monumenta.ch > Hieronymus > 103
Hieronymus, Epistulae, 4, 102 HIERONYMI AD AUGUSTINUM. <<< >>> 104 AUGUSTINI AD HIERONYMUM.
103. AD AUGUSTINUM. HIDE APPARATUS
1 Domino vere Sancto et Beatissimo Papae AUGUSTINO, HIERONYMUS in Christo salutem Anno praeterito per fratrem nostrum Asterium Hypodiaconum dignationi tuae epistulam miseram, promptum reddens salutationis officium: quam tibi arbitror redditam. Nunc quoque per sanctum fratrem meum Praesidium Diaconum, obsecro primum ut memineris mei. Deinde ut baiulum litterarum habeas commendatum, et mihi scias germanissimum, et in quibuscumque necessitas postulaverit, foveas atque sustentes; non quo aliqua re, Christo tribuente, indigeat; sed quo bonorum amicitias avidissime expetat, et se in his coniungendis maximum putet beneficium consecutum. Cur autem ad Occidentem navigaverit, ipso poteris narrante cognoscere. 2 Nos in monasterio constituti, variis hinc inde fluctibus quatimur, et peregrinationis molestias sustinemus. Sed credimus in eo qui dixit: Confidite, ego vici mundum : quod ipso tribuente et praesule, contra hostem diabolum victoriam consequamur. Sanctum et venerabilem fratrem nostrum Papam Alypium, ut meo obsequio salutes, obsecro. Sancti fratres, qui nobiscum in monasterio Domino servire festinant, oppido te salutant. Incolumem te et memorem mei Christus Dominus noster tueatur omnipotens, Domine vere sancte et suscipiende Papa.
Hieronymus HOME
bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332