csg251.176 csg250.416 CAPUT LXIX. De temporibus Antichristi. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | Duo sane certissima necdum instantis diei iudicii habemus indicia, fidem videlicet Israeliticae gentis, et regnum, persecutionemque Antichristi, quam videlicet persecutionem trium semis annorum futuram fides Ecclesiae tenet. Sed ne haec improvisa veniens omnes passim quos imparatos invenerit involvat, Enoch et Eliam maximos prophetas et doctores ante huius exortum venturos in mundum, qui Israeliticam plebem ad fidei convertant gratiam, atque ad pressuram tanti turbinis in parte electorum insuperabilem reddant. |
2 | Qui cum ipsi primo tres semis annos praedicaverint, et sicut de uno eorum Elia probnf1615.122 rpheta Malachias praedixit, converterint corda patrum in filios, id est, antiquorum fidem dilectionemque sanctorum in eorum qui tunc victuri sunt mente plantaverint, tunc excandescens illa horrenda persecutio, ipsos imprimis martyrii virtute coronet; deinde caeteros fideles corripiens, vel martyres Christi gloriosissimos, vel damnatos apostatas faciat. |
3 | Quod significare videtur apostolus Iohannes, ita scribens in Apocalypsi: Atrium autem quod est foris templum eiice foras, et ne metieris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus XLII, id est, eos, qui nomine tenus fideles sola exteriora diligunt, bmv343.176 r ab electorum sorte separatos ostende, quia et ipsi ad persequendam Ecclesiam convertentur nocsg250.417vissima illa persecutione trium semis annorum. Et dabo, inquit, bnf13013.171 duobus testibus meis, et prophetabunt diebus M, CCLX, amicti saccis, id est, arctissimis continentiae et pressurarum laboribus accincti praedicabunt. Et paulo post: Et cum finierint, inquit, testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso fac et adversus illos bellum, et vincet eos, et occidet illos, et caetera. |
4 | Quibus ministros eiusdem bestiae, id est, Antichristi, de occisione horum duorum testium, id est, martyrum, laetaturos, eisdemque etiam mortuis insultaturos esse commemorat idem alio loco: Et vidi, inquit, de mari bestiam ascendentem, et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam, id est vidi hominem saevissimi ingenii de tumultuosa impiorum stirpe progenitum, cui mox nato, et per magicas artes a pessimis imbuto bav1449.143 v magistris, adiungens se diabolus, totam virtutis suae potentiam, per quam magice caeteris omnibus maiora patraret, individuus comes attulit. |
5 | Et data est, inquit, illi potestas facere menses XLII, bnf1615.122 v id est, annos tres et dimidium. Percusso autem illo perditionis filio, sive ab ipso Domino, sive a Michaele archangelo, ut quidam docent, et aeterna ultione damnato, non continuo dies iudicii secuturus esse credendus est; alioqui scire possent csg251.177 homines illius aevi tempus iudicii, si post tres semis annos inchoatae persecutionis Antichristi confestim sequeretur. |
6 | Nunc autem quia ante consummatum tempus persecutionis illius dies iudicii non veniat, bnf7296.116 scire omnibus licet. Post quantum vero tempus consummatae eiusdem persecutionis vencsg250.418turus sit, nemini prorsus scire conceditur. Denique Daniel propheta, qui regnum Antichristi M, CCXC bmv343.176 v diebus futurum describit, ita concludit: Beatus qui exspectat et pervenit ad dies M, CCCXXXV. Quod Hieronymus ita exponit: 'Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, supra M, CCXC dies, id est, tres semis annos, dies quadraginta quinque praestolatur, quibus est Dominus atque Salvator in sua maiestate venturus. |
7 | Quare autem post interfectionem Antichristi quadraginta quinque dierum silentium sit, divinae scientiae est, nisi forte dicamus: Dilatio regni sanctorum patientiae probatio est.' |