monumenta.ch > Beda Venerabilis > 55
Beda, De Temporum Ratione, LIV. Argumentum quot sint epactae solis, et quando bissexti annus. <<<     >>> LVI. De cyclo lunari.

CAPUT LV. De reditu et computu articulari utrarumque epactarum. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Verbi gratia, trecenti decies habent XXX. Et propterea eaedem concurrentes trecentesimo anno, quae vigesimo sunt futurae. Verbi gratia, decem trigesima pars est trecentorum annorum; gemina decem, fiunt viginti. Et ideo concurrentes quae erunt vigesimo anno futuro, fuerunt in trecentesimo anno retro. Si quid residuum fuerit, scilicet post tricenarias partes, id est, post XXX. Talis est sensus: si remanserit aliquid ultra triginta. Exempli causa, divide centum per triginta, remanent decem. Gemina tres, quare? quia ter triginta habuisti, fiunt sex; hos iunge ad residuum numerum, qui post tricenariam divisionem remansit, id est, ad decem, fiunt sexdecim. In hoc apparet quod illae concurrentes quae erunt in decimo sexto anno, similiter fuerunt in centesimo retro. Quod et de luna decima quarta paschae, caeterisque quae decennovenali circulo includuntur, aeque sentiendum est. Quod si a praesenti post aliquot annos, verbi gratia, post centum pascha scire velis, epactas tantum et concurrentes solis dies invenire sufficit. Partire autem centum per decem et novem, et remanent quinque. Illas ergo epactas scito centesimo, quas quinto anno futuras. Eodem modo centum per viginti octo dividens, eas centesimo, quae sunt decimo sexto anno, concurrentes solis invenies.

Haec sive hoc sive alio quisque calculator sibi ordinare voluerit modo. Si enim id ipsum alio modo vis agere, pone in prima feria primum concurrentem cum bissexto; in secunda secundum, in tertia tertium, in quarta quartum, in sexta sextum cum bissexto, et sic deinceps usque in finem. Hoc tantum cave, ut in quarto semper loco unum intermittas, quatenus bissextus cunctos septimanae dies contingat.

]
HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Verum quia facillime diem Paschae, vel caeteros temporum recursus, comprehendit qui solis et lunae circulum memoriter tenet, excepto eo quod eosdem circulos per decem et novem et per viginti octo multiplicandos partiendosque novit, omnis calculator meminisse debet easdem concurrentes solis tricesimo abhinc anno quas et proximo secutubmv343.136 rras, easdem sexagesimo quas et quarto, easdem nonagesimo quas et sexto, easdem centesimo vigesimo quas et octavo, easdem centesimo quinquagesimo quas et decimo, et caeteras in hunc modum esse redituras.
2 Quocunque enim numero annorum transacto concurrentes scire desideras, eundem numerum vide quoties habeat XXX, et tricecsg251.119sima parte geminata, concordiam vertentium cognosces annorum. Verbi gratia, trecenti decies habent XXX, et propterea csg250.310 eaedem concurrentes CCC anno quae XX sunt futurae, si quid residui fuerit, et hoc adiicies.
3 Eodem modo etiam in praeterita tempora concurrentium bav1448.93 v ordo respicit. Item quia circulus lunaris decennovenalis est, praesentis anni epactae bav1449.95 v vicesimo anno redeunt, sequentis abhinc quadragesimo, tertii sexagesimo, quarti octuagesimo, quinti centesimo, sexti centesimo vigesimo, septimi centesimo quadragesimo, octavi centesimo sexagesimo, noni centesimo octuagesimo, decimi ducentesimo, et caeterae similiter.
4 Quod et de luna decima quarta Paschae, caeterisque quae decennovenali circulo includuntur aeque sentiendum est. Poterit diligens calculator hoc modo etiam prolixiores sibi temporum sequentium annotare recursus, quibus semper meminerit etiam praeteriti aevi congruere statum. Memoratu autem dignum videtur bnf1615.71 r quia quidam ob compendium calculandi utriusque ordinem circuli, et solaris videlicet et lunaris, transferunt csg248.172 in articulos; nam quia manus humana articulos habet, adiunctis unguibus, X et IX, singulis his singulos aptantes annos, lunarem cursum in laeva manu intrinsecus a radice pollicis incipiunt, et in bnf7296.66 ungue minimi digiti intrinsecus eundem consummant.
5 Item quia manus binae articulos, exceptis unguibus, habent XXVIII, iis singulos annos singulis aptant, inchoantes a minimo laevae digito, et in dexterae pollice complentes, non ut in lunari cyclo singulos ex ordine digitos expedientes ad numerum, sed ob rationem quadrantis per quaternos transversim digitos quadriennium omne signantes, ita ut minimorum bis terni articuli digitorum totidem bissextiles contineant annos; item proximorum a minimis bis terni articuli digitorum proximos a bis ternis csg250.311 bissextis annos totidem explicent, secundi similiter secundos, et tertii digiti tertios totidem annos aequa ratione complectantur; porro septimus bissextilis cum tribus se sequentibus annis bis binos sibi pollicum vindicet articulos. [Haec sive hoc sive alio.] Hoc sive alio quisque sibi calculator ordinare voluerit modo, nihilominus circulum utriusque sideris libenter bmv343.136 v capient manus.
6 Sed innumera huiusce disciplinae, sicut bav1449.96 r et caeterarum artium, melius bav1448.94 r vivae vocis alloquio quam stili signantis traduntur officio.
Beda Venerabilis HOME

bnf2389.110 bnf13013.127

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik