CAPUT XLI. Quod et luna quadrantem habeat. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS
1 | Inter haec autem meminisse debet calculator ut lunam mensis Februarii caeteris annis XXIX dierum, anno autem bissextili computet XXX, sive illam ante intercalatum quadrantem, csg250.279 seu postmodum, terminari contingat. Cuius adiectione diei efficitur lunarem tunc annum, si communis sit, CCCLV, si embolismus, CCCLXXXV diebus compleri. |
2 | Palam namque apparet quadrantem de quo sermo est, non ad solis tantummodo, sed ad lunae cursum aeque pertinere, quia si lunae quoque quadrantem accommodare negaveris, sed bissextili anno eiusdem quantitatis mensem lunarem Februario, cuius et antea solebas, aptaveris, fit profecto ut et quarta decima luna paschalis eiusdem anni pridie quam debuerat adveniat. Ideoque paschalis ratio vacillet, bav1449.83 r et totius mox anni cursus titubet, statusque ille semper inviolabilis circuli decennovenalis magis magisque turbatus evertatur. |
3 | Quare oportet ut sicut, dictante quadrantis ratione, quarto anno, quem bissextilem dicimus, in una eademque csg248.156 sexta Calendarum Martiarum linea, verbi gratia, tertiam quartamque solemus ponere feriam, ita etiam tunc ibidem lunam, verbi gratia, tertiam simul ac quartam computare meminerimus: hac semper industria pervigiles, ut cum lunam mensis Februarii tunc uno die plus quam solebat habere fecerimus, in diebus tamen Calendarum Martiarum, excepto solum undecimo circuli decennovenalis anno, bnf1615.59 r ipsam quam et ante consueverat luna servet aetatem. |
4 | Nam et ideo maxime lunae quadrantem dandum monemus, ne maior solito in Calendas Martias existendo, ratum paschalis observantiae cursum csg250.280 recto a tramite deflectat. Quibus autem quantisve temporum particulis idem lunae quadrans accrescat, maiore quaesitu bnf7296.51 indiget; namque cum ipso quadrante etiam crebra embolismorum interruptio, et saltus quoque ratio, ne tota discursus lunaris mensura ad purum dignosci queat, obsistit. |