1 | Ipse autem cyclus lunae si vis nosse quotum agat annum, sume annos Domini, ut puta DCCXXV, et subtrahe semper duo, remanet DCCXXIII; hos partire per X et LX, remanet unum, primus annus est cycli lunaris. Quoties autem nihil remanet; nonus decimus est. Et quia decennovenalis circulus communem cum lunari viam quamvis ocyor currit, si vis scire et eius quotus sit annus, sume annos csg250.314 Domini, ut puta DCCXXV, et unum semper adiice, fiunt DCCXXVI; bnf1615.73 r hos partire per X et IX, remanent IV, quartus est annus cycli decennovenalis. |