monumenta.ch > Beda Venerabilis > 61
Beda, De Temporum Ratione, LX. Argumentum inveniendi eam. <<<     >>> LXII. De luna ipsius diei.

CAPUT LXI. De die dominico Paschae. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Septimo decennovenalis circuli titulo dies Paschae Dominicus comprehenditur, qui de Dominica nostri Salvatoris resurrectione a mortuis exordium caepit. Quia enim Salvator noster, sicut Theophilus, cuius supra memini, venerabilis Alexandriae episcopus, scribit, decima quarta quidem est traditus luna, hoc est, quinta post Sabbatum, decima quinta autem crucifixus, die tertia resurrexit, hoc est decima septima luna, quae tunc in Dominica die videtur inventa, sicuti et Evangeliorum observatione comperimus. Matthaeus ita dicit: Prima autem azymorum, accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, etc. Marcus dicit: Et prima die azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus et paremus tibi ut manduces Pascha? Et mittit duos ex discipulis suis, etc. Hieronymus: Prima azymorum decima quarta die mensis primi est, quando agnus immolatur, et luna plenissima est, et fermentum abiicitur. Beda primum diem azymorum 14 diem primi mensis appellat, quando fermento abiecto immolare, id est, agnum occidere, solebant ad vesperam. Quod exponens Apostolus ait: «Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.» Qui licet die sequenti, hoc est decima quinta luna sit crucifixus, hac tamen nocte, qua agnus immolabatur et carnis sanguinisque suis discipulis tradidit mysteria celebranda, et a Iudaeis tentus et ligatus, ipsius immolationis, hoc est, passionis suae sacravit exordium. Item Marcus dicit: «Et cum iam sero esset factum (quia erat Parasceve quod est ante Sabbatum), venit Ioseph ab Arimathia, nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introiit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu.» Et Lucas dicit: «Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus. Hic non consenserat consilio et actibus eorum, ab Arimathia civitate Iudaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu, et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. Et dies erat Parasceve, et Sabbatum illucescebat.» His igitur dictis apparet quia Dominus noster Iesus Christus decima quarta luna fuit traditus, decima quinta crucifixus, decima sexta iacuit in sepulcro, et decima septima resurrexit a mortuis. Quidquid adhuc de praesenti capitulo ad exponendum restat, scilicet de aequinoctio, et de mense primo, nec non et tertia septimana decimae quartae lunae, in ante sufficienter invenies.

Primo mense decima quarta die mensis comedetis azyma. Fermentum Graeco vocabulo dicitur zyma; inde Latine vocatur azymus panis, sine zyma, id est, sine fermento: a sine; zyma, fermentum.

]
HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Septimo decennovenalis circuli titulo dies Paschae Dominicus comprehenditur, qui de dominica nostri bav1448.97 r Salvatoris resurrectione a mortuis csg250.318 exordium coepit; nam cum in Veteri Testamento tribus argumentorum indiciis paschale tempus sit [B, C, observare.] observari praeceptum, videlicet ut post aequinoctium, ut mense primo, ut tertia eius septimana, id est [C, ad vesperam.], a vespera decimae quartae lunae, quod est initium decimae quintae, usque in [C, vesperam.] vesperum, id est, terminum vigesimae primae celebretur, quarta in eiusdem observatione regula est nobis a tempore dominicae resurrectionis imposita, ut cum aequinoctio transcenso lunam primi mensis decimam quartam vespere ortum facere viderimus, non statim ad faciendum Pascha csg251.124 prosiliamus, sed Dominicum diem [C, quod.] quo ipse Pascha, id est, transitum de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, de poena ad gloriam, resurgendo facere dignatus est, expectantes, in ipso tandem congrua Paschae solennia celebremus.
2 Quod si quis obiecerit, non aequinoctii memoriam, sed tantum primi mensis et tertiae in eo septimanae posuisse legiferum, sciat quia etsi aequinoctium nominatim non exprimit [Add. in B, C.], hoc tamen ipso quod a plenilunio primi mensis Pascha bav1449.99 v faciendum praecipit, aequibnf13013.132noctii transbnf1615.75 vcensum plenaria ratione depromit, quoniam absque ulla dubietate constat eam quae prima transito aequinoctio plenum suum globum ostenderit, primi mensis existere lunam.
3 Quoties ergo diem Dominicum mox bmv343.139 r adventante decima quinta luna habemus, nil nostrum tempus paschale a legali dissonat, quamvis aliis sacramentorum generibus eiusdem paschae solennia colimus. Quoties vero secundo, vel tertio, vel quarto, vel quinto, vel sexto, vel septimo ab hinc die idem Dominicus occurrerit, ne sic quidem legem aut prophetas solvimus, sed evangelicae potius gratiae sacramentis adimplemus; csg250.319 quia enim et Salvator noster, sicut Theophilus, cuius supra memini, venerabilis Alexandriae episcopus scribit, decima quarta quidem est bnf7296.70 traditus csg248.177 luna, hoc est, quinta post Sabbatum, decima quinta autem crucifixus, die tertia bav1448.97 v resurrexit, hoc est, decima septima luna, quae tunc in Dominica die videtur inventa, sicuti et ex Evangeliorum observatione comperimus.
4 Habemus ergo solatium quo recte facere Pascha possimus, etiam si dilatio fuerit consecuta propter incurrentem necessitatem, ut si decima quarta primi mensis in Sabbato evenerit luna, aut si in aliis ante Sabbatum diebus septimanae sequentis acciderit [C omittit a verbo sine usque ad inciderit.], sine dubitatione Pascha celebremus.
5 Si vero in Dominicum inciderit, omni modo in septimanam sequentem, ut saepius dictum est, differamus, propter eas quas praefati sumus causas. His ergo demonstratis atque patefactis, hoc etiam considerandum est, quod et lex frequenter causa necessitatis eos qui [C, constructione.] constrictione temporis quadam non potuerunt in primo bnf1615.76 r mense Pascha celebrare, secundo idem facere praecipit; melius enim est in necessitate [C, positis.] positos superiora quam inferiora sectari, quoniam inferiora a superioribus continentur, bav1449.100 r superiora autem ab inferiori numero non includuntur, illud iterum quod iam posuimus declarantes, quod decimus numerus nonum intra se contineat, nonus autem decimum continere non possit.
6 Quod si lex ad secundum mensem transire nos praecipit, si non possimus sanctum Pascha primo mense celebrare propter quasdam necessitates, non intelligo cur non si [Add. in C.] decima quarta in Dominicum diem incurrerit luna, in septimanam sequentem rationabiliter dilationem Paschae facere debeamus, csg251.125 manente et primo csg250.320 mense et decima quinta luna in qua Salvator crucifixus est, manente etiam et septima decima quando post triduum resurrexit.
7 Ubi autem primum Dominicus resurrectionis Christi dies fuerit, varie refertur, et quidem, ut supra memoravimus, quidam VIII Calendarum Aprilium, sed alii VI, nonnulli V bmv343.139 v Calendarum earundem die, fuisse asseverant. Ubi notandum quia si octava Calendarum memoratarum, ut antiquiores scripsere, resurrectio Domini facta est, quintus profecto circuli decennovenalis tunc agebatur annus, habens conbav1448.98 rcurrenbnf13013.133tes VII et lunam decimam quartam, sicut semper XI Calendarum Aprilium.
8 Si autem VI Calendarum Aprilium Dominus resurrexit, tertius decimus circuli praefati annus extitit, V habens concurrentes, et lunam decimam quartam, ut semper nono Calendarum Aprilium. Porro si quinto Calendarum suprascriptarum resurrectio celebrata est Christi [C, secundum.], secundus circuli decennovenalis existens annus concurbnf1615.76 vrentes habebat quartam et lunam decimam quartam, sicut semper octavo Calendarum Aprilium, quae [C, cuncta.] cunctae decimae septimae lunae, in qua die Dominica prima sacrosanctae resurrectionis sunt acta mysteria, cursu panduntur indubio: tantum diligentissime cavendum, ne hanc decima sexta luna, ut quidam, patratam confirmando, non solum inevitabile nostrae calculationis dispendium, sed et gravissimum catholicae fidei incurramus periculum.
Beda Venerabilis HOME

bnf2389.110

Beda, De Temporum Ratione, LX. Argumentum inveniendi eam. <<<     >>> LXII. De luna ipsius diei.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 61

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik