, interpretati sumus. Nisi forte, ἐξοῦδένωσας, non putatis transferendum, despexisti; sed, secundum disertissimum istius temporis interpretem, annihilasti, vel annulasti, vel nullificasti, et si qua alia possunt inveniri apud imperitos portenta verborum. 58  Octogesimo nono: A seculo et usque in seculum tu es Deus [Psal. 89. 2]. Et dicitis quod in Graeco non sit, Deus. Quod apud eos esse manifestum est. Nam et Hebraicum habet, et omnes alii Interpretes, et [Nunc in Graeco ullo cod. non est invenire additum ὁ θεὸς. Sed neque editi melioris notae habent: et Breitinger. minori charactere supplet, et Montfauconius in Hexaplis, non aliunde quam ex hoc ipso Hieronymianae epistolae loco se fatetur accipere.] Septuaginta similiter transtulerunt, ἀπὸ τοῦ αίῶνος, και ἓως τοῦ αίῶνος σὺ εἶ Θεός, quod Hebraice dicitur MEOLAM AD-OLAM ATH EL. In eodem: Quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur [Ibid. 10]. In Graeco invenisse vos dicitis: Mansuetudo super nos: sed et hoc [Hoc vero Graeci libri omnes habent, ἐφ᾽ ἡμᾶς.] superfluum est. 59  Nonagesimo: Dicet Domino, susceptor meus es tu [Ps. 90. 2]. Et dicitis quod in Graeco, es, non habeat. Ego vobis amplius dicam, quod apud Hebraeos nec es, habeat, nec tu; sed apud Septuaginta, et apud Latinos pro εὐφωνίᾳ, et verborum consequentia positum sit. 60  Nonagesimo tertio, Beatus homo quem tu erudieris, Domine [Psal. 93. 12]. Dicitis in Graeco non esse, tu: et verum est; sed apud Latinos propter εὐφωνίαν positum. Si enim dicamus, Beatus homo, quem erudieris, Domine, compositionis elegantiam non habebit. Et [al. Sed] quando dicitur, Domine; et apostropha fit ad Dominum, nihil nocet sensu, si ponatur et, tu. In eodem: Et in malitia eorum disperdet eos [Ibid. 23]. In Graeco dicitis non esse praepositionem, in; sed legi, malitiam [Sequimur eadem exemplaria, et veterem editionem quae vocem eorum inserunt heic loci, alii omittunt.] eorum disperdet. Sciendum autem, quod in Hebraeo, et in cunctis interpretibus positum sit: In malitia eorum disperdet eos. Si autem voluerimus legere: Malitiam eorum disperdet; id quod in Septuaginta sequitur in fine versiculi, eos, et superfluum erit, et vitiosum. 61  Nonagesimo septimo: Recordatus est misericordiae suae [Psal. 97. 3]. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: Misericordiae suae Iacob; sed hic, [Nimirum quod in Hebraeo non sit, nam Graeci libri omnes habent, et ex Latinis haud pauci. Forte in sequenti versiculo pro Israel nomine, Iacob notabatur, quemadmodum in Hieronymianae versionis ex Hebraeo codicibus bene multis invenimus: idque in aliquo originali Hebraico fuerit, pro quo ad libri oram Israel substitutum sit, atque inde ab ipsis LXX. prius nomen priori versiculo adscriptum.] Iacob, nomen superfluum est. 62  Centesimo: Oculi mei ad fideles terrae, ut [Martianaeus sederent. Nos iuxta editos et plerosque Mss. cum in Sunniae et Fretelae schedula primum, quae tunc obtinebat, Latinam versionem adscribi solitam non dubium sit; nulla vero sit Latina versio, quae sederent, legat.] sedeant mecum [Psal. 100. 6]. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, τοῦ συγκαθῆσθαι αὺτοὺς μετ᾽ εμοῦ. Quis non talem fugiat interpretationem, ut verbum ad verbum exprimens, dicat: Ut consederent ipsi mecum? 63  Centesimo primo: Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto [Ps. 101. 8]. Et dicitis vos in Graeco invenisse έπὶ δώματι; quod antiqui codices Latinorum interpretati sunt, in aedificio. Δῶμα in orientalibus provinciis idipsum dicitur, quod [Editi et Mss. quidam, apud Latinos tectum.] apud nos tectum; in Palaestina enim, et Aegypto, ubi vel scripti sunt divini Libri, vel interpretati, non habent in tectis culmina, sed Δώματα, quae Romae vel solaria, vel [Vitiose Martianaeus Mediana. Hier. in cap. 41. Ezechiel ἐκθέτας autem Roma appellant solaria de coenaculorum parietibus eminentia, sive Meniana, ab eo qui ea primum invenit, quae nonnulli Graecorum ἐξὤστρας vocant. Nimirum a Menio Censore dicta, unde Meniana legendum, aut cum dipthongo Maeniana, non Mediana. Maenius enim cum domum suam venderet, ut ibi Basilica Porcia aedificaretur, excepit sibi ius unius columnae, super quam tectum proiiceret ex provolantibus tabulatis, unde spectari munus gladiatorium posset, quod scribit Asconius in Divinationem. Post hunc addit ex veteri Grammatico Isidorus lib. 15. Origin. cap. 3.) alii ex lapide, alii e maceria aedificavere in porticibus Meniana, sic a primo inventore appellata, et foribus, ac domibus adiecerunt.] Meniana vocant; id est, plana tecta, quae transversis trabibus sustentatur. Denique et Petrus in Actibus Apostolorum [Cap. 10. 9], quando ascendit in doma, in tectum aedificii ascendisse credendus est. Et quando praecipitur nobis, ut faciamus domati nostro coronam, hoc praecipitur, ut in tecto faciamus per circuitum [Graeci στεφάνην vocant, nos post Vitruvium, et Curtium coronam: estque muri quoddam supercilium, seu lorica, quae deambulantes in superiori margine a lapsu prohibet. Origenes in Ioan. 1. ὰρκὴ όικίας ὁ θεμέλιος, καὶ τέλος ἡ στεφάνη.] quasdam eminentias, ne facilis in praeceps lapsus sit [Deut. 22. 8]. Et in Evangelio, Quae, inquit, auditis in aure, dicetis super domata [Matth. 10. 27], id est, super tecta. Et in Isaia, Quid vobis est, quod omnes ascendistis in tecta vana [al. nova][Isai. 22. 1. iux. LXX]? et multa istiusmodi. In eodem: Factus sum sicut Νυκτικόραξ in domicilio [Ibid. 7]. Quod similiter habetur in Graeco: et quaeritis quid significat Νυκτικόραξ apud Latinos. In Hebraeo pro nycticorace verbum nos [Hebraeus non BOS habet, sed COS, quae vox bubonem significat; cum autem facillima sit et litterarum commutatio, non autem B et C in Latino, quidam malunt Hieronymo properanti vitium adscribere. Nobis satius videtur aestimare Latinum librarium vocem ignotiorem COS in notissimam BOS commutasse. Mox Aquilae nomen abest a Palatino.] scriptum est, quod Aquila, et Septuaginta, et Theodotion, et Quinta Editio nycticoracem interpretati sunt: Symmachus upapam, Sexta editio noctuam, quod et nos magis sequimur. Denique ubi apud nostros, et Graecos legitur, Factus sum sicut nycticorax in domicilio: apud Hebraeos dicitur, Factus sum sicut noctua in ruinosis. Plerique bubonem contentiose significari putant. In eodem: A facie irae et indignationis tuae. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, a facie irae tuae; cum manifestum sit, quod [Hodiernus autem Hebraeus textus tuae habet utroque in loco, , irae tuae, et indignationis tuae. Quin imo ad hunc modum tunc quoque erat, cum suam ipse Hieronymus versionem adornaret, siquidem vertit, indignationis tuae, et irae tuae. De Septuaginta interpretibus nihil aio; Hexaplarem enim editionem citari quis opponat, quae periit. Sed, si rem probe novimus, plane contrariam ei quae S. Doctori vulgo tribuitur, atque iste a nobis non immutatus verborum contextus notat, sententiam fuisse credimus: neque enim prius illud tuae improbare ex Hebraico fonte, et τῶν LXX. testimonio; imo ex eorum auctoritate asserere putandus est. Proinde subnexo Graeco textui ad όργῆς vocem, σου adponi pronomen volumus, quod non nisi heic apud Hieronymum temeritas Criticorum expunxit; tenendusque sensus, quem explicamus.] apud Hebraeos, et apud Septuaginta Interpretes sic habeatur, άπὸ προσώπου τῆς ὁργῆς καὶ τοῦ θυμοῦ σου. In eodem: Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: et terrae eius misebuntur [Ibid. 15]. [Plurium versuum lacunam vacare heic loci suspicamur, cum neutiquam credibile sit, priorem huius versiculi difficultatem aut frustra propositam a Germanis fratribus, aut abs Hieronymo fuisse dissimulatam. E contra illud perquam facile est creditu et solemne, cum a Pro vocula ipsa quoque omissa periodus inciperet, ut ad postremam oculos appulerit librarius, et primam legisse ratus, quae interiacebant praetermiserit. Vide igitur supplerine commode possit ad hunc fere modum, Pro quo in Graeco legisse vos dicitis, servi tui, in recto: ὁτι εὺδόκησαν οἱ δοῦλοί σου: id est, Quoniam beneplacitum habuerunt servi tui, vel, bene senserunt servi tui. Sed illud propter ἐυφωνὶαν in Latinum conversum est, ut in superioribus (ad Psal. 84.) ostendimus. Pro terra, etc. Hoc si non placet, mendosum locum pro ingenio suo lector eruditus resarciet. Consule autem vetera Latina Psalteria ex Graeco.] Pro terra in Hebraeo [Ita Mss. omnes libri, quos Martianaeus, aut nos consuluimus, Afar, pro Aphar: in Hebraeo est cum adfixo , Alphara. Et saepius quidem F simplici, quam P. H. Hieronymus utitur ad Hebraeam litteram Latine exprimendam. Quanquam Comment. in Isaiam, P litteram, inquit, Hebraicus sermo non habet; sed pro ea Phi Graeco utitur. Consule utrumque Lexicum Nominum, et Locorum, et in Daniel. c. 11. 35.] AFAR positum est, quod omnes χοῦν transtulerunt; et potest tam pulvis, quam humus, id est terra, interpretari. 64  Centesimo secundo: Non in perpetuum irascetur [Ps. 202. 9]. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: Non in finem. Sed verbum Hebraicum NESE, et perpetum, et finis, et victoria pro lo corum intelligitur qualitate. 65  Centesimo tertio: Qui facis Angelos tuos spiritus. [Ps. 103. 4]. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, ποιῶν τούς ἀγγέλους αὐτοῦ[Propositae quaestionis solutionem malim petas ex simili loco Ephes. 2. 16. quem S. Doctor perquam erudite explicat ex Graeci pronominis ambiguitate. Tradunt enim Grammatici, αὐτόν eo sensu accipi interdum, quo ἐμαυτόν; σεαυτόν, ἐαυτὸν: quod plane confirmat Laertius in Hipparchia: ἀλλὰ μὴ κακῶς σοι δοκῶ βεβουλεῦσθαι περὶ ἀυτῆς, pro ἐμαυτὴς. Sed non male tibi videor de me ipsa consuluisse. Eo sensu si accipias heic quoque loci ὁ ποιῶν τοὺς ἀγγέλους αὐτοῦ (sive ἁυτοῦ) cum aspiratione. Faciens Angelos suos, nihil erit reliquum difficultatis.], id est, qui facit Angelos suos. A quibus breviter quaerite, quomodo cum ad Deum sermo sit, quasi ad alium loquens Propheta repente mutetur; maxime cum sic incipiat: Domine, Deus meus magnificatus es vehementer: confessionem, et decorem induisti. Et: Qui tegis in aquis superiora eius, id est coeli. Qui ponis nubem ascensum tuum: aut ambulas super pennas ventorum; et statim sequitur: Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. Qui fundasti terram super stabilitatem suam. Et post paulum: Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui tui formidabunt. Et: In loco, quem fundasti eis. Qui emittis fontes in convallibus. Et illud: Ut educas panem de terra. Si ergo omnia ad secundam personam sunt, id est, ad Deum, quomodo in uno versiculo tertia persona subito, et extra ordinem inducitur? In eodem: A voce tonitrui tui formidabunt [Ibid. 7]. Habet et in Hebraeo tonitrui tui; et miror quomodo apud Latinos scriptorum errore subtractum sit. In eodem: Hoc mare magnum et spatiosum manibus [Ps. 103, 25]. Dicitis in Graeco, manibus, non haberi, et ego novi. Sed ex Hebraico, et Theodotionis editione in Septuaginta sub asterisco additum est. Denique et in Hebraeo ita scriptum ZE HAIAM GADOL VARAB IDAIM, quod Aquila [Aquilae interpretationem editi ante Martianaeum depravant, et miscent cum reliquis interpretationibus in hunc modum: quod Aquila sit interpretatus est, εύρύχωρος χερσὶν, et omnes interpretes: et hoc secundum Hebraicam dicitur proprietatem μεταφορικῶς, quod quasi, etc. Sed graviori damno Martianaeus ipse illam, quae reliquorum interpretum erat, pro Aquilae obtrudit: Aquila sic interpretatus est: αὕτη ἡ θάλασσα ἡ μεγάλη καὶ εὐρύχωρος χερσὶν, quod quasi, etc. Quae Symmachi, Theodotionis, aliorumque est. Nos ex Palatinis, ac Reginae membranis utramque discrevimus, et genuina, ut nobis videntur, Aquilae verba suffecimus, quae nimis proclive, et solemne antiquis librariis fuit omittere ob earumdem vocum occursum. Vocem αὑλῆν non pro aula, sed pro amplo et spatioso loco usurpatam apud alios Graecos bonae notae Scriptores invenies. Etiam pericopen, et hoc secundum Hebraicam dicitur proprietatem μεταφορικῶς, quod vetustiores quidem Mss. atque editi haberent, duximus restituendam.] sic interpretatus est, αὐλή καὶ πλατεῖα χερσὶν, et omnes interpretes αὕτη θάλασσα μεγάλη καὶ εὐρύχωρος χερσὶν; et hoc secundum Hebraicam dicitur proprietatem μεταφωρικῶς, quod quasi expansas magnus habeat, et in se cuncta suscipiat. In eodem: [Arbitramur cum Martianaeo, hanc fuisse versuum traiectionem in ipsa Germanorum fratrum schedula, ut post vigesimum quintum decimus quintus, ac decimus octavus explicandi resumerentur.] Ut educas panem de terra [Ibid. 15]. Pro quo invenisse vos dicitis, ut educat; sed non potest aliud ad ipsum, aliud de ipso dici. Aut omnia quasi ad Deum loquebatur Propheta: aut omnia ad alium de eo referebat. Cum autem pleraque ad ipsum dirigantur; et ea quae ambigua sunt, ad ipsius personam dirigenda sunt. In eodem: Herodii domus dux est eorum [Ibid. 18]. Pro Herodio, quod in Hebraeo dicitur ASIDA, Symmachus ἰκτῖνα[al. gr|ἰκτῖνον],|gr id est, milvum interpretatus est. Denique et nos ita vertimus in Latinum: Ibi aves nidificabunt: [Martianaeus Milvi: et est pro eius; in ipsa autem ex Hebraeo interpretatione, ut heic fecimus. Illud quoque observatione nostra dignum, quod nemini scimus in mentem venisse, verbum ἡγεῖται apud LXX. haud satis recte ea significatione sumi: dux est, vel ducatum praebet, ut aliae versiones Latinae habent: cum potius pro putatur, habetur, sive est, accipiendum sit. Illic passeres nidificabunt: Herodii domus eorum est, sive habetur.] Milvo abies domus eius; quod scilicet semper in excelsis et arduis arboribus nidos facere consueverint. Unde et Sexta editio manifestius interpretata est, Milvo ad cupressi nidificandum. Pro abietibus autem, et cupressis in Hebraeo ponitur BARUSIM; quod magis abietes quam cupressos significat. In eodem: Petra refugium herinaciis. Pro quo in Hebraeo positum est SPHANNIM, et omnes χοιρογρυλλίοις voces simili transtulerunt, exceptis [In Alexandrino, Aldino, et Complutensi exemplaribus, in quibus λαγωὶς; nam in Vaticano ipsi quoque LXX. χοιρογρυλλίοις legunt. Frequentius autem Mss. ἐχοιρογρυλλίους.] Septuaginta, qui, lepores, interpretati sunt. Sciendum autem animal esse non maius hericio, habens similitudinem muris, et ursi: unde in Palaestina [Vitiose iterum Martianaeus άροκομῦς.] ἀρκτομῦς dicitur, et magna est in istis regionibus huius generis abundantia, semperque in cavernis petrarum, et terra foveis habitare consueverunt. 66  Centesimo quarto: Dedit terra eorum ranas [Psal. 104. 30]. Pro quo in Graeco ἐξῆρψεν vos legisse dicitis. Quod potest ita interpretari: Ebullivit terra eorum ranas; sed et in hoc nulla est sensus mutatio: et nos antiquam interpretationem sequentes, quod non nocebat, mutare noluimus. In eodem: Et contrivit lignum finium eorum [Ibid. 33]. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, omne lignum. Sed et hoc additum est, et superfluum. in eodem: Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum [Ibid. 42]. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis, ὃν διέθετο, id est, quod disposuit. Ita enim et in Hebraeo, et apud Septuaginta habetur Interpretes: ἐμνήσθη τοῦ λόγου τοῦ ἁγίου αὐτοῦ, τοῦ πρὸς Ἀβραὰμ τὸν δοῦλον αὐτοῦ. Ergo quod in Graeco dicitur, ὄν διέθιτο, in hoc loco et [Hodie in nullo, quod sciam, Graeco exemplari invenitur, etsi Latini omnes, quod disposuit, vel quod habuit, aut quod locutus est. Hebraic.] superfluum est, et radendum. 67  Centesimo quinto: Confitemini Domino, quoniam bonus [Psal. 105. 1]. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: quoniam χρηστὸς, id est, suavis, Sed sciendum quod χρηστὸς et in bonum, et in suavem [al. suave] verti potest. Denique in Hebraeo ita scriptum est, CHI TOB, quod omnes voce simili transtulerunt: quia bonus. Ex quo perspicuum est, quod χρηστὸς, bonus intelligitur. In eodem: Non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Dicitis quod in Graeco inveneritis: Et non fuerunt memores. Et, coniunctio superflua est. In eodem: Et irritaverunt ascendentes in maro [Vocabulum mare duo e nostris Mss. non repetunt, Graecus quoque, et pleraque Latinarum translationum exemplaria semel habent. Augustinus Enarratione in hunc locum, «Codex, inquit, quem intuebar, sic habebat (bis nempe): et his quidem duobus verbis ultimis, quod dictum est, mare rubrum, stella fuerat praenotata, qua significantur quae in Hebraeo sunt, et in interpretatione Septuaginta non sunt. Plures autem codices, quos inspicere potui, et Graeci et Latini sic habent: Et irritaverunt, vel quod expressius de Graeco est, Et amaricaverunt, ascendentes in rubro mari.], mare Rubrum. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, παρεπίκραναν, et putatis verbum e verbo debere transferri, et amaricaverunt. Sed haec interpretatio annullationi consimilis est, sive annihilationi. Legite Ezechiel, et invenietis παραπικρασμός, irritationem, et exacerbationem semper expressum, ubi dicitur, οἶκος παραπικραίνων, id est, domus exasperans [Ezech. 7. 5][. 6. et seqq.]. In eodem: Et vidit, cum tribularentur, et audivit orationem eorum [Ibid. 44]. Quidquid extra hoc in Graeco invenisse vos dicitis, [Puta Κύριος nomen; ubi, Καὶ εῖδε Κύριος ἐν τῷ θλίβεσθαι αὐτοὺς ἐν τῷ αὐτὸν εἰσακοῦσαι τῆς δεήσεως αὐτῶν: nam reliquae voces euphoniae magis inserviunt, et Hebraico pressius respondent.] superfluum est. 68  Centesimo sexto [Brevissimam hanc periodum, sed non una interpolatione deformatam, si pro captu nostro liceat, en quo pacto emendabimus. «Et statuit procellam in auram. Hoc ergo quod plus isto in Graeco invenisse vos dicitis, αὐτοῦ, et, καὶ ἔστη, superfluum est.» Certe aliter sensus restitui haud commode potest, sed nimium inter se variant hoc in loco vetera exemplaria, quorum sequi fidem haud tutum est. Vocem tamen eius, quae primo loco habetur, Reginae codex alter ignorat, nec veteris translationis Latina exemplaria habent, et sensus, ut reliqua omittamus, expungendam poscit. Quae sequuntur, et siluerunt fluctus eius, ut versiculum expleret, non nemo olim addidit, quae ad rem non sunt. Loco quod pro isto, mallemus, quod plus isto, levissima immutatione, eaque sensum attendenti utilissima. Tum Graeca καὶ ἐπετὶμησεν τῇ καταιγίδι, quae a Criticis imperitis de more addi potuerunt, omnino confodienda sunt. Pro ἐπετίμησεν, quaedam Manuscripta habent ἐπέταξεν, quibus Editores veteres suffragantur, et textus τῶν LXX. Mirum porro est, tot in duobus versiculis σφάλματα aut a librariis temere committi potuisse, aut ab Editoribus non intelligi, ac si recte haberent, penitus dissimulari.]: Et statuit procellam eius in auram, et siluerunt fluctus eius [Psal. 106. 29]. Hoc ergo quod pro isto in Graeco invenisse vos dicitis: καὶ ἐπετίμησεν τῇ καταιγίδι αὐτῆς, καὶ ἒστη, superfluum est. In eodem. Et deduxit eos in portum voluntatis eorum [Ibid. 30]. Pro quo invenisse vos dicitis: In portum voluntatis suae. Sed in Hebraeo non habet EPHSAU, quod voluntatis suae significat, sed EPHSAM, [Erasmum, et Victorium legentes bephzi, , cum affixo primae personae, Martianaeus castigat. Modo duo codices nostri, Pro quo in Graeco invenisse, etc.] quod voluntatis eorum sonat. 69  Centesimo septimo: Exsurge, gloria mea [Psal. 107. 3]. Quod dicitis in [Fuerit in Graeco eorum exemplari, quod nunc quoque in Aldino et Complut. invenitur, Ἐξεγέρθητι, ἡ δόξα μοῦ. Sed est hodie etiam in plerisque Vulgatae Latinae editionis codicibus.] Latino non esse, recte in isto Psalmo non habet: quia nec apud Hebraeos, nec apud ullum Interpretum reperitur: sed habetur in quinquagesimo sexto Psalmo [Ibid. 11], de quo mihi videtur a quodam in istum locum esse translatum. In eodem: Mihi alienigenae amici facti sunt [Ibid. 10]. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis ὑπεῖάγησαν, hoc est, subditi sunt. Sed hoc in quinquagesimo nono scriptum est: in praesenti autem ita apud [Quae tamen hodie supersunt Aquilae et Quintae editionis fragmenta, multo aliter legunt. Quin etiam verbum ἐφιλίασαν, in ea, quae omnium interpretum nomine a Drusio affertur, lectione mutatur in ἐφιλιώθησαν. Denique Hebraicam vocem, , cum aspiratione effert Palatinus, etbroeeh.] omnes invenimus Translatores, ἐμοὶ ἀλλόφυλοι ἐφιλίασαν, id est, amici facti sunt. Quod Hebraice dicitur ETHROE. 70  Centesimo nono: Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion [Psal. 109. 2]. Dicitis vos in Graecis codicibus non legisse [Non utramque vocem virtutis, et tuae, quarum primam nusquam ab ullo exemplari Scripturae abfuisse existimamus, sed alteram tantum, tua scilicet, innuerint Sunnia et Fretela se in Graeco non invenisse. Nimirum usque hodie sola abest a vulgatis LXX. Legendum proinde est, atque emendandum heic quoque iuxta unum Reginae Ms. et veterem editionem, qui continuo habent, non legisse tuae, expuncta virtutis voce. Caeterum quod ait illud tua in Graeco haberi, repugnant hodierni codices, in quibus est quidem, emittet tibi, ἐξοπαστελεῖ σοι, sed δυνάμεως tantum.] virtutis tuae, quod manifeste et in Hebraeo, et in Septuaginta Interpretibus habetur. In eodem: Dominare in medio inimicorum tuorum [Ibid.] Dicitis in Graeco legi: et dominare: Sed hoc nec in Hebraeo habetur, nec apud Suptuaginta: et superfluum est. 71  Centesimo decimo: Confitebor tibi, Domine, in toto corde [Psal. 110. 1]. In Graeco invenisse vos dicitis: in toto corde meo. Sed et hoc superfluum est. 72  Centesimo decimo tertio: Deus autem noster in coelo [Psal. 114. 13]. Pro quo Graeco legisse vos dicitis [Sic Graecus ἐν τῷ οὐρανῷ, καὶ ἐν τῇ γῇ; sed plus aliquid veteres Latinae interpretationes pleraeque addunt: in coelo sursum, in coelo, et in terra.]: in coelo, et in terra. Sed et superfluum est. 73  Centesimo decimo quarto: Et in diebus meis invocabo te [Psal. 114. 2][. 3]. Dicitis quod in Graeco non sit, te; et bene: e vestris quoque codicibus eradendum est. In ipso: Placebo Domino in regione vivorum [Ibid. 9]. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: Placebo in conspectu Domini. Sed hoc superfluum est. 74  Centesimo decimo septimo: Et in nomine Domini, quia ultus sum [Quidam codices, ultus sum eos, absque in, praepositione.] in eos [Psal. 117. 10]. Dicitis, quia, in Graecis codicibus non inveniri: sed in Latinis sub asterisco legendum est. 75  Centesimo decimo octavo: Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi [Psal. 118. 47]. In Graeco, vehementer, additum legisse vos dicitis: sed hoc superfluum est. In eodem: Levavi manus meas ad mandata, quae dilexi [Ibid. 48]. In Graeco legisse vos dicitis: ad mandata tua: sed et hoc [Haud scimus, quis huic errori color oblini possit, nisi si in librarios, et Criticos oscitantes culpa inferatur; non enim soli LXX. habent ἐντολάς σου, mandata tua, sed et caeteri libri omnes, atque ipsum in primis Hebraicum archetypum , ex quo ipse etiam Hieronymus vertit, mandata tua. Non igitur contrario sensu habere nunc potest, aut licet per exemplarium auctoritatem consensumque pronomen istud, ut superfluum, expungere. Imo vero ad hunc omnino modum, quo nobis ex integro placet totam hanc periodum refigere, ab illo scriptum est. «In eodem, Levavi manus meas ad mandata TUA (addito pronomine) quae dilexi. In Graeco legisse vos dicitis, Quae dilexi NIMIS (non ad mandata tua). Sed et hoc superfluum est.» Revera non tua abundat, sed nimis apud LXX. in Alexandrino exemplari ἅ ἠγάπησα σφόδρα: quod etiam plerique Latinorum codicum addunt, nimis, aut valde, aut vehementer; idque est quod Hieronymus iugulat, cum in Hebraeo, et Graecis castigatioribus libris non sit. Favet emendationi nostrae vetus passim laudata editio.] superfluum est. In eodem, Cogitavi vias meas [Ibid. 59]. In Graeco, vias tuas, legisse vos dicitis; sed hoc [Quid porro superfluum est, si tantum meas legendum docet pro tuas? Sed non ita abs Hieronymo scriptum arbitramur. Scripserit vero: «In Graeco, QUIA cogitavi vias tuas, legisse vos dicitis, sed hoc superfluum est; et rectius, vias meas, legitur.» Illud nempe, quia, superfluum est: meas, rectius legitur. S. Augustinus Sermon. XVI. in hunc locum, Plures enim, inquit, codices non habent, Quia cogitavi, sicut in quibusdam legitur, sed tantummodo, Cogitavi. Confer quoque S. Hilarium Tractat. in hunc Psalmum.] superfluum est, et rectius, vias meas, legitur. In eodem [Contrario sensu, vitiose tamen, tres nostri codices primo loco ponunt avertisti, secundo averti. Alius totam hanc pericopen omittit. In antiqua editione, Et converti pedes meos, etc. tum, legisse vos dicitis, Et averti, quae incongrua ipsa quoque lectio non est; nam prius illud converti veteris Vulgatae erat, istud autem averti, ex LXX. alii Latini codices extunderunt. Sed impressam confirmat S. Augustin. Enarrat in hunc locum: «Quod autem hic positum est, Et averti pedes meos, nonnulli habent, Quia cogitavi, et avertisti pedes meos.»]: Et averti pedes meos in testimonia tua [Ibidem]. In Graeco legisse vos dicitis, et avertisti. Sed et hoc superfluum est. In eodem: Ego autem in toto corde scrutabor mandata tua [Ibid. 69]. In Graeco, in toto corde meo, legisse vos dicitis: sed hic, meo, superfluum est. In eodem: Anima mea in manibus meis semper; et legem tuam non sum oblitus [Ibid. 109]. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis, Anima mea in manibus tuis semper. Sed sciendum, et apud Hebraeos, et apud Septuaginta, et omnes alios Interpretes scriptum esse in manibus meis, et non, in manibus tuis. Quod Hebraice dicitur [Sic ipse Bachaffi legerat minori numero, et vertit in palma mea, non Bachaffai in plurali, etiam si heic, in manibus meis haberi apud Hebraeos, pronuntiet. Quaestio scilicet tota de illo erat, utrum meis legeretur, an tuis: caetera minus ad rem. Perquam vero apposite S. Augustinus, «Nonnulli, inquit, codices habent, in manibus meis: sed plures, in tuis: et hoc quidem planum est . . . . . Anima vero mea in manibus meis quomodo intelligatur, ignoro; iusti quippe ista verba sunt, non iniusti,» etc. Occurrunt itaque Graeci codd. in quibus χερσίν σου pro μου legitur.] BACHAFFI; et omnes apud Graecos Ecclesiastici Interpretes istum locum sic edisserunt: et est breviter hic sensus: Quotidie periclitor, et quasi in manibus meis sanguinem meum porto; et tamen legem tuam non obliviscor. In eodem: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam [Ps. 118. 136]. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis [Haec quoque sui parte aliqua mulctata videatur S. Doctoris sententia; siquidem in verbo, deduxerunt, pro quo Graecus κατέβησαν, descenderunt, aut διέβησαν, transierunt, prior difficultas, a Germanis fratribus proposita, dissimulatur. Utramque notat S. Augustinus, ex quo hic apud Auctorem nostrum locus reformari possit. «Sunt, inquit, codices, qui non habent, descenderunt, sed, transierunt; tanquam exaggeranter diceret, transisse se flendo fontes aquarum.» Et paulo superius: In quibusdam codicibus et hoc legitur, Quia non custodivi legem tuam. Et Graecus quidem, ἐπεἱ οὐκ ἐφύλαξα.]: quia non custodivi legem tuam. Sed hoc superfluum est, quia et in Hebraeo legitur: Rivi aquarum fluebant de oculis meis, quia non custodierunt legem tuam. In eodem: Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum [Ibid. 172]. Pro pronuntiabit, in Graeco φθέγξεται vos legisse dixistis: quod verbum sive dicas, pronuntiabit, sive, effabitur, sive, loquetur, idipsum significat. Denique et nos [Martianaeus in Hebraeo, legit ductus inepta suspicione, quod ita Hebraeum vocarit Hieronymus suam Translationem Psalmorum Latinam. Leviora alia eius editionis vitia supra emendamus.] de Hebraeo ita vertimus; Loquetur lingua mea sermonem tuum. 76  Centesimo decimo nono: Domine libera animam meam a labiis iniquis, a lingua dolosa [Psal. 119. 1]. In Graeco legisse vos dicitis, et a lingua dolosa; sed et, superfluum est. 77  Centesimo vigesimo sexto, Beatus vir, qui implebit desiderium suum ex ipsis [Ps. 126. 5]. In Graeco dicitis, virum, non haberi; quod manifestissime et in Hebraeo, et in Septuaginta Interpretibus continetur. 78  Centesimo vigesimo nono, Propter legem tuam sustinui te, Domine [Ps. 129. 4]. Dicitis vos in Graeco invenisse: Propter nomen tuum; et nos confitemur plura exemplaria sic reperiri. Sed quia veritati studemus, quid in Hebraeo sit, simpliciter debemus dicere. Pro, nomine, sive, lege, apud eos legitur THIRA, quod Aquila interpretatus est φόβον, timorem: Symmachus; et [Obstat Theodoretus, qui ἕνεκεν τοῦ φόβου, iuxta Aquilam etiam Theodotionem interpretatum fuisse asserit. Quoad Hebraeam vocem Thira, textus hodienum habet Thora, , quod tamen vocabulum, quod cum Aleph scribatur, non He, Lex verti Latine, aut νὁμοσ Graece, non debuit. Itaque hallucinationis occasio non ex similitudine et oritur, quae litterae sola magnitudine differant, sed ex sono postremae litterae scilicet aut qui fere idem est, et potuit Symmachus et Theodotion in ea voce censere cum fuisse permutatum; quamquam istud, quod Breitingerus animadvertit, in Hebraismo insolentius.] Theodotion νόμον, id est, legem, putantes THORA, propter litterarum similitudinem Iod, et Vau, quae tantum magnitudine distinguuntur. Quinta Editio, terrorem, interpretata est, Sexta, verbum. 79  Centesimo trigesimo primo: Sicut iuravit Domino, votum vovit Deo Iacob [Ps. 131. 2]. Pro eo quod nos interpretati sumus, votum vovit in Graeco, ἤυξατο[In aliquot Mss. et veteri editione additur τῷ θεῷ.] legisse vos dicitis, et putatis interpretari debuisse, oravit: sed hoc male, εὐχὴ enim pro locorum qualitate, et orationem, et votum significat, secundum illud, Redde Domino vota tua [Ps. 49. 14], id est, τὰς εὐχάς σου.80  Centesimo trigesimo quinto, Qui fecit luminaria magna [Ps. 135. 7]. Dicitis quia in Graeco inveneritis, magna solus; sed hoc de superiori versiculo est, ubi legimus, Qui fecit mirabilia magna solus [Ibid. 4]. Ibi ergo legendum est, et hic [Augustinus vero ut assereret, non incongruum neque inelegans argumentum invenit.], quasi superfluum, non scribendum. 81  Centesimo trigesimo septimo: Quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum [Ps. 137. 2]. In Graeco reperisse vos dicitis, super omnes. Sed in Septuaginta ita legitur, ὄτι ἑμεγάλυνας ἐπὶ πᾶν τὸ ὄνομα τὸ ἅγιον σου, sicut et nos in Latinum vertimus. Caeterum apud Hebraeos ita esse cognoscite. Quia magnificasti super omne nomen [Legerit Hieron. , nomen, cum emphatico aleph Chaldaico more, pro eo quod est in Hebraicis libris , nomen tuum, cum affixo, quod tamen heic in Latino duo Reginae codices addunt. In Graecis quoque exemplaribus, in quibus est τὸ ὀνομά σου τὸ ἅγιον, τὸ ὄνομα τὸ ἅγιον σου, mendum cubare suspicamur, legendumque λόγιον pro ἅγιον; neque enim in Hebraeo quidquam est, quod sanctum significet; sed , quod est, verbum tuum, λόγιον σου.] verbum tuum. Iuxta editionem autem Latinam hic sensus est: Quoniam magnificasti super omne nomen, hoc est, quod in coelo et in terra dici potest sanctum, filium tuum. 82  Centesimo trigesimo octavo: Quia non est sermo in lingua mea [Ps. 138. 4]. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis, Quia non est dolus in lingua mea; quod solum Sexta editio interpretata est. Caeterum et apud Septuaginta, et apud omnes Interpretes, et ipsum Hebraicum, vel λαλὶαν, vel λόγον, id est, eloquium, et verbum, scriptum habet. Denique Hebraice MALA dicitur. 83  Centesimo trigesimo nono: Funes extenderunt in laqueum [Ps. 139. 6]. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: Funes extenderunt laqueum pedibus meis. Sed hoc in loco superfluum est. In eodem pro eo quod est: Habitabunt recti cum vultu tuo [Ibid. 14], in Graeco reperisse vos dicitis, Et habitabunt. Sed hic, et coniunctio superflua est. 84  Centesimo quadragesimo: Dissipata sunt ossa nostra secus infernum [Ps. 140. 8]. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis, ossa eorum. Sed et hoc superfluum est. 85  Centesimo quadragesimo sexto: Nec in tibiis viri beneplacitum erit ei [Ps. 146. 10]. Pro, ei, Domino, legisse vos dicitis; quod non habetur [Addunt editi aliquot libri voculas in Graeco.]. 86  Ideo autem, quod et vos in fine schedulae quaeritis, et sanctus filius meus Avitus frequenter efflagitat, quomodo Graeca interpretanda sint verba, breviter annotavi. Neomenia mensis exordium est, quod nos secundum Latinae linguae proprietatem, Kalendas possumus dicere. Verum quia apud Hebraeos mensis secundum lunae cursum supputatur, et apud Graecos μήνη luna dicitur, Neomenia quasi luna nova appellatur. Ἔρημος autem desertum, vel solitudinem significat. Θρόνος, sedem, vel solium. Νυκτικόραξ, ut diximus, noctuam. Κοινόμυἳα, non ut Latini interpretati sunt, musca canina dicitur per υ Graecam litteram; sed iuxta Hebraicam intelligentiam per δίφθογγὀν debet scribi οι, ut sit Κοινόμυἳα, id est, omne muscarum genus. Aquila πάμμικτον, id est, omnimodam muscam interpretatus est. Λαξευτήριον autem, pro quo Latinus asciam vertit, nos genus ferramenti interpretamur, quo lapides dolantur. Denique ex Hebraeo vertentes ita diximus: Et nunc scalpturas eius pariter, bipenni, et dolatoriis deraserunt [Psal. 73. 6]. Λαξευτήριον ergo [Non aliter Hesychius λαξευτήριον exponit λιθοτόμον σιδήριον, quod est ferreum instrumentum ad lapides concidendos. Qui vero Asciam posuit vetus Latinus interpres, aequivoca voce usus est, et quae potius Lignariorum notet, quam Lapidicinarum instrumentum. Notandus iis erat hic locus, qui de veteri formula, sub Ascia dedicavit, etiamnum disputant.] dolatorium dici potest.
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332

Hieronymus, Epistulae, 4, 105. AD AUGUSTINUM. <<<     >>> 107. AD LAETAM .
monumenta.ch > Hieronymus > 106