monumenta.ch > Beda Venerabilis > 48
Beda, De Temporum Ratione, XLVII. De annis dominicae Incarnationis. <<<     >>> XLIX. Argumentum inveniendi quota sit indictio.

CAPUT XLVIII. De indictionibus. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Secundus ordo circuli decennovenalis complectitur indictiones XV annorum circuitu, in sua semper vestigia reduces. Id est, revertentes, quia reducuntur post quindecim annorum circuitum. Industria, id est, diligentia, prudentia.

Quidam autem putant, quia in re quondam publica. Res publica quasi popolica, eo quod ad omnem populum pertinet. Indicere est praecipere. Inde indicium, vel edictum, imperiale praeceptum. Indicere est generale praeceptum tributariorum quod generaliter omnibus per universum orbem imperabatur. Peragebatur autem indictio per quindecim annos; et primo quinquennio nummus indicebatur aureus, secundo argenteus, tertio lustro solvebatur aeneus.

]
HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 bmv343.133 r Secundus ordo circuli decennovenalis complectitur indictiones XV annorum circuitu in sua semper vestigia reduces, quas antiqua Romanorum industria comperimus ad cavendum errorem qui de temporibus forte [C, aboriri.] oboriri poterat, institutas. Dum enim, verbi gratia, quilibet imperator medio anni tempore vita vel regno csg251.114 decederet, poterat evenire ut eundem annum unus historicus eiusdem regis adscriberet temporibus, bnf13013.123 eo quod eius partem regnaret; bav1449.91 v alter vero historicus eundem successori illius potius attitulandum putaret, eo quod et hic partem aeque eius haberet in regno.
2 Verum ne per huiuscemodi dissonantiam error bnf7296.61 temporibus inolesceret, statuerunt indictiones, quibus uterque scriptor, imo etiam vulgus omne, temporum cursum facillime servaret, quas csg248.167 pro facilitate quoque calculandi XV esse voluerunt, ut planissimo numero, et ad multiplicandum promptissimo, compendiosius transacti temporis status in memoriam possit reduci.
3 Quidam csg250.301 autem putant, quia [Forte, quoniam.] quondam in republica post censum quinto anno peractum urbs Roma lustrabatur, ad indicium ternae lustrationis et census bav1448.91 r indictiones esse conditas. Incipiunt autem indictiones ab VIII Calendas Octobris, ibidemque terminantur
Beda Venerabilis HOME

bnf1615.136 bnf2389.110

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik