monumenta.ch > Hieronymus > 104
Hieronymus, Epistulae, 4, 103. AD AUGUSTINUM. <<< >>> 105. AD AUGUSTINUM.
104 AUGUSTINI AD HIERONYMUM. HIDE APPARATUS
1 Domino venerabili, et desiderabili sancto fratri, et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS in Domino salutem. Ex quo coepi ad te scribere, ac tua scripta desiderare, nunquam mihi melior occurrit occasio, quam ut per Dei servum, ac ministrum fidelissimum, mihique carissimum, mea tibi afferretur epistula, qualis est filius noster Cyprianus diaconus. Per hunc certe ita spero litteras tuas, ut certius in hoc rerum genere quidquam sperare non possim. Nam nec studium in petendis rescriptis memorato filio nostro deerit, nec gratia in promerendis, nec diligentia in custodiendis, nec alacritas in perferendis, nec fides in reddendis: tantum si aliquo modo merear, adiuvet Dominus, et adsit cordi tuo, et desiderio meo, ut fraternam voluntatem nulla maior voluntas impediat. 2 Quia ergo duas iam epistulas misi; nullam autem tuam postea recepi, easdem ipsas rursum mittere volui, credens eas non pervenisse. Quae et si pervenerunt, ac fortasse tuae potius ad me minime pervenire potuerunt, ea ipsa scripta, quae iam misisti, iterum mitte, si forte reservata sunt. Sin minus, rursus dicta quod legam, dum tamen his respondere ne [al. non] graveris, quod iam diu est ut expecto. Primas etiam, quas ad te adhuc Presbyter litteras praeparaveram mittendas, per quemdam fratrem nostrum Profuturum, qui postea nobis collega factus, iam ex hac vita migravit, nec eas tunc ipse perferre potuit, quia continuo dum proficisci disponit, Episcopatus sarcina detentus, ac deinde in brevi defunctus est, etiam nunc mittere volui, ut scias in tua colloquia quam olim inardescam, et quam vim patiar quod a me tam longe absunt sensus corporis tui: per quos adire possit ad animum tuum animus meus, mi frater dulcissime, et in Domini membris honorande. 3 In hac autem epistula hoc addo, quod postea didicimus, ex Hebraeo Iob a te interpretatum, cum iam quamdam haberemus interpretationem tuam eiusdem Prophetae ex Graeco eloquio versam in Latinum: ubi tamen asteriscis notasti, quae in Hebraeo sunt, et in Graeco desunt; obeliscis autem, quae in Graeco inveniuntur, et in Hebraeo non sunt: tam mirabili diligentia, ut quibusdam in locis ad singula verba singulas stellas videamus, significantes eadem verba esse in Hebraeo, in Graeco autem non esse. Porro in hac posteriore interpretatione, quae versa est ex Hebraeo, non eadem verborum fides occurrit. Nec parum turbat cogitantem, vel cur in illa prima tanta diligentia figantur asterisci, ut minimas etiam particulas orationis indicent deesse codicibus Graecis, quae sunt in Hebraeis: vel cur in hac altera, quae ex Hebraeis est, negligentius hoc curatum sit, ut non eadem particulae locis suis invenirentur. Aliquid inde exempli gratia volui ponere: sed mihi ad horam codex defuit, qui ex Hebraeo est. Verumtamen quia praevolas ingenio, non solum quid dixerim, verum etiam quid dicere voluerim, salis, ut opinor, intelligis, ut causa reddita, quod movet, edisseras. 4 Ego sane te mallem Graecas potius canonicas nobis interpretari Scripturas, quae Septuaginta Interpretum auctoritate perhibentur. Perdurum enim erit, si tua interpretatio per multas Ecclesias frequentius coeperit lectitari, quod a Graecis Ecclesiis Latinae Ecclesiae dissonabunt, maxime quia facile contradictor convincitur, Graeco prolato libro, id est linguae notissimae. Quisquis autem in eo quod ex Hebraeo translatum est, aliquo insolito permotus fuerit, et falsi crimen intenderit, aut vix, aut nunquam ad Hebraea testimonia pervenietur, quibus defendatur obiectum. Quod si etiam perventum fuerit, tot Latinas et Graecas auctoritates damnari quis ferat? Huc accedit, quia etiam consulti Hebraei possunt aliud respondere; ut tu solus necessarius videaris, qui etiam ipsos possis convincere: sed tamen quo iudice, mirum si potueris invenire. 5 Nam quidem frater noster Episcopus, cum lectitari instituisset in Ecclesia cui praeest, interpretationem tuam, movit quiddam longe aliter abs te positum apud Ionam Prophetam [Cap. 4. v. 6], quam erat omnium sensibus memoriaeque inveteratum, et tot aetatum successionibus decantatum. Factus est tantus tumultus in plebe, maxime Graecis arguentibus, et inflammantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur Episcopus [ea quippe civitas erat) Iudaeorum testimonium flagitare. Utrum autem illi imperitia, an malitia hoc esse in Hebraeis codicibus responderunt, quod et Graeci et Latini habebant. [1724] Quid plura? coactus est homo velut mexdositatem corrigere, volens, post magnum periculum, non remanere sine plebe. Unde etiam nobis videtur aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse. Et vide hoc quale sit, in eis litteris, quae non possunt collatis usitatarum linguarum testimoniis emendari. 6 Proinde non parvas Deo gratias agimus de opere tuo, quo Evangelium ex Graeco interpretatus es: quia pene in omnibus nulla offensio est, cum Scripturam Graecam contulerimus. Unde si quisquam veteri falsitati contentiosus faverit, prolatis collatisque codicibus, vel docetur facillime, vel refellitur. Et si quaedam rarissima merito movent, quis tam durus est, qui labori tam utili non facile ignoscat, cui vicem laudis referre non sufficit? Quid tibi autem videatur, cur in multis aliter se habeat Hebraeorum codicum auctoritas, aliter Graecorum, quae dicitur Septuaginta, vellem dignareris aperire. Neque enim parvum pondus habet illa, quae sic meruit diffamari, et qua usos Apostolos, non solum res ipsa indicat, sed etiam te attestatum esse memini. Ac per hoc plurimum profueris, si eam Scripturam Graecam quam Septuaginta operati sunt, Latinae veritati reddideris: quae in diversis codicibus ita varia est, ut tolerari vix possit, et ita suspecta, ne in Graeco aliud inveniatur, ut inde aliquid proferri aut probari dubitetur. Brevem putabam futuram hanc epistulam: sed nescio quomodo ita mihi dulce factum est in ea progredi, ac si tecum loquerer. Sed obsecro te per Dominum, ne te pigeat ad omnia respondere, et praestare mihi, quantum potueris, praesentiam tuam.
Hieronymus HOME
bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332
Hieronymus, Epistulae, 4, 103. AD AUGUSTINUM. <<< >>> 105. AD AUGUSTINUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 104