CAPUT XLV. De embolismis et communibus annis. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS
1 | Dividitur autem circulus idem in embolismos, annosque communes, quos Hebraeorum quoque priscorum auctoritate constat observatos: communes quidem annos, id est, CCCLIV dierum XII, embolismus autem, id est, bav1448.87 r CCCLXXXIV dierum, continens VII. Primus namque et secundus communes, tertius est embolismus, quartus et quintus communes, sextus embolismus, septimus communis, octavus embolismus, nonus et decimus communes, undecimus embolismus, duodecimus et tertius decimus communes, quartus decimus embolismus, quintus decimus et sextus decimus communes, septimus decimus bmv343.130 r embolismus, octavus decimus communis, nonus decimus embolismus. |
2 | Qui utrique, sicut et supra dictum est, ab exordio primi mensis, quem Hebraei Nisan vocant, hoc est, ab accensione lunae paschalis, initium sumunt, cuius exordium mensis bav1449.87 v hac regula debet observari, ut nunquam luna paschae XIV vernum praecedat aequinoctium, sed vel csg250.291 in ipso aequinoctio, hoc est XII Calendarum Aprilium die, vel eo bnf1615.63 r transgresso, legitima procedat. |
3 | Unde fit ut ab octavo Iduum Martiarum usque in Nonarum Aprilium diem lunaris anni sint quaerenda primordia. Ipsa autem luna decima quarta, cum primum XII Calendas Aprilis, cum novissime XIV Calendas Maias occurrendo, diem festi paschalis ad XI Calendas Aprilis, usque in VII Calendas Maias faciat inquirendum. Embolismorum autem, sicut Dionysius ait, ista ratio probatur existere, quod annorum communium videtur damna csg248.162 supplere, quatenus ad solare tempus lunaris exaequetur excursio. Quamvis enim solis annuum cyclum per singulos menses luna circumeat, tamen eius perfectionem duodecim suis mensibus implere non praevalet. |
4 | Denique in annis communibus ad rationem solaris anni csg251.109 undecim dies lunae deesse cernuntur. in embolismis vero decem et novem diebus eumdem annum videtur solarem luna transcendere. Et Hebraei quidem, qui solos lunares in lege noverant, et observabant menses, iuxta naturalem lunae cursum tricenis, undetricenisque diebus communium annorum menses duodenos explicabant, et tertio vel secundo ubi decebat anno, tertium decimum in fine anni mensem triginta dierum apponebant embolismum. |
5 | Porro Romani, qui dispares habent menses, non unoquolibet in loco embolismos computando interponere voluerunt, sed potius ubibav1448.87 vlibet mediis anni temporibus vacuum congruumque csg250.292 inter Calendas locum invenire potuissent. Primam igitur embolismorum lunam quarto Nonas Decembris, secundam quarto Nonas Septembris, tertiam pridie Nonas Martias, quartam pridie Nonas Decembris, quintam quarto Nonas Novembris, sextam quarto Nonas Augusti, septimam tertio Nonas Martias, nasci dixerunt, solertissime quantum potuerunt curantes ut cuiuscunque aetatis luna in bav1449.88 r Calendas occurrisset, ipsa eiusdem mensis luna diceretur esse putanda. |
6 | Quod tamen bmv343.130 v non usquequaque valuerunt obtinere propter praefixum paschalis lunae cursum, cuius cum extrema nonnunquam in Calendas Maias incurrant, et secundum quoque vel etiam tertium post bnf13013.119 Calendas diem teneant, non tantum Maii bnf7296.57 mensis, sed potius Aprilis lunae, sicut semper esse dicenda est. |