monumenta.ch > Hieronymus > 99
Hieronymus, Epistulae, 4, 98. SIVE THEOPHILI ALEXANDRINI ALTERA PASCHALIS ANNI 402. AD TOTIUS AEGYPTI EPISCOPOS S. HIERONYMO INTERPRETE. <<< >>> 100. SIVE THEOPHILI ALEXANDRINI EPISCOPI AD TOTIUS AEGYPTI EPISCOPOS PASCHALIS ANNI 404. D. HIERONYMO INTERPRETE.
99 AD THEOPHILUM. HIDE APPARATUS
1 BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS. Ex eo tempore quo Beatitudinis tuae accepi Epistulas, iuncto Paschali libro, usque in praesentem diem, ita et moerore luctus, et sollicitudine, ac diversis super statu Ecclesiae hinc inde rumoribus exagitatus sum, ut vix volumen tuum potuerim in Latinum sermonem vertere. Optime enim nosti iuxta, veterem sententiam, Non esse tristem eloquentiam: maxime si ad aegritudinem animi accedat corporis aegritudo. Et hanc ipsam Epistulam febre aestuans, et quintum iam diem decumbens lectulo, nimia festinatione dictavi: breviter indicans Beatitudini tuae, magnum me laborem sustinuisse in translatione eius, ut omnes sententias pari venustate transferrem, et Graecae eloquentiae Latinum aliqua ex parte responderet eloquium. 2 In principio philosopharis: et generaliter agens dum omnes erudis, unum iugulas: in reliquis autem quod vel difficillimum est, Rhetoricae eloquentiae iungis Philosophos, et Demosthenem, atque Platonem nobis consocias. O quanta dicuntur in luxuriam, quantis praeconiis extollitur continentia, et de intimis sapientiae disciplinis, diei ac noctis, lunae cursus, ac solis ratio, mundi istius natura describitur; et hanc ipsam disputationem ad Scripturarum refers auctoritatem, ne in Paschali libro videaris de saecularibus quidquam fontibus mutuatus. Quid plura? In his laudare te vereor, ne assentandi crimen incurram. Optimus liber est, et in Philosophis, et agens susceptam causam absque invidia personarum. Unde obsecro te, ignoscas tarditati etiam meae; ita enim sanctae et venerabilis Paulae confectus sum dormitione, ut absque translatione huius libri, usque in praesentiarum nihil aliud divini operis scripserim. Perdidimus enim, ut ipse nosti, repente solatium, quod (ut conscientiae nostrae testis est Dominus) non ad proprias ducimus necessitates, sed ad sanctorum refrigeria, quibus illa sollicite serviebat. Sancta et venerabilis te, filia tua Eustochium, quae nullam pro matris absentia recipit consolationem, te universa Fraternitas suppliciter salutat. Libros quos dudum scripsisse te nuntiasti, vel legendos nobis, vel vertendos transmitte. Vale in Christo.
Hieronymus HOME
bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332