monumenta.ch > Beda Venerabilis > 67
Beda, De Temporum Ratione, LXVI. Chronicon sive de sex huius saeculi aetatibus. <<<     >>> LXVIII. De trina opinione fidelium, quando veniat Dominus.

csg251.174  CAPUT LXVII. Reliquiae sextae aetatis. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Haec de cursu praeteriti saeculi ex Hebraica veritate prout potuimus elucubrare curavimus, aequum rati ut sicut Graeci Septuaginta translatorum Editione utentes, de ea sibi suisque temporum libros condidere, ita et nos, qui per beati interpretis Hieronymi industriam puro Hebraicae veritatis fonte potamur, temporum quoque rationem iuxta hanc scire queamus.
2 Quod si qui laborem hunc nostrum culpaverint esse superfluum, accipiant hi quicunque sunt iustum, salva charitate, responsum, quod praefatus Hieronymus priscae cosmographiae calumniatoribus reddit, ut si displicet non legant. Caeterum cunctis in commune suademus, ut sive quis ex Hebraica veritate quae ad nos per memoratum interpretem pura pervenisse etiam hostibus Iudaeis in professo est, sive ex Septuaginta interpretum translatione, quae vel minus sollicite primo edita est, ut multi adstruunt, vel post a gentilibus corrupta, ut beato Abnf1615.120 vugustino videtur, csg250.413 seu certe ex utrisque commixto opere Codicibus ut sibi visum fuerit, temporum cursum notaverit, et sive prolixiora seu breviora, transacti saeculi tempora signaverit, aut signata repererit, nullatenus tamen ex hoc longiora vel breviora quae restant saeculi tempora putet, memor semper dominicae sententiae: Quia de die ultima et hora nemo scit neque angeli coelorum nisi Pater solus. Neque enim ullatenus sunt audiendi qui suspicantur huius saeculi statum sex millibus annorum ab initio fuisse definitum, et, ne contra sententiam Domini venire videantur, addunt incertum mortalibus quoto anno sextae millenariae partis venturus sit dies iudicii, cuius tamen adventus maxime circa terminum sexti bmv343.174 v millenarii debeat sperari.
3 A quibus si quaeris ubi haec putanda vel credenda legerint, mox stomachantes, quia aliud quid respondere non habent: Annon legisti, inquiunt, in Genesi quia sex diebus mundum fecerit Deus? unde merito credi debet eum plus minus sex millibus annorum esse staturum. Et quod est gravius, fuere qui propter septimum diem in quo requievit Deus ab operibus suis, sperarent post sex annorum millia sanctorum laboris in hac vita mortali, septimo mille annorum curriculo eos post resurrectionem bav1449.142 v in hac ipsa vita immortales in deliciis et multa beatitudine regnaturos esse cum Christo.
4 Verum his quia haeretica sunt et frivola, funditus omissis, intelligamus sincere et catholice sex illos dies in quibus mundi huius ornatum perfecit Deus et septimum in quo ab omni opere suo requievit, quem ob id perpetuae quietis csg251.175 benedictione sanctificavit, csg250.414 non sex annorum millia saeculi laborantis et septimum regni beatorum in terra cum Christo, sed sex potius aetates sigbnf1615.121 rnificare mundi labentis in quibus sancti laborant in hac vita pro Christo, et septimam perpetuae quietis in alia vita bnf13013.170 quam solutae a corporibus percipiunt animae sanctae cum Christo.
5 Quod animarum Sabbatum tunc inchoasse recte creditur, cum primus Christi martyr carne occisus a fratre mox anima est aeternam translatus in requiem, tunc autem perficietur cum in die resurrectionis animae etiam corpora incorrupta receperint. Et quia nulla aetatum quinque praeteritarum mille annis acta reperitur, sed aliae plures annos, aliae pauciores, habuere, neque ulla alteri similem habuit summam annorum, restat ut pari modo haec quoque quae nunc agitur incertum mortalibus habeat suae longitudinis statum, soli autem illi cognitum qui servos suos accincbmv343.175 rtis lumbis lucernisque ardentibus vigilare praecepit, similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.200 bnf2389.110 bnf5018.194 bnf7296.114 csg248.212 goe110.119 sbb1885.144

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik