monumenta.ch > Beda Venerabilis > 62
Beda, De Temporum Ratione, LXI. De die dominico Paschae. <<<     >>> LXIII. Quid inter pascha et azyma distet.

CAPUT LXII. De luna ipsius diei. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Ultima saepe memorati circuli meta panduntur lunae Dominici csg248.178 paschae propter variantem eiusdem Dominici [C, cursum.] occursum septem dierum ambitu inclusae, id est, a decimo quinto bav1449.100 v usque ad vigesimum primum: qui pro certo dies creberrima legis sunt adnotatione praefixi, dicente Domino: Primo mense decima quarta die mensis comedetis azyma, usque ad diem vigesimum primum eiusdem mensis ad vesperam; csg250.321 septem diebus fermentatum non invenietur in domibus vestris.
2 Cuius primi mensis septemque eius dierum azymorum nunc regula talis est, ut quae post aequinoctium decima quinta luna occurrerit, primi mensis intelligatur, et haec quemcunque septem dierum usque ad vicesimum primum Dominicum acceperit, paschalis festi gaudiis aptum porrigat. Quod ideo toties repeto, quia fuere quidam qui Dominicum Paschae diem, verbi gratia, septimo Calendarum Aprilium die, luna vicesima notantes, dicerent: Et quid peccare nos ostenditis in bnf7296.71 constituendo tempore Paschae, cum nullus unquam calculator vetuerit septimo Calendas Apriles Pascha celebrari?
3 omnibus aeque confitentibus tunc aequinoctium esse transcensum, nullus negaverit lunam vigesimam Dominico paschali bav1448.98 v aptam? Quibus respondenbnf1615.77 rdum quia et septimo csg251.126 Calendas Apriles, ubi luna congruerit, et luna vigesima, ubi dies opportunus arriserit, dominicum Pascha rite actitabitur. Sed quia luna, quae septimo Calendas Apriles die XX est, plenilunium ante aequinoctium habuit, non licet luna existente vicesima septima Calendas Apriles Dominicum Paschae diem celebrari. bmv343.140 r Quae vero in aequinoctio, vel post aequinoctium plena est, mox ubi Dominicus aderit dies, pascha legitimum dabit.
4 Idem error, eadem est responsio, cum memorati calculatores undecimo Calendas Apriles, luna decima sexta, decimo Calendas Apriles, luna decima septima [C omittit a verbo nono ad decima octava.] nono Calendas Apriles, luna decima octava, octavo Calendas Apriles, luna decima nona, septimo Calendas Apriles, luna vigesima, sexto Calendas Apriles, luna vigesima prima, quinto Calendas Apriles, luna vigesima secunda, pascha faciendum decernunt.
5 Quod eo saepius anno faciunt, cum in Calendas Ianuarias vigesimam quintam habuerint lunam. Cum vero hanc ibi vigesimam septimam habuerint, tunc longius a veritate deviant, quia nimirum primo mensis deputant lunam quae, tertio Nonas Martias nata, triduo fere ante aequinoctium csg250.322 plena existere monstratur. Et quia luna decima quinta, decima sexta, et decima septima diem paschae Dominicum facere non valet, eo quod has aetates decimo quarto, decimo tertio, et duodecimo Calendas Apriles die tenuerit, profecto nec reliquas suas aetates quamvis aequinoctium sequentes, eiusdem Dominicae resurrectionis convenientes, potest habere [C, solennes.] solenniis.
Beda Venerabilis HOME

bnf2389.110 bnf13013.133

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik