monumenta.ch > Beda Venerabilis > 51
Beda, De Temporum Ratione, L. De epactis lunaribus. <<<     >>> LII. Argumentum quot sint epactae lunares.

CAPUT LI. Quomodo errent quidam in primi mensis initio. [

BRID. RAMES. GLOSSAE. Quam Dominicam passionem, id est, sextam feriam ante lunam decimam quartam. Quam Dominicam, scilicet diem; ante lunam decimam quartam, id est, in lunam decimam quartam.

Initium videlicet primi mensis ab octavo iduum Martiarum, usque in Nonarum Aprilium diem; quartas decimas vero lunas Paschae a XII Kal. April. usque in XIV Kal. Maii. Constat igitur quod primo anno decennovenalis cycli, quando nulla epacta in capite ponitur, in Kal. Mart. luna nona, et in octavo Idus Martii decima sexta occurrit. Hanc deduc trigesimam, et incipe primam, et Non. April. occurrit decima quarta, qui est terminus decennovenalis. Iterum eisdem XVI quos anno priori in octavo Idus Mart. habuisti adde XI, occurrit eodem die vigesima septima. Hanc cum trigesimam deduxeris, occurrit sequens decima quarta luna octavo Kalendas Aprilis, qui est terminus secundus. Sicque lunationibus singulis usque decimum nonum annum, eodem die octavo Idus scilicet Martii addendo semper XI ad praecedentem eiusdem diei lunae aetatem, anni praecedentis quotalibet intra trigesimam fuerit, deduc eam trigesimam, et deduc sequentem usque decimam quartam, et ubicunque decima quarta fuerit, ibi sine ulla ambiguitate terminus paschalis erit. Porro si eodem die trigesima inciderit, quod tamen non nisi semel per decem et novem annos fit, deduc more solito sequentem, et ubi decima quarta occurrerit, ibi et terminus erit. Prima vero cum octavo Idus occurrerit, eadem procul dubie paschalis erit. Et hoc certissime cave, ne prius natam lunam quam octavo Idus Mart. deputes paschalem, sed quotacunque eodem die occurrerit, aut trigesimam eodem die teneas, aut triginta deducas, et sequentem quolibet loco decima quarta occurrerit, paschalem esse non dubites. Iste ordo et haec ratio nunquam ex eodem die quo statuta fuit, turbari ab ullo potuit, aut poterit; sed potius ille concussus erit, qui eam concutere visus fuerit. Expleto igitur anno decimo nono, statutoque eiusdem anni termino novissimo, si iterum probare volueris quod haec ratio ratione constet, et haec auctoritas digna auctoritate subsistat, adde de eodem saepe dicto die octavo Idus Mart. praecedentis lunae aetati non undecim ut prius, sed propter saltum lunae duodecim, et iterum occurret tibi luna, sicut in principio eodem die decima sexta, atque ita sequentia eodem quo prius ordine cuncta proveniant. Verum ne nos amatores Victorii temere illum aggressos lacerent, legant librum doctissimi et sanctissimi viri Victoris, videlicet Capuani episcopi de Pascha, quod XV Kalend. Maii putabatur celebrari debere, indictione decima tertia novies post consulatum Basilii. Gregorius. Fertur apud veteres mos fuisse, ut quisquis consul existeret, iuxta ordinem temporum honoris sui locum teneret, ut si quis posterius ad consulatum veniens, consul non semel, sed bis fortasse aut tertio fieret, etiam illos laude et honore transcenderet qui non plus quam semel consules exstitissent. Consules appellati a consulendo, sicut reges a regendo, et sicut leges a legendo, eo quod consulerent, hoc est, providerent reipublicae. Nam cum Romani regum superbam dominationem non ferrent, imperia annua, binosque consules sibi fecerunt. Nam factum regium non benevolentia consulentis, sed superbia dominantis erat. Hinc igitur consules appellati, vel a consulendo civibus, vel a regendo cuncta consilio, quos tamen ideo mutandos per annos singulos elegerunt, ut ne insolens diu maneret, et moderatior cito succurreret. Inde enim duo pares, quorum unus rem civilem, alter rem militarem ministrabant. Regnaverunt enim annis quadringentis sexaginta septem. Proconsules subiecti erant consulibus, et dicti proconsules, eo quod vice consulis fungerentur; sicut procurator curatoris, id est, actoris. Exconsules autem dicti, qui iam a consulatu exierunt sive discesserunt, peracto vicis suae anno. Si ergo aliquis ex consulibus suo tempore bene rempublicam administraret, licet deponeretur de ipso consulatu, ad eiusdem tamen dignitatis officium administrandum decreto senatus reducebatur. Unde supra lectum est novies post consulatum Basilii.

]
HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Sed error eorum qui aliter sapiunt, vide an ipsis saltem qui huiusmodi condunt leges iniquas, et scribentes iniustitiam scribunt, ratus ac veritate videatur esse suffultus. Victorius qui illorum circulos scripsit, dicit in prologo eiusdem operis inter alia sic: 'Latini namque a [C, IV.] III Nonarum Martiarum usque ad IIII Nonas Aprilis, bmv343.134 r diebus scilicet XXIX, observandum maxime censuerunt, ut quocunque eorum die luna fuerit nata efficiat primi mensis initium, cuius luna decima quarta si feria sexta provenerit, subsequens Dominicus, id est, luna decima sexta festivitati paschali sine ambiguo deputetur.
2 Sin autem die Sabbati plenilunium esse contigerit, et consequenti Dominico luna bnf1615.68 r decima quinta reperire, eadem hebdomada transmissa, in alterum diem Dominicum, id est, lunam vigesimam secundam transferri debere Pascha dixerunt, ne minus eiusdem dominici peragendo mysterio destinarent quam sextam decimam, nec amplius quam vigesimam secundam lunam aliquando reciperent, eligentes potius in lunam csg250.304 vigesimam secundam diem festi paschalis extendi, quam dominicam passionem ante lunam quartam decimam ullatenus inchoari. Quartas decimas porro lunas mensis eiusdem a XV Calendarum Aprilium usque in XVI Calendas Maias asserunt esse servandas.
3 ' Item in fine eiusdem prologi: 'Cum vero contigerit, inquit, lunam vicesimam septimam Sabbato, vel maxime die Calendarum Ianuariarum, provenire absque bissexto, noverit sanctitas vestra quod Pascha XIII Calendas Apriles secundum Latinos haud unquam celebrandum, etiamsi luna conveniat, penitus invenitur. Aut VIII Calendas Maias secundum Aegyptios, quod alibnf7296.63quoties observandum est, csg251.116 reperiri non posse.
4 ' Videamus ergo Latinos bav1449.93 r suos quomodo commendet Victorius. Dicit eos maxime censuisse a III Nonas Martias natam lunam efficere primi mensis initium, et decima sexta luna die Dominico Pascha celebrandum. Et iterum dicit, nunquam XIII Calendas Apriles, etiamsi luna conveniat, Pascha celebrandum secundum Latinos, sed magis secundum Aegyptios VIII Calendas Maias. Constat autem lunam III Nonas Martias natam, XIII Calendas Apriles esse sextam decimam.
5 Obsecro te, sancte frater Victori, si III Nonas Martias nata luna facit primi mensis initium, quid rationis est, ut non in eo Pascha celebremus, sed potius alium differamus in mensem, cum lex toties imperet ut omnes qui possint in primo mense Pascha faciant, soli autem qui in via fuerint et immundi secundo hoc mense celebrentcsg248.169? Quid est, rogo, quod addis, absque bissexto?
6 An forte quia quando Calendae Ianubnf1615.68 variae Sabbato sunt, bnf13013.125 tertia decima Calendarum Aprilium dies in Dominicum occurrit, si bissextilis annus non est; si autem bissextus intercesserit, eadem dies csg250.305 secunda feria provenit, docere vis cum secunda feria fuerit XIII Calendas Aprilis in luna decima sexta, sequenti dominica VII Calendas Aprilis luna vigesima secunda Pascha rite celebrari; cum vero eadem dies XIII Calendas Aprilis lunam decimam sextam Dominica die bmv343.134 v habuerit, non posse in ea Pascha celebrari, quia necdum aequinoctium transierit; sed nec in sequenti dominica, quia luna superadulta, hoc est, vigesima tertia illam incidat in diem, atque hac cogente necessitate in secundi tempora mensis Paschae differenda solennia?
7 Mirus calculandi praeceptor, qui principaliter doceas lunam III Nonas Martias natam efficere primi mensis initium, et rursum ratione ipsa superatus compelleris fateri, nisi interveniente bissexto, nullatenus lunam hac die natam, sed potius eam quae post XXIX dies fuerit accensa, paschalibus festis congruam. Si vero adfuerit bissextus, tunc effici lunam sequentis anni primam, quae absque illo fieri poterat extrema transacti. bav1449.93 v Et quid est quod ais: etiamsi luna conveniat, XIII Calendas Aprilis nunquam Pascha celebrandum penitus inveniri?
8 Quomodo enim potest luna convenire paschalibus solenniis, ubi nunquam paschalia sunt celebranda solennia? Et si nunquam XIII Calendarum Aprilium Pascha celebrandum, etiamsi sexta decima provenerit, errant profecto Latini qui lunam paschalem a III Nonas Martias inchoare decernunt, in qua decimo sexto et decimo septimo eo quod aequinoctium non transierit, non licet Pascha fieri.
9 Et merito illorum contempta observatione, cum Aegyptiis potius eo anno in octavo Calendas Maii Pascha differendum csg250.306 suades. Si autem magis obserbnf1615.69 rvandum quod Aegyptii docent autumas, quare non illorum per omnia scientiam sectaris? Verum quia hoc facere non vis, sed inter utrosque medius incedens, magis Latinorum quos vituperas, quam Aegyptiorum quos praefers, calculum tuis legendum sequendumque contradis, nos Aegyptiam calculandi disciplinam, quae et tuo iudicio, et universalis Ecclesiae consensu verior apparet, omnibus sequendam csg251.117 novimus, initium videlicet primi mensis ab octavo Iduum Martiarum usque in Nonarum Aprilium diem; quartas decimas vero lunas Paschae, a duodecimo Calendarum Aprilium usque in decimum quartum Calendas Maias; porro diem Paschae dominicum ab undecimo Calendarum Aprilium usque in septimum Calendarum Maiarum, et hoc in luna decima quinta usque ad vigesimam primam esse quaerendum.
10 Verum ne nos amabnf7296.64tores Victorii temere illum aggressos esse lacerent, legant librum doctissimi et sanctissimi viri, Victoris videlicet Capuani episcopi, de Pascha, quod quindecimo Calendas Maias putabatur celebrari debere, indictione autem decima tertia, novies proconsule Basilio, et quanti a prudentibus et catholicis Ecclesiae doctoribus aestimatus sit suus magister invenient, cuius principium libri est: bmv343.135 r 'Cum paschalis veneranda solennitas quanam die potissimum proveniret per anni praesentis indictionem tertiam decimam a nobis sollicite quaereretur, et iuxta bav1449.94 r Patrum venerabilium csg248.170 constituta octavo Calendarum Maiarum diceremus resurrectionem Domini procul dubio celebrandam, aliquibus minime rationabilis visa est nostra responsio, eo quod Victorius quidam in circulo paschali quem edidit aliter diem dominicae resurrectionis adfixerit, licet et hunc designaverit quem nos celebrandum pariter profitemur.
11 ' Et in processu csg250.307 operis: 'Sed nunc, [C, inquit.] inquam, ordo expetit, ut cyclorum quos Victorius edidit patefaciam evidenter errores, bnf1615.69 v dum nescit legitimum bnf13013.126 diem definire paschalem, ut cum in praeteritis ostensus hoc modo fuerit deliquisse, in praesentibus ac futuris et auctoritate careat, et occasionem pravae persuasionis amittat.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.186 bnf2389.110

Beda, De Temporum Ratione, L. De epactis lunaribus. <<<     >>> LII. Argumentum quot sint epactae lunares.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 51

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik